‹ Notes sur quelques manuscrits du musée britanniqueChapitre 4 sur 24 · Ducentibus dans le ms · texte numérisé non relu

Ducentibus dans le ms

3. Quoique je me sois abstenu de commenter les articles de la Chronique parisienne que je publie, je ne puis me dispenser de faire remarquer combien ce passage s'accorde avec le passage correspondant du Journal d'Eudes Rigaud, dans Pédition Th. Bonnin, p. 58o.

Ânno Domini m ce lxviii, in vigilia Nathalis Domini, fuerunt aque magne, sed in crastino decrescere ceperunt.

Elodem anno fuit captus quidam maledictus judeus, qui per viginti annos et amplius liierat christianus, et uxorem secundum legem christianam desponsaverat, et de illa liberos habebat christianos, quorum duos fecit postmodum circumcidi et judaizare cum eo. Die autetn Dominica ante festum sancti Vincencii, apud Sanctum Ânthonium juxta Parisius, pluribus bonis astantibus, cum magnam haberent ab episcopo indulgentiam hii qui facto hujusmodi intéressent, liiit ab episcopo deordinatus et degradatus et traditus curie seculari. Die vero Veneris sequenti, cum pocius eligeret sibi incendium quam ad christianam fidem redire, dicens et asserens pro vero quod, si omnia ligna Parisiensis civitatis in unum congregarentur et accenderentur, et ipse prohiceretur in médium, non posset illo igné cremari, ductus fuit in plateam ubi porci Parisius venduntur, et ibidem in parato igné ligatus totaliter est combustus, ita quod nichil de eo incombustum remansit in corpore vel in membris, et per campos circum adjacentes seminatus fuit pulvis ejus.

Elodem anno, die Martis ante festum beati Andrée apostoli, obiit bone memorie Clemens papa IIII, et die sabbati post nativitatem Domini sequentem de hoc venerunt rumores Parisius, ubi erat rex Ludovicus, et duo legati, Symon scilicet et Radulphus, epîscopus Albanensis. Die Lune sequenti, in vigilia circumcisionis Domini, factum fuit servicium pro eo in capella domini régis.

Eodem anno, circa Pascha floridum, scilicet die Martis ante vel post, cecidit patibulum Parisiense, de nocte, propter maximum ventum.

Anno Domini m ce lxix Eodem anno, die Trinitatis et usque

ad diem Jovis post Trinitatem, fuit Parisius Secana magna, ad modum qui non fuerat ante visus, sicut totus populus testabatur, sed tune decrescere incepit.

Eodem anno, circa Penthecosten, venit quidam frater de ordine Fratrum Predicatorum, nomine ^, de partibus Lumbardie,

qui fuerat judeus, et erat optimus clericus in lege mosayca et in lege nostra, et publiée in euria régis Parisius et in curia Fratrum Predicatorum predicabat Judeîs, qui de mandato régis veniebant ibidem, ost[endens eis] quod lex sua nulla erat et quod non valebat, quod etiam [a longo tempore] eam non tenebant, immo ab omnibus ejus articulis [quotidie] deviabant.

Elodem anno, die Veneris po[st translatiojnem sancti Martini, vel die Veneris sequenti, signati [fuerunt Judei] Parisius, de mandato régis, existente preposito BfarbouJ, rotundo de fautre, ante et rétro, in omnibus vesti[mentis que] vestiebant.

Page 1