‹ Notice sur la ville de PloërmelChapitre 15 sur 28 · PIECES JUSTIFICATIVES · texte numérisé non relu

PIECES JUSTIFICATIVES

VITA 8ANCTI ARMAGILI

ex yeteri brcviario Leonensi (i).

Gaput primum.

Beati Armagili or tus et primum miraculum.

1. — Saiictissimus igitur Christi confessor Armagilus (2), transmarinarum partium locis oriundus, non infimis secundum saeculi dignitatem parentibus, prseclarse indolis puer extitit pretiosus. Erat enim aspectu hilaris, vultu sere-

(1) Cette légende de saint Armel, la plus ancienne connue, nous a été communiquée par M. A. de la Borderie, qui Ta prise sur la copie existant aux Manuscrits de la Bibliothèque Royale, à Paris, dans la collection dite des Blancs-Manteaux , vol. xxxviii , p. 725 et suivantes. La division en chapitres et en paragraphes (conformément à l'usage suivi par les Bollandistes) est, ainsi que les notes, de M. de la Borderie.

(2) Armagilus n'est qu'un calque latin du nom breton Arthmaël ou Arzmaël, qui, selon qu'on a appuyé davantage sur le z ou sur le my est devenu tantôt Ar~ zael, Ârzcl, tantôt Ârmaël, Armel.

nus, cœterisque bonis operibus adeo intentus quatinus tristes atque sapientiae egentes solummodo dulcifluis loquelis consolarivaleret. Quippe sanctissimse matris sapientise studia frequentans, in scolaremque disciplinam nihilominus perseverans, de bono ad melius quotidie crescebat. Postquam autem puerilem cucurrit œtatis ardorem, magis magisque Christi se jugo subijciens, cœlestis doctrinse documentas suum prsebere curavit auditum. Miles etenim fortissimus, in cunctis setatis spatiis, vitiorumque principi reluctando se ipsum admodum excrucians, seternse hereditatis consortium adipisci cupiebat; gloriam mundanam cum suis oblectationibus spernere conabatur, dum per regni coelestis climata gloriosiorem gloriam nancisei postularet.

2.— Audiendum quoque et mémorise commendandum existimo quoddam miraculorum initium, quod, dum inter scolares adhuc haberetur, consorti cuidam, qui post ex illius factis aliqua veraciter recitavit, divina yirtute peragit. Quodcumque etenim bonorum sancti et justi in Domino operantur, vel ad succedentium exempla, nullatenus silere debemus. Cum igitur, die quadain, discipuli cum illo versantes tempore hyemis coacti brumalibus pruinis admodum urgerentur, aderat quidam inter alios tremens, qui, non solum brumali sed angustiori pruino diaboli, id est, febrium incentivo ardore confectus, miserabiliter ureretur, dumque magis magisque

dentium stridoribus, nihilominusque modo frigoris modo caloris arctaretur instinctibus, prœdictum sanctum atque consortem intuens, confidentiam habere cœpit quod illius pallii tactu sanaretur. Tanta siquidem fidei yirtute sublimatus, dum properatur sanctissimum petere pallium quod citius tangere prœsumeret, mox eum pruinalis glacies calorisque torris illœsum deserentes pristinœ sanitati reddiderunt.

Gaput II.

B. Ârmagilm migrai in Galliam ; apud Childebertum regem moratur; et ibi claudum sanat.

3. — Igitur non multo postea tempore decurso, beatissimus Dei athleta Armagilus, dominicam sententiam excogitans videlicet : « Qui non renuntiat omnibus quse possidet non potest esse meus, » parentes et caeteros amicos et omnia quœ habebat relinquere maluit quam dominieis contraire praeceptis. Acceptis itaque sodalibus quos undique electos sciebat, transmarina fluctuum loca, quanquam gentium feritate crudelia, intrepidus expetiit. Carencinalis etiam quidam praepotens vir, sancti Pauli consobrinus, tantis adhortatus est incitamentis, quod, dimissa patria cœterisque divitiis quibus abundanter fluebat, cum illo mare transi vit. Peracto autem navigio, Gallire partibus applicantes, ad villam qnœ Pe-

nohen britannice vocitatur, quod latine Caput Bovis interpretatur (1), prospero itinere devenerunt.

4. — Eo vero tempore, Childebertus rex Francorum sanctse fidei cnltor et ecclesiarum ampliflcator servorumque Dei amator erat. Postquanr saneti Ârmagili sociorumque famam crebris miraculorum signis exaltatam omnemque Galliam pervolantem audierit, per internuntios diligenter efflagitare curavit ut ad se venire diguarentur; cumque magis ac ma gis illorum sanctitatis castimoniam operumque exhibitionem in eunctos animadverteret, magis magisque dilectionis vinculis illos recipere cupiebat.

5. — Sanctus siquidem Armagilus, Spiritu Sancto plenus, voluntatem sodalium per omnia sectando, regalibus jussis libenter obtemperavit. Qui eum dicto rege per tempus aliquod moram

(1) Le rédacteur de cette légende confond ici le point d'arrivée de saint Armel avec son point de départ. Ce passage même de notre légende prouve que saint Armel, Carenkinal et saint Paul Aurélien avaient la même patrie ; or, on sait que ce dernier était né dans un canton du Glamorgan appelé Penohen : c'est donc de là qu'Armel dut partir, et non là qu'il arriva. Selon toute apparence, il prit terre en la paroisse appelée encore Plou-Arzel, qui est aujourd'hui commune du département du Finistère, arrondissement de Brest, canton de Saint-Renan. — Saint Armel passa de la Grande- Bretagne dans la Petite vers l'an 550.

facientcs et petita licentia redeundi, rex cuilibet oratorium pro sua voluntate concessit, sanctissimumque Dei Armagilum ut secum habitaret blando precatu detinuit. Sex autem annorum spatio régis palatium piissimus Dei famulus Arrnagilus, inter lupos quasi agnus, quippe inter ouriales tyrannos, inhabitavit. Sed virtutum miracula, quse per illum intérim operari dignatus est Deus, quantum potuit latere voluit.

6. — Septimo igitur anno , dum quadam die ad servitium ad quod sanctam ecclesiam saepe frequentabat iter facere cœperat, ecce vir quidam claudus omnibusque membris penitus debilis, sanctissimo viro obviam se objiciens], victum corporis necessarium quaerere satagebat. Quem sanctissimus Dei athleta tan ta caiamitate depressum intuens, caritativa pietate flexus ita alloquitur dicens : « Nunc, fili mi, confidenter âge ; Mes enim tua te salvum fecit : unde, rogo, nemini dixeris, sëd omnipotenti Deo reddere laudes ubique non cessabis. » Multa siquidem et alia signa per illum Dominus exhibere voluit, dum palatium régis inhabitando tyrannorum mores mansueto corde pateretur.

Leprosos etenim ibidem sanavit, paralyticos curavit, crebroque invalidas manus pristinaa reddidit sanitati. Multa quidem et alia signa, quse per illum Dominas operari dignatus est, sub silentio prseterimus : quse, si singuiariter recitarentur, forte audientibus tœdinm generarent,

Caput III .

Minorem Britanniam B. Àrmagilus remeat; fontem excitât; infirmorum agmina curât.

7. — Cum denique venerabilis rex Childebertus animadverteret sanctum virum Armagilum tôt mirabilibus sublimandum, divina territus impulsione, nullatenus magis eum secum morari coegit. Sciebat namque quod sancti et electi quicumque Domini servitio jugiter adhérentes hominumque favorem laudis veluti ipsam mortem fugientes, solitariam vitam persaepius adierunt. Itaque sanctissimo viro duas plèbes in Britannia désertas, sicut ipse sanctus volebat, largitus est, quse in ejus nomine vocitantur usque in hodiernum diem (1); et quia tanti meriti virum aliquem locuni proximiorem vicinumque habere cupiebat, quo saltem illius dulci consolatione vel per internuntios aliquando recrearetur, quemdam in Redonensi pago locellum sibi distribuit (2),

(1) L'hagiographe entend sans doute désigner ici la paroisse de Plouarzel (Finistère) et celle de Ploërmel (Morbihan).

(2) Cette indication ne peut convenir qu'à la paroisse de Saint-Armel des Boschaux, à petite distance de Rennes, aujourd'hui dans le département d'HIe-et-Vilaine, arrond1 de Rennes, canton de Châteaugiron.

quod in prsesenti tempore Monasterion graeca lingua perpetualiter, quod latino intellectu una statio dicitur, quia unius rei causa, id est, orationis tantum illic a ûdelibus stare debetur, id est, stando perseveranter orare, sicut Dominus iu Evangelio prœcepit dicens : « Domus mea domus orationis est. » Prsedictus si quidem miles Domini tanta consolatione lœtatus, cunctisque familiae régis primoribus et clientibus valedidicens, gratanter cum régis jussione atque licentia supradictum Redonise (1) monasterium quam citius adiré studuit.

8. — Cum autem jam Redonensem pagum ex maxima parte penetrasset, devenit ad quandam Tillam nimio siccitatis ardore perustam. Hanc enim a principio tanta ariditate natura exsiccaverat, quatinus bibendi et vivendi spe sublata illius incolœ, dum procul ad aquam pergerent, aliquando siti periclitarentur. Quo audito, dominicus \ir consueta pietate flexus stetit, baculoque terram transfodiens perlimpidse aquae rivulum, invoeato nomine Cliristi, inde emanare coegit : cujus affluentia mox tanta inrumpendo exiliit, quatinus homines et jumenta non solum prcesentis temporis haurire prœyaluerunt, sed

(1) ReJonia, c'est le pays de Rennes, Redonensis pagus. La copie des Bl.-M* porte, au lien de Redoniœ, Redonis, qui doit être une faute.

usque ad finem sseculi exiniius inibi fous ebullire non cessabit.

9. — Cum autem vir Dei Arniagilus jam continus penetrare vellet, multi cœci et imbecilles cseterarumque infirmitatum aculeis languentes eum ante monasterium expectabant cumque illorum jam visibus coram prsesentatus esset, omnes una voce damantes sibi talia proferebant : « Justissime vir Dei, cujus cuncta exaudiuntur, Armagile, petita, exaudi nos ntisericordiam tribuendo. » Tune sanctus vir, dulcimoda pietate eommotus, talibus alloquiis Dominum cogitando precatur :

Christc Deus, qui cuncta régis moderator ubique, Qui numéro triplex sed simplex es deitate, His miseris succurre prius, quos cernis egentes Divino auxilio, quos invidus opprimit hostis. Sœpe tu qui scis humilem super astra levarc, Improbulumque malurn penitus confundere velis, Respice eos propter quos supplex imprecor....

Compléta siquidem hujusmodi oratione, citius a Domino infirmorum agmina pristinse reddita sunt sanitati.

Caput IV.

Serpentent horrendum B. Arniagilus in Siccam mergii.

40. — illo vero tempore, serpens mira magnitudinis apud quemdam illius regionis montem.

qui dicitur Mons vel Collis Armagili, supra Siccam immorabatur. Cujus flammifer flatus quoscumque hominum attingere valebat amarissima morte miserabiliter occidebat. Illius ergo loci incolœ tanta formidine pulsi, quœque propria relinquentes, ad aliorum locorum partes mœrendo fugiebant; œstimantes hoc suis peccatis evenisse, Dominum omnipotentem elemosynis et orationibus placare studebant, quatinus ab tantae pestis impetu liberarentur. Curu autem sanctissimi viri adventum fama révélante cognovissent, ad eum attendentes, ut sui misereretur, erebrius efflagitabant dicentes : « Pro peccatis nostris, pater sancte, talia patimur; sed tu, vir Dei, miserere nostrî, cujus orationes in cœlo exaudiuntur et in terra mirabiliter operantur. » His auditis, vir sanctus ad pietatem flexus blandis alloquiis consolabatur eos dicens : « Pœnitemini, fratres, primum et converteniini, ut vestra deleantur peccata, et tune vestra in cœlo indubitanter exaudientur vota repetita. Omnipotens etenim Christus facit cum temptatione proventum, ut qui maie agunt ad misericordiam reducantur. »

11. — Cum autem, quadamdie dominica, missam jam indutus vellet celebrare, tanta inundantia precum flexus est quatinus, ofûcio intérim relicto, illorum necessitati succurrere conaretur, dicens ; « Quia tanto mihi studio vestram querelam intimare contenditis, ostendite mihi qui-

bus locis-.tanta vestri fundi calamitas immoratur. » Rustici etiam, quamyis timorati et extasi repleti, sanctum Dei virum ad locum illum reducere conantur, et, loco ostenso, territi propius aceedere non audebant. Quos ut vif Dei intellexit tanta formidine captos, statini, relictis illis, solus quasi vir pugnator stolam in manu gestans, tantum monstrum statim adiré festinavit. Statimque serpens immanissimus, cujus olim flatus igné ferventior illius loci gentes penitus expulerat, mox quasi verecundus inclinato capite coram sanctissimo yiro innocuus et quasi obediens existebat. Cujus collum cum jam cominus stola ad necandum tenuisset, statim supercilium illius montis, quemdam fluvium nomine Siccam supereminens, petere conabatur, ut praecipitaret eum. At ubi ad idoneum perventum est locum : « Tibi, inquit, prœcipio in nomine Domini, cujus yirtute per aquam depereas, quatinus unquam aliquod dampnum inferre vel alicui nocere prsevaleas christiano, sed in istius fluvii gurgitibus te ipsum amodo crucians mortuus remaneas. »

12. — Armagilus autem ita cum triumpho ad incœpta remeavit officia. Malignus enim serpens ad nichilum deductus perpetualiter expiravit, et, ut fertur, a multis annis postea nequaquam produxit semina herba per viam per quam sanctus serpentem traxerat. Qui apud prœdictum monasterium, veluti cum sol in antro figitur, cœlesti

virtute magis magisque sublimatur et ubique in terrarum spatio, pro magnitudiue famae in tantum erat laudabilis, ut non solum vitae sanctitate sed et mitigatis moribus omnes irradiaret.

Gaput V.

U. ârmagitus paganomm idola destruit; dœmoniacum libérât; brut a animalia sanat ; moritur.

15. — Timens itaque vir beatus ne populari favorc vitam sanctam macularet, et fructus desiderans facere uberiores verbum Dei seminando, ad déserta loca Britanniae erupit. et antiqua paganorum commenta idolorumque figmenta destruens, omnem vitiorum labem atque peccatorum sordes extinguere conabatur. Cum autem miraculis et virtutibus ubique honoraretur, et asgrotantium agmina ubicumque eum sciebant veluti pium medicum prosequerentur , affuit forte quidam daemoniacus aliis mixtus, qui solo tactu straminis ubi sanctus jaeebat liberatus est.

14. — Mulier autem quaedain, multo tempore fluxum sanguinis patiens, similiter solo tactu vestimenti ejus sanata est. Sicque beatus vir, de virtute in virtutem proficiens, non solum hemines a demonibus liberans, sed etiam animalia bruta, utpote Domini ereaturas, diversis languoribus ad vitae sanitatem revocabat. Et quotiens ex uno ad alium oratorium pergeret,

diversi languentes eum per compita viarum sed et ante monasteria jam dudum expectabant; quos omnes orationibus relevabat, crucisque signaculo consignans sanctae ecclesiœ revocabat incolumes.

45. — Die autem post Assumptionem Beatse Marise Virginis quae colitur décima sexta ealendarum septembris, beatus Dei confessor Armagilus ad alta cœli palatia ex hoc mundo féliciter, expers totius iniquitatis, transmigravit ad patriam (1), ubi inter choros Angelorum gaudet, régnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Pâtre et Spiritu Sancto vivit et régnât Deus per omnia saecula sœculorum. Amen.

Page 1