‹ Nouvelles lettres et opuscules inédits de LeibnizChapitre 59 sur 82 · CALCUL · texte numérisé non relu

CALCUL

BINAIBE.

Addition,

■ulUplicaUoo.

nn

168 ANIMADVERSIONES AD WBIGELIUII.

Hic observari meretur ipsas numerorum eipressiones dyadicas certâ lege in infinitum progredi , quod in decadicà et aliis fîeri non potest, quia in solâ dyadicâ characteres adhibentur, dependentiam seu origiuem ex unitate et nihilo, sive primis principiis adeôque intimam numeri naturam exprimentes. Hinc sequitur etiam theoremata omnia nunierica in numerorum série ex ipsis istis characteribus debere apparere, innumeraque arcana numerorum veritatesque etiam summae utilitatis in calculo practico hujus erui posse. Observatu etiam dignum est banc ipsam expressionem dyadicam exbibere nobis in characteribus quod jam à multo tempore examinatores monetales et cognati ipsis artifices in ponderibus exhibebant, ostendentes quomodo paucissirois ponderibus progressivis geometricse duplsa muiti alii numeri conficiantur ; sic quinque ponderibus quse valeant 1^ 2, 4, 8, 16, in unà lance librse varié conjunctiSy exhiberi possunt omnia pondéra ab 1 usque ad 31. Et sex ponderibus 1, 2, 4, 8, 16, 32^ exhiberi possunt omnia pondéra ab 1 usque ad 63 ; cujus rei demonstratio ex dyadicâ representatione primo obtutu patet. Hanc igitur multas ob causas ad meditanda numerorum arcana scientiamque augendam tetractycae ipsi praeferendam putent.

Page 1