‹ Nouvelles lettres et opuscules inédits de LeibnizChapitre 61 sur 82 · DE LIBERTATE · texte numérisé non relu

DE LIBERTATE

exhauritur analysis et pervenitur ad communem mensuram, quae scilicet repetitione suà perfectè utrumque proportionis terminum metitur; interdùm verô analysis in infinitum continuari potest, ut fit in comparatione numeri rationalis et surdi, velut lateris et diagonalis in quadrato ; ità si militer veritates interdùm demonstrabiles sunt^ seu necessariœ, interdùm libérée vel contingentes, quaenullâ analysi ad identicitatem, tanquàm ad communem mensuram, reduci possunt. Atque hoc est discrimen essentiale tàm proportionum quàm veritatum.

Intérim quemadmodùm propositiones incommensurabiles subjiciuntur scientiae geometrise et de seriebus quoque infinitas habemus demonstrationes; ità multô magis veritates contingentes seu infinitae subeunt scientiam Dei et ab eo non quidem demonstratione (quod implicat contradictionem ), sed tamen infallibili visione cognoscuntur. Dei autem Visio minime concipi, ut scientia quœdam experimentalis quasi ille in rébus à se distinctis yideat aliquidy sed ut cognitio à priori (per veritatum rationes), quatenùs res videt ex se ipsâ possibiles quidem consideratione suae naturae existentes autem accidente consideratione suae voluntatis liberœ decretorumque quorum primum est omnia agere optimo modo, et summâ cum ratione ; scientia autem média quam vocant, nihil aliud est quàm scientia possibilium contingentium.

His autem probe consideratis, non puto difficultatem in hoc argumento nasci posse, cujus non solutio ex dictis derivari queat. Âdmissâ enim hàc notione necessitatis quam admittunt omnes, quod scilicet ea demum necessaria sint, quorum contra-

DE LIBERTATB. 185

rium implicat contradictionem, facile apparet naturam demonstrationis atque analysim consideranti ne dari posse, imo debere veritates quœ niiUà analysi ad veritates identicas vel contradictionis principium reducuntur, sed infinilam ratiooum seriem suppeditaot uni Deo perspectam, atque eam esse naturam omnium quae libéra et contingentia appellantur. (Sed maxime eorum quae locum et tempus involvunt) ex ipsà infinitate partium universi rerumque mutuâ permeatione ac nexu^ satis spprà ostensum est.

486 AD HOBUSIUN

rmmm'^^

EPISTOLiE AD HOBBESIUMC*),

Vir amplissimci cùm nuper ex aniici Angliam lustrantis literis vivere te adhuc et valere eâ œtate maximâ animae voluptate intellexissem, nonpotuime à scribendo retînere, quod si impestivum factum est, sîlendo punire poteris, mihi nihilominùs satis erit, affectumtestari. Opéra tua partim sparsim, pariim junctim édita pleraque me legisse credo , atque ex iis, quantum ex aliis nostro seculo non muhis, profiteorprofeçisse.Nihil auribusdaresoleo, sedagnoscunthoc mecum omnes^ quibus tua in civili doctrinâ scripta assequi datum est, nihil ad admirabilem in tantâ brevitate evîdentiam accedere posse; definitionibus nihil et rotundiùs et usui publiée consentaneum magis; in theorematis indè deductis sunt qui haereant; sunt qui iis ad malesana abutuolur, quod ego in plerisque ex ignoratâ applicandi ratione evenisse arbitrer. Si quis generalia illa motus principia : nihil moveri ineipere^ nisi ab alio movealur; corpusquiescensquantumcunqueàquantulocunque levissimo motu impelli posse, aliaque, intempestivo saltu rébus sensilibus applicuerit, nisi prseparatis animis demonstraverit, pleraque qusB quiescere vi* dentur, insensibiliter moveri^ vel à plèbe deridebitur. Similiter si quis tua de civitate vel Kepublicâ demonstrata omnibus cœtibus, qui vulgô ità appellantur, tua summ^e potestatis attributa omnibus régis, principis, monarehae, majestatis nomen sibi

(^) Primus duas hasce lilteras ad Hobbesium deleiit Gubrauer.

BPisimiJB. 1 87

vindicantibus ; tua de summft in statu naturali licentiâ omnibus diversarum rerum publictfrum ci* yibus negotia aliqua inter se tractantibus accommodaverit, is, si quid conjicio, etiam tuâ sententià magnoperè falletur. Agnosco, multas esse in orbe terrarum respublicas, quœ non sint una civitas, sed plurse confœderatœ, multosque esse titulo monar*^ chos, in quos cfieteri voluntatem saam nunquàm transtulerînt : nec diffiteris^ supposito mundi rec* tore nuUum esse posse hominum statum pure naturalem, extra omnem rempubllcam, cùm Deus sit omnium monarcha communis : ac proindè non rectè nonnuUos hypothesibus tuis licentiam impie* tatemque impingere. Ego qui tua ità, ut dixi, sem* per intellexiy fateor, magnam in iis lucem accensam ad persequendum, quod molior eu m amico, opus jurisprudentiao rationalis. Cùm enim observarem, jurisconsultes Romanes incredibili subtilitate ac di* oendi ratione luculentâ luœque vaidè simili, sua quaa in Pandectis conservata sunt responsa condiditee ; cùm cernerem magnam eorum parlem ex mero natures jure pœnè demonstrando collectam, reliqua ex piîncipiis non multis^ quanquàm arbitrariis^ plerumquè tamen ex usu Reipublicœ sumtis eâdem certitudine deducta : igitur cùm primùm in jurisprudentiâ pedem posui, jam à quadricnnio circilcr consilia agitavi, qiià ratione paucissimis verbis (ad modum veteris edicti perpetui) elementa juris ejus, quod Romano corpore continetur, condi possint, ex quibus deindè liceat leges ejus universas vciut demoostrare. Quamquàm autem multa intercèdent, prœsertim in imperatorum rescriptis meri juris natuiidia nop fu(m*a ; biec tamen luculenter à çœteris

488 ÀD HOBBBSIUM

discernentur et rdiquorom multitudine pensabuntur. Praésertim cùm asserere ausim dimidiam juris Romani partem meri juris naturalis esse; etconstet, totam pœnè Europam eo jure uti, oui ei diserte locorum consuetudine derogatum non est.

Has tamen curas prolixas, fateor, ac lentas aliis nonnunquàm amœnioribus interstinguo, soleo entm et quœdam quandoque de naturâ rerum, quanquàm Telut peregrinum in orbem delatus, ratiocinari. Âc de abstractis motuum rationibus, in quibos jacta à te fundamenta mihi se mirificè approbant, interdùm cogitavi ; et tibi quidem prorsùs assentior, corpus à corpore non moveri , nisi contiguo et moto, motum, qualis cœpit, durare, nisi sit, quod impediat. In quibusdam tamen fateor me hassisse, maxime autem in eo, quod causam consistentiae, seu quod idem est, cohœsionis in rébus liquidam redditam non deprebendi. Nam si reactio, ut alicubi innuere videris, ejus rei unica causa est, cùm reactio sit motus in oppositumimpengentis, impao tus autem oppositum sut non producat, erit reactio etiam sine impactu. Reactio autem est motus partium corporis à centre ad circumferentiam , ille modus autem non impeditur, et tune exibunt partes corporis, ità corpus suum dosèrent, quod est contra experientiam ; aut impeditus, et tune cessabit motus reactionis, nisi externe auxilio, quale nuUum bic commune reperias, resuscitetur. Ut taceam vix explicabile esse, quam ob causam unumquodque corpus in quolibet puncto sensili à centre ad drcumferentiam conetur : item quomodô sola reactio rei percussœ efficiat, ut tantô major sit resultantis impetus, quantô major fuit incidentia. Cùm tamen

Page 1