‹ Nouvelles lettres et opuscules inédits De Leibniz précédés d'une introductionChapitre 77 sur 86 · DUBIUM · texte numérisé non relu

DUBIUM

Pro multitudine lapidum ABC, debet prius intelligi lapis A vel B vel G. At non idem est in animâ, quæ cum aliis animabus non constituit corpus. Et videtur aiiquid dilficultatis esse in hâc ratiocinatione. Dantur in universo aggregatasubstantiarum corpora. Ergo datur necessario aliquid, quod sit unica indivisibilis substantia. Etenim tune consequi légitimé inferretur, si bæc unitas intrinsecè tanquàm pars hujusmodi aggregatuin componeret. Nam hoc unum substanliale non constituit intrinsecè aggregatum, nec est portio aliqua, sed omninô essentialiter diversum intelligitur. Quomodù igitur requirilur ut subsistât hoc aggregatum.

LETTRES A FÀRDELLA.

DECLARATIO.

Non dico corpus componi ex animabus, neque animarum aggregato corpus constitué sed substantiarum. Anima autem propriè et accuratè loquendo non est substanlia, sed forma substantialis, seu forma primitiva inexistenssubstanliæ primas actus, prima facultas activa. Vis autem argument in hoc consistet, quod corpus non est substanlia, sed substantiæ seu substantiarum aggregatum.

Ergô aut nulla datur subslantia, adeoque nec substantiæ, autdatur aliquid aliud quàm corpus, non tamen consliluuntper modum partis, quia pars sempertoti homogenea est, eodem modo ut puncta non sunt partes linearum. Intérim corpora organica substantiarum in aliquà maleriæ massa inclusarum sunt partes hujus massæ. Ità in piscinà insunt muili pisces; et humor cujusque piscis rursùs est qualis piscina quædam, in quà velut alii pisces aut sui generis animalia stabulantur, et ità porrô in inOnitum. Ubique igitur in materià sunt substantiæ, ut in lineà puncta. Et ut nulla datur portio lineæ, in quà non sint infinita puncta, ità nulla datur portio materiæ, in quà non sint inii-. nitæ substantiæ. Sed quemadmodùm non punctum est pars lineæ, sedlinea, in quà est punctum ità quoque anima non est pars materiæ, sed corpus cui inest. An verù dici possit animal esse partem materiæ, uti piscis est parspiscinæ, armentum gregis considerandum. Ef'verô si animal concipiatur ut res habens partes, id est ut corpus anima præditum, divisible, destructible , concedam esse partem materiæ, cûm omnis pars materiæ habeat partes, sed non concedam esse substantiam neque rem indestructibilem ; idem est de homine. Nam si homo sit ipsum ego neque dividi neque interire potest, neque pars est materiæ homogenea ; sin hominis appellatione intelligatur id quod périt,

LETTRES A FARDELLA. * 323

homo erit pars materiæ ; illad verô indestructible dicetur anima, mens, ego, quod pars materiæ non erit.

Corpus non estsubstantia, sedsubstanliæ seu aggregatum substantiarum, ergô aut nullaeritsubstantia, aut alia quàm corpus. Et vcl nihil substantialis inerit corporibus, adeo-> quecorpora eruntpllænomena tantum, Vel in corpore continentur substantiæ indivisibles, quæ non sunt ampliùs aggregata. Utique autem substantiæ illæ, quarum aggregatum est corpus, vel si ità loqui velil aliquis, componunt. Et si quis talia velit partes appellare, per me licet. Geomctræ tamen iis tantum constituentibus, quæ toti homogenea 9unt, nomen partis imponunt, nequepuncUim appellare so* lent lineæ partem.

Discrimen est inter relationem lineæ ad puncta et corporis adsubstantias. Nam in lineis intelligibilibus nulla est divisio determinata, sed possibiles intinitæ in rebus Verô actuales divisiones sunt factæ, et instituta resolutio materiæ in formas. Quod puncta sunt in resolutione imaginarià, id animæ in verâ. Linea non est aggregatum punclorum, quia in lineà non sunt partes actu, sed materia est aggregatum substantiarum, quia in materià sunt parles actu.

Corpus non estsubstantia, sed aggregatum substantiarum, constat enim ex pluribus realiter distinclis quemadmodùm slrues lignorum, congeries lapidum, grex, exercitus, piscina, in quà multi natant pisees. Et unumquodque corpus actu divisum est in plura corpora contenta.

Jam non dantur substantiæ, ubi non datur substantia, nec dantur numeri, nisi sint unitates, itaque necesse est præter corpora dari substantias quasdam verè unasseu indivisibiles, quarum aggregatis corpora conslituanlur.

Error pbilosophorum materialium i» eo est, quod agnita necessitate unitatis, hanc substautiam in materià quæsivere, quasi corpus ullum dari posset, quod reverà esset una substantia ; itaque ad atomos confugere, tanquàm terminos analyseos ; cùm tamen omne

LETTRES A FARDELLA.

corpus conslet ex diversis substanliis, uec référât, utrum partes cohæreant an non, prælerquàm quod ratio indivisibiiitalis in afomis reddi non potest.

. Itaque cùm omne corpus sit massa seu aggregatum plurium corporum, nullum corpus est substantia, et proindè substantia extra corpoream naturam quærenda est.

Est uutem substantia aliquid verè unurn, indivisibile, adeoque ingenerabiie et incorruptibiie, quod est subjectum aclionis et passions, et, ut verbo dicam, id ipsum quod intelligo cùm dico ego (moy), quod subsislit, etsi corpore meo per partes sublato, uti certè corpus meum in perpeluo fluxu est, superslile me.

Nulla assignari potest pars corporis mei , quæ ad subsistentiam mei necessaria sit, nunquùm tamen ego sum sine aliquà materiæ parte unità.

Intérim ego corpore organico opus babeo, quanquàm nihil in eo sit, quod sit necessarium ad subsistentiam mei.

Analogum aliquid iu omni intelligo animali, et, ut verbo dicam,

in omni subslanlià verà verèque meà.

Iiifinitæ aulem sunt substantiæ simplices seu creaturæ in quàlibet materiæ particulà ; et componitur ex illis materia, non tanquàm ex partibus, sed tanquàm ex principiis constitulivis seu requisitis immediatis, prorsùs ut puncta continui essentiam ingrediuntur, non tamen ut partes. Neque enim pars est, nisi quod toti homogeneum est, sed substantia materiæ seu corpori bomogenea non est, non magis quàm lineæ punctum.

In omni substantià nihil aliud est quàm natura ilia seu vis primitiva, ex quà sequitur sériés operationum ejus internarum.

Ex quolibet statu substantiæ seu natura ejus cognosci potest sériés, seu omues ejus status præteriti et futuri.

Prætereà quævis substantia involvit lotum universum, et cognosci potest ex statu ejus etiam status aliarum.

Diversarum substantiarum sériés perfectè consentiunt inter se, et unaquæque exprimit totum universum secundùm modum suum. Et in hoc consensu consistit unio animæ et corporis, itemque id quod operalionem substantiarum extra se appellamus.

Quo perfcctior substantia est, eo distinctiùs exprimit universum.

Altéra scheda sic vertit :

LETTRES A FARDELLA.

Hoc interest inter modum, quo iinea constituitur punclis et quo materia constituitur ex substantiis quæ in eà sont, quod punclorum nuraerus non est déterminâtes, at substantiarum numéros, etsi infinitus sit, tamen est certus et determinatus. Neque enim materia divisa est omnibus modis possibilibus, sed certis quibusdum proportionnes servatis, ut machina, piscina, grex.

Linea non est aggregalum punclorum, cùm tamen corpus sit aggregatum substantiarum.

Qui atomos stabilivere , viderunt partern veritatis. Agnoverunt enim ad unum aliquid indivisibile devenicndum esse, quod sit basis multitudinis, sed in eo crrarunt, quod unitatem in malerià quxsiveruut, crediderunlque posse corpus dari, quod verè sit substantia una indivisibilis.

Considerandum, an non debeat aliquid esse in materia præter substantias ilias indivisibiles.

Page 1