VITA LEIBNITII A SE IPSO BREVITER DEL1NEATA
Leubniziorum sive Lubeniecziorum nomen Slavonicam ;
familia in Polonia lloh et suopte ingenio,
et curn nulla se aliunde spes ostenderet, bortantibus amicis, qui ei in aula Saxonica patronos paravere, quorum auxilio illo perrexit, ut professons demum munus Lipsiae consequeretur, fortunamque in tranquille collocaret. Nam cum aptus esset rebus agendis, Academiae negotia ei demandata sunt, quaein comitiis statuum provincialibus, in quibus Academicis inter pra*elatos lgcus est ; omnique alia occasione cum fide et applausu gessit.
Natus sum illi jam quinquennario etyix sexennis amisi patrem, quare pauca de eo mihi ipse repraesento, reliqua ab aliis intellexi. Duo tantum memini, unum cum mature legere discerem, ipsum patrem id studiose egisse, ut historiae sacrae atque profanae amorem mihi tum variis narrationibus, tum exhibito Germanico libello conciliaret. Quod ei ita successit, ut egregia sibi promitteret in futurum. Alterum sane memorabile est, cujus perinde recordor, acsi nudius tertius contigisset. Erat dies dominicus, mater ad antimeridianurn concionem audiendam in templum ierat ; pater domi in lectulo jacebat aeger. Ego ipso solum atque amita praeseutibus in hypocauto lusitabam nondum satis indutus : obambulabam autem in scamno parieti aflixo,
cui mensa admota erat, mensae adstabat amita, me indu-
l1) Autographum ia Bibliolheca regia Hanoverensi servatur.
(Nota ab editore addita.)
VIT A LEIBN1TU.
tura ; ego in ipsam mensam assurgo lasciviens et ilia me prensitanle retrocedens e sumino ioco in pavimentum decido ; pater amitaque exclamant, respiciunt, videnles me sedere illaesum atque irridentem, sed tribus prope passif bus a mensa remotum, majore intervallo, quam quod saltu transmiüere posse videretur' infans. Quare pater peculiarem Dei gratiam agnoscens statim misit schedam in templum, quo flnita concione pro more Deo gratiae agerentur ; multis ea res tum in urbe sermonibus materiem praebuit. Pater autem tum ex hoc casu, tum nescio quibus aliis sive somniis, sive auguriis tam magnam de me spem concepit, ut saepe ab amicis irrederetur. Sed non licuit autmihi diutiusejus ope uti, aut illi meis profectibus frui, nam paulo post ex hoc vita decessit.
f. Ego crescente aetate atque viribus mirifice historiarum j lectione delectabar, librosque Germanicos nactus non dimittebam, quam perlegissem totos. At lalino sermoni in schola opcram dabam, et haud dubie solita tarditate profecissem, nisi casus aliquis peculiarem mihi viam ostendisset. Forte in aedibus, ubi habitabam, oflendi libros duos, quos studiosus aliquis oppignoraverat, unum esse memini Livium, alter erat thésaurus chronologicus Sethi Calvisii. Hoc nactus statim devoravi, et Calvisium quidem facilius intelligebam, quod haberem librum Historiae universalis Germanicum, qui saepe eadem dicebat. At in Livio haesi diutius, nam cum veterum res atque formas ignorarem, et historicisalioqui dictio sit a vulgi intelligentia remota, vix lineolam bona fide intelligebam. Sed quoniam velus erat editio incisis ligno figuris distincta, bas contemplabar studiose et subinde subjecta verba legebam, nihil moratus obscura, et quae minime intelligebam transsiliens, quod cum saepius facerem totumque librüm pervolvissem, aliquo postea intervallo, rem de integro aggressus, multa
plura intelligebam, quo miriüce delectatus sine ullo Dic-
V1TA LEIBNITII.
tionario perrexi, donec pleraque tam plana essent, sensu-
que Interea eum forte in schola adhiberem,
praeceptori.... quaerit unde mihi illae.... quasi vero tu... disse. l)ixi et... narrare quae mihi in recenti memoria erant. Praeeeptor re dissimulata eos adit, qui curam habebant educationis meae, monet ut caveant, ne intempestiva ac praepostera lectione studia mea perturbarem. Livium mihi aeque convenire, acpygmeo cothurnum. Excutiendos e pueri manu esse alterius lustri libros, remittendumque ad Comenii vestibulum aut minorem Calechismum.
Et persuasisset haud dubie, nisi forte interfuisset colloquio quidam e vicinia eques eruditus et peregrinationibus ciarus, qui domino aedium familiaris erat; is ludi magislri sive invidiam, sive stuporem aversatus, quem omnes eodem pede metiri videbat, contra demonstrare coepit, iniquum atque intolerabile esse, prima exerentium se ingeniorum semina magistrorum duritie atque ruditale sufTocari.Quinpotius favendum puero nihilvulgare promiltenti, atque omni auxilio subveniendum esse. Itaque me venire ; iubet, cumqùe ad quaesila non absurde respondere videret, non conquievit, antequam a cognatis extorsisset, ut mihi in ipsam patris bibiiothecam, quae clausa cum vineis luctabatur, aditus daretur. — Ego vero hoc nuntio per-4 inde triumphabam, ac si lhesaurum reperissem. Nam vete-
res plerosque, solis nominibus mihi notos, gestiebam vi- ■ dere, Ciceronem et Quinctilianum et Senecam, Plinium, Herodotum, Xenophontem, Platonem et Historiae Augustao scriptores, et multos Ecclesiae patres latinos graecosque. Hos volutabam ut impetus tulerat, et mira rerum varietate delectabar : itaque nondum duodecennis latinos commode intelligebam et graeca balbutire coeperam, et versus singulari successu scribebam, in quibus eousque profeci, ut cum forte in schola puero cuidam mandatum essetorationis ligatae pridic pentecostes habendaeotficium,
382 vIta leibmtiï.
et ille morbo vix triduo ante actum impeditus esset, nemoque rem in se suseipere vellet, nisi orationis ab illo compositae sibi copia fieret, ego me includens musaeo a primo mane usque ad coenam scripserim versus 300hexa« metros praeceptoribus laudatos, etquod afiectaveram, sine ulla elisione, quos publiée stata die pronuntiavi.
Certe in studiis humanitatis et re poetica eo usque profeceram, ut vererentur amici, ne dulcedine captus pella— cium Musarum, séria magis et aspera fastidirem. Sed hac eos cura eventus absolvit. Cum primum enim ad logicam vocatus sum, quas celeri abhorrebant spinas, ego magno affectu perreptabara. Nec tantum praecepta facile exemplis applicabam, quod mirantibus praeceptoribus faciebam aequalium solus, sed et dubilaliones movebam et nova jam tum moüebar, quae ne exciderent, in sebedis annotabam. Legi multo post quae scripseram quatuordecennis,iisque sum miriûce delectalus. Ex variis meditationibus illius aetatis unum afferam in exemplum. Yidebam, in Logica terminos simplices ordinari in classes quasdam, quas vocant praedicamenta. Mirabar ego, cur non et termini complexi sive enuntiationes in classes distribuerentur; co scilicet ordine, quo ex se invieem derivari possint atque deduci,harum ego classium vocabam praedicamenta enuntiationum, quae perinde erant materia sillogysmorum, ut praedicamenta vulgaria sunt materia enuntiationum. Hoc dubium cum proponerem magistris, nemo eorum satisfecit, tantum monuere, non decere puerum nova moliri in rebus, quae nondum salis excoiuisset; postea vero vidi, haec quae ego oplabam Praedicamenta sive sériés Ennunciationum, nihil aliud esse quam id, quod nobis exhibent Mathematici in Elementis, qui ita disponunt dispositiones, quemadmodum altéra exaltera deducilur; quod ego frustra tum a philosophis requirebam. Interea in Zabarella et Ru|)io et Fonseca aliisque sholasticis non minori, quam
VITA. LEÏBNITII.
antea in Historicis voluptate versabar et eousque profeceram, ut Suaresium non minore facilitate legerem, quam . ÏVIilesias fabulas solemus, quas vulgo Romanos vocant.
Intérim illi qui educationis meae curam gerebant (qui— bus nullam magis ob rem obstrictus sum, quam quod se quam minimum studiis meis miscuere), cum antea metuissent, ne fierem poeta professus, nunc verebantur, ne ad scholasticas subtilitates obhaerescerem ; sed ignorabant illi, non posse animum meurn uno rerum genere expleri. Cum enirR me juris studio destinatum intellexissem,statimf missis omnibus, illuc animum appuli, unde major studiorum fructus ostendebatur. Sensiautem, piagnam mihi facilitatem ad jurisprudentiam comparandam afferre priora sludia historiarum et philosophiac, quare leges facillime . inteliigebam, et non diu haerens in tbeoria, quam velut facilem despiciebam, ad praxin juris animum appuli. Erat mihi amicus... provincialis Lipsiensis, quam vocant, die Hofgerichte consiliarius assessor. Is et me secum ducebat saepe et acta legenda dabat, et qua ratione concipien-
dae esse sententiae, exemplis docebat. Ita ego mature in
hujus scientiae intima penetrabam ; judicis enim munere delectabar, advocatorum versutias aversabar, eamque ob rationem nunquam causas orare volui, tametsi omnium consensu valide satis atque apte gcrmanica quoque lingua scriberem. Atque hoc quidem modo septendecim aetatis annos explevi, nulla magis ratione felix, quam quod sludia non ad aliorum sententiam, sed propriam voluntatem direxissem, qua ratione effeceram, ut semper aequalium princeps haberer in omnibus scholis atque congressibus publicis privatisque, non praeceptorum tantum, sed et ipsorum condiscipulorum testimoniis, quae editis carmini-
bus gratulaloriis continentur Jam vero consulendum
erat de ratione vitae, atque eo quod vulgo vocant Promotionem. Facultas juridica Lipsiensis constat duodecim As-
VITA. LEIBNITII.
sessoribus, qui a professoribus sunt diversi. Hi vacant responsis potius atque consultationibus, quam lectionibus alque disputationibus. In eam recipiuntur omnes doctores juris Lipsienses, ordine doctoralus, ubi primum vacuus ipsis locus lit, alterius decessu. Ego videbam, si mature doctor crearer, me inter primos fore fortunamque in tuto collocaturum ; sed tum forte ingens orta erat disputatio, cum quidam soli doctores creari vellent, aliis junioribus exclusis et in aliam promotionem dilatis. Illis favebant plurimi ex facultate. Ego animadverso artificio aemulorum, mutato consilio ad peregrinationes animum applicavi, indignum ratus, juvenem velut clavo aliigi certo in loco : nam diu ardebat animus ad majorem gloriam studiorum et cognitionem exterorum et disciplinas mathemiticas. Prodiit illis temporibus dissertatio quaedam mea de Arte Combinatoria, quam doctissimi etiam viri cum applausu legere, quos inter Kircherus et Baylius eminent. Nam ipsum Kircheri opus de eodem argumento tum nondum prodierat. Paulo posl in Academia Norica Doctoris gradum sumsi anno aetalis vigesimo primo, maximo omnium applausu. Nam cum publice disputassent tanta facilitate disserui, tantaque claritate animi sensa exposui, ut non auditores tantum novam et insolitam in Jureconsulto inprimis àx?;€ti<*v mirerentur, sed et ii, qui opponere debebant, publice agnoscerent, sibi egregie satisfactum. Certe vir quidam mihi ignotus, eruditus, qui aclui interfuerat,
• Norimbergum ad amicum literas dédit, quae mihi postea ostensae sunt, quibus prope pudorem incutiebat nimiis lau-. dibus; et professor aliquis dixit publice, nusquam ex ilia cathedra versus fuisse recilatos illis similes, quos ego pronuntiaveram in ipso promotionis actu. Et decanus juridicae Facultatis, Joannes Wolfgang Textor, cujus de statu Imperii nostri elegans extat liber, scripsit ad Dilherum, primarium pastorem Noricum, cum summa laude a me
VITA LEIBNITII.
fuisse disputatum. Scholarchae quoque duo, qui cum Cancellario, Noricae Reipublicae Syndico, promotions actui affuerant, singularem quandam laudandi mei occasionem reperere. Cum enim ego duas haberem oraliones, unam prosa, aliam versibus, primam tam expedite legebam, ut viderer eam reçitare ex scheda. Cum vero postea ad versus recitandos aceessissem, coactus sum ila prope admovere schedam, oculorum vitio, qui non nisi propinqua vident, ut facile agnoscerent ipsi, priora fuisse memoriler dicta. Credebant ilaque memoriae mandata a me fuisse verba solutae orationis, scd mirabantur, cur non ligatam potius didicissem, quod facilius. Respondi, eos in errore versari, nam me verba orationis solutae non edidicisse, sed ex tempore fecisse inter perorandum -, quod cum aegre crederent, primumConcionatorum exemplo usus sum, qui dispositionem orationis notare conlenti, non alligantur, quae tam facile mihi latine, quam illis germanice nascerentur : deinde schedam orationis produxi, in qua videbant ipsi, alia plane verba esse, quam quae recitaveram. Haec res magnum mihi apud Norimbergenses applausum procuravit, ita ut paullo post Dilherus, primarius urbis ecclesiasticus, scholarchorum jussu mihi deountiaverit, si animus esset, habere aliquamdiu in ilia Academia professons munus, se mihi mature spondere. Sed ego longe alia animo agitabam. Quorum causas exponere pretium est.
Paene puer cum in bibliothecam parentis pro arbitrio grassarer, incidi in aliquot controversiarum libros. Commotus rei novitate, neque ullis praejudiciis imbutus (pleraque enim de mea discebam), libenter omnia legi, nonnulla etiam scrupulose excussi. Saepe etiam sententias measmargini librorum annotavi, quod prope periculum mihi aliquando creavit. Calixti scriptis valde deleclabar ; habebam et multos alios libros nonnullis suspectos, quos
VITA LEIBMTII#
satis ipsa milii novitas commendabat. Tum primum coepi agnoscere, nequeomnia certa esse, quae vulgo ferantur, et saepe inania vehemcnLerde rebus contendi, quae tanti non sunt. Ergo nondum Hennis accuratius quarundarum controversiarum discussionem moliebar. Yidebam enim,
rein ess lacilem homini exacto et diligenti. IVIirifice miln plaeuerat liber Eutheri de servo arbitrio, et Laurentii Yallae de libertate dialogi. Examinaveram Aegidii liunnii scripta et Stulteki in Concordiam formularum commentari uni ; sed et Gregorii de Yalentia analysin tidei et quaedam opuscula Beca ni et scripta Piscatoris. Cum postea ad jurisprudentiam animum appuli, illic quoque novum con-
silium eeperam. Nam cum viderem, quam multa supertlua
BjHK
et obseura et quam non suo loco in legum corporedicerentur, miserebar juventulis tempus nugis terentis : videbam non dillicile esse mederi huic malo, et ab homine accurale ratiocinante posse oinnia in paucas redigi propo-
sitiones. Quod consilium meum edito libello de Methodo juris maxima omnium approbatione susceplum est, et niulti magni Icli, etiam Porlnerus Ratisbonae, Spizelius mihi applausere, quod literis eorum partim ad me, partim ad amicos datis constat.
SCHEDA LEIBNITÏI MANU EXARATA.
Natus IG., mense Augusto ...
... Ilaee scripta puerilia pleraque aliquando revidenda, emendanda, expolienda, ut denuo edi possint.
1659. Carmen 300 versuum unadie scripseram.
1661. Scliola exii.
1662. Audivi Thomasium.
VITA LR1BNITII.
4663. 30 Maj. Baccalaureus Lipsiae disputationem habui de principio individui, sub praeside Jacobi Thomasii. Aestatem sequentem Jenae egi.
1064. Hyeme magistri gradum açcepi et 3 Dec. ejusdem anni ipse praeses defend i specimen quaestionum philosophicarum ex jure.
1665. 44 Jul. habui disputationem juridicam priorem de condition ibus sub praeside B. L. Schacheri ; 47 Aug. habita est altéra sub eodeni praeside.
100. Habui dissertationem de Arte Combinatoria, Lipsiae. Tituius dispu tationis abest, ut non possim diem designare. Fuit credo pro loco in faeultate. Récusa est Franeofurti 1090 me ignaro,edenteHerm. Christ. Crockon.
1006. b Nov. Allorûi disputationem habui, de casibus perplexis in jure.
1007. Kditum est speciminum in jure meorum fasciculum a bibliopolaNorimbergensi, cui nomen Joann.Philipp. Millenberger (in meo exemplari tituli avulsi) 4067. Meth. docendi etc.
1069. Specimen démonstration is pro eligendo rege Polonorum. ïitulus libri Yilnae 4669, sed révéra editum Dantisci. 42.
Ratio corporis juris. Mag. 466.
1670. Mogunliae, typis Kugleri, Hypothesis physica nova.
Inde inGaliiam sum profeclus verea. 4672. Hannoverain vocatus 1675, line.
VITA LEIBKITII.
IMAGO LEIBNITII A SE IPSO ADUMBRATA.
Pater ejus gracilis fuit et biliosus, sed magis sanguineus et in summo gradu calculosus. Is morbo exlenuativo unius septimanae exstinctus est, nulla cum suffocatione. Mater , catharris guttur et pectus obstruentibus, sutFocata est.
Temperamentum videtur simpliciter nec biliosum, nec pituitosum, nec melancholicuin esse. Non sanguineum, ob pallorem faciei et a motu abstinentiam. Non biliosum, ob sitis defectum, ob crines rectos, ob famem canînam, ob somnum profundum. Non pituitosum, ob crebros et celeres mentis et alFectuum motus, et ob gracilitatem corporis. Non frigidum seu melancholicum et siccum, ob celeres motus intellectus et voluntatis. Videtur tamen biliosum praeeminere.
Statura mediocris est et gracilis ; faciès pallida : manus utplurimum frigidae : pedespro habitu corporis longiores, aequeac digiti manuum aridiores, nulla ad sudores disposilione. Crines in capite subfusci sunt, corpus autem non valde pilosum. Oculi a teneris parum acuti ; vox exilis altaque magis etclara, quain fortis, volubilis eliam, sed non satis composita, nam litcras gutturales et A difficulter pronuntiat. Pulmones teneri, hepas siccum calidumque, et manus innumeris lineis sectae sunt. Dulcibus delectatur, veluti saccbaro, quo vinum miscere solet. Delectatur eliam odoribus spiritus confortanlibus, firmiler persuasus, ad spiritus recreandos multum situm esse in odoribus, dummodo non sint calidi. A tussi nulla molestia, sternutatio rara. Catharris non aflligitur : raro pituitam ejicit, saepe vero sputum, praesertim a potu et pro proportione acrimoniae eius, quod bibit. Necoculos habetinliquido natan-
V1TA LEIBMT1I.
tes, sed juslo siceiores ; unde hebetudo visus ad longinquiora, ad propiùs posita autem tanto est acrior. Noctis
quies non interrupta est, quia sero cubitum it,et lucubrationes studiis matutinis longe praefert.
Fitae genus a pueris sedentarium et exigui motus fuit. Ab ineunte aetate multa legit, plura meditatus est, in pierisque ttùTo&SoutTo;. Res omnes profundius, ac vulgo solet, penetrandi cupidus et nova inveniendi.
Conversationis appetentia non multa ; major méditations et lectionis solitariae. Implicatus autem conversations salis jucunde eain continuât, sermonibus jocosis et gratis magis delectalus, quam lusu, aut exercitiis in molu con-
sistentibus.
Facile efTervescit quidem, sed ira, ut subita est, ita cito defervescit.
Nunquam nimis tristem, nunquam hilarem nimis videris. Dolor et gaudiumnon nisi moderatum. Risus frequentius os diducit, quam pectus convertit. Timidus est in re aliqua inchoanda, audax in prosequenda.
Ob defectum visus non habet vividam imaginationem.
Ob memoriae debilitatem minima jactura praesens magis eum atticit, quam maxima praeterita.
Inventione et judicio egregio est praeditus, neque ei diflicile, varia comminisci, legere, scribere, dicere ex tempore, remque aliquam intellectualem, siopus sit, ad fundum usque meditando perscru tari. Unde infero, cerebrum ei esse siccum et spirituosum.
Spiritus in ipso nimium agitanlur. Itaque vereor ne morbo aliquo aut consumtione humidi radicalis aliquando abripiatur, ob studium assiduum et nimias meditationes et membrorum tenuitatem.
390 FRAGMENTÜM EPISTOLÆ AD ARNALDUM.