‹ Nouvelles lettres et opuscules inédits De Leibniz précédés d'une introductionChapitre 81 sur 86 · FRAGMENTUM EPISTOLÆ AD ARNALDUM · texte numérisé non relu

FRAGMENTUM EPISTOLÆ AD ARNALDUM

Ego inter tôt distractiones vix alteri me argumento vehementius incubuisse arbitror quantulocunque tractu hujus vitae meae, quam quod me securum redderet de fu~ tura, et banc unam mihi multo maximam fuisse fateor etiam philosophandi causain ; tulisse me vero praemium non contemnendum, quietem mentis, ac profiteri posse, demonstrata a me nonnulla, quae hactenus aut credebantur tantum, aut etiam, etsi magni momenti, ignorçhantur. Videbam, geometriam seu philosopbiam de Joco gradum struere ad philosophiam de motu seu corpore, et philosophiam de motu ad scientiam de mente. De motu ergo demonstratae sunt a me aliquot propositiones magni momenti : ex quibus nominabo hoc loco duas : primo, nullam esse cohaesionem seu consistentiam quiescentis, contra quam Cartesio Yisum est, ac proinde, quicquid quiescat, quantulocunque motu impelli et dividi posse. Quam propositionem postea longius produxi, et inveni, corpus quiescens nullum esse, nec a spatio vacuo differre. ünde consequitur demonstratio hypotheseos Copernicanae, multaque alia nova in scientia naturali. Altéra est, omnem motum in pleno esse circularem homocentricum , nec posse intelligi in mundo motus rectilineos, spirales, ellipticos, ovales ;imo nec circulares diversorum centrorum, nisi admisso vacuo. De aliis hoc loco dicere nihil necesse est. Has autem ideo memoro, quia ex iis sequitur aliquid utile praesenti instituto : ex posteriore, corporis essentiam non consistere in extensione, id est magnitudine et ligura, quia spatium vacuum a corpore diversum esse necesse est, cum tamen sit extensum ; ex priore, essentiam corporis

Page 1