‹ Nouvelles lettres et opuscules inédits De Leibniz précédés d'une introductionChapitre 82 sur 86 · FRAGMENTUM EPISTOLÆ AD ARNALDUM · texte numérisé non relu

FRAGMENTUM EPISTOLÆ AD ARNALDUM

potius consistera in motu, cum spatii notio magnitudine et figura, id est extensione, absolvatur. In geometria demonstravi propositiones quasdam fundamentaies, quibus geometria indivisibilium, id est fons mventionum ac demonstrationum , nititur, nimirum omne punctum esse spatium minus quovis dato ; esse partes puncti, sed indistantes; nec proinde Euclidem falli de partibus extensionis loquentem ; nulla esse indivisibilia, esse tamen inextensa ; esse punctum puncto majus, sed in ratione minore, quam quae exponi potest, seu ad sensibilem quamcunque infinita; angulum esse quantitatem puncti. Addidi ex phoronomia indivisibilium, quietis ad motum non esse rationem, quae est puncti ad spatium, sed quae nullius est ad qnum; conatum ad motum esse ut punctum ad spatium; posse in eodem corpore plures simul conatus, sed non motus contrarios esse ; unum corporis moti punctum tempore conatus sui nonnunquam, quod dari potest. esse in pluribus locis seu punctis spatii, seu parte spatii se majore; quod movetur, nunquam in uno loco esse, ne instanti quidem de tempore infinito ; si corpus conetur in corpus, esse ambo in initio penetrationis seu unionis, seu

extrema eorum unum esse, ut continuum définit Arislo- #

teles eu Tà i^cLza. iv. Hinc ea corpora omnia solaque cohaerare, quae se premant. Esse quasdam etiam instantes partes seu signa, idque intelligi posse ex motu continue accelerato, qui cum quolibet instanti ac proinde ab initio crescat ; crescere autem apponat prius et posterius, necessario in instanti dato signum unum alio prius esse, sed sine extensione, id est ea signorum distantia, cujus ratio ad quantumeunque tempus sensibile sit major quavis data, seu quae puncti ad lineam. Ex his porro propositionibus

cepi fructum ingentem, non tantum in demonstrandis motus legibus, sed et iifcfloctrina de mente. Cum enim sit a me demonstratum, locum verum mentis nostrae esse

Page 1