DUBIUM REV. PATRIS
Non salis intelligo, quomodô hujusmodi Dei præscientia et prædeterminatio cum humanæ mentis libertate conciliari valeat. Hoc modo euim, quicquid homo agere, neces-
(i) Fardella, ordinis minorum, ((ueni Leibnizii Pauvium invisum ivit, |ihilo.-ophus et christianus, Leibnizianæ pliilosopbiæ aniantissimus, Vide quae de eo narranlur passlm in Introduclione. ( Editons nota.)
EPISTOL* AD FARDELLAM.
sario, inevitabili et velut fatali quâdam ratione ageret. Si in humanà mente non esset virtusquædam se determinandi à se ipsa,sed ab alio determinaretur, non profectô id extra Dei libertatem repræsentaret. Non est evidens hujusmodi prædeterminatio, sicut dubitari potest, an verè detur in Deo hæc præseientia respeclu futurorum liberorum. Nec videtur hæc præseientia Dei necessaria ; quid obstat enim ità Deum humanas mentes libéré in manu consilioque suo constituisse, ut neque determinaverit, neque præsciverit eorum eventa libéra ?
DECLAEATIO.
Distinguendum est inter rerum sériés possibiles et actuales. üeus ex infinitis possibilibus elegit seriem quandam universi conslantem ex infinitis substantiis, quarum unaquæque infinitam operationum seriem exhibet. Quod si aulem Deus non præscivisset nec præordinavisset rerum actualium seriem, sequeretur eurn causé non salis cognitâ judicasse.ac rem non salis sibi perspectam elegisse. Neque excipi à cæteris possunt actiones mentium liberæ, quoniam partem seriei rerum faciunt, magnamque cum cæteris omnibus connexionem habent, ità ut unum sine alio perfeclè intelligi non possit. Et cum omnis sériés ordinala involvat regulam continuandi seu legem progressionis , ideô Deus, quàlibet parte seriei perspeelà, omnia præcedentia et sequentia in ipsâ videt. Neque tamen indè mentium libertas tollitur. Aliud enim est certitudo infaillibilis, aliud absoluta nécessitas, quemadmodùm S. Augustinus, et D. Thomas, aliique viri docti dudùm agnovere. Certè futurorum contingentium etiam liberorum determinata esset veritas vel falsitas, etsi ignota fingeretur. Ifaque Dei præscientia, adeôque præordinatio libertatem non lollit. Cæterum sciendum est, mentera non ab alio determinari, sed à
EP1ST0LÆ AD FARDELLAM. 319
se ipsâ, neque ultam esse hypothesin, quæ magls quàm nostra faveat humanæ Iibertati ; quoniam (ut ex sequentibus patet) una substanlia creata in aliam non influit, adeôque mens omnes suas operationes ex proprio suo fundo educit, licet ità ordinata sit ejus natura ab inilio, ut operationes ejus cum cæterarum rerum omnium operationibus conspirent.
propositio n.
Rerum mutationumque infinilæ sériés ità sibi respondent et tanlâ proportione connectuntur , ut quodlibet eorum cæteris omnibus perfectissimè consentiat et è converso.
Hinc quælibet res cum toto universo ità connectitur, et unus rei unius motus ità ordinem atque respeclum involvit ad singulos aiiarum rerum modos, ut in quâlibet, imô in unico unius rei modo, Deus clarè et distinclè vidcat universum velu ti implicalüm et inscriptum. Undè cùm unam rem aut unum modum rei percipio, semper confuse totum universum percipio ; et quô perfectiùs unam rem percipio, eo plures aiiarum rerum proprietates mihi indè innotescunt.
Et ex hâc rerum summâ consonantià etiam totius umversi harmonia ac pulchritudo maxima oritur, quæ summi Opificis vim et sapientiam nobis exhibet.
Contrà hanc propositionem nuila formata fuit objectio : sive quôd præcedens dubium et in ipsam redundaret, sive quôd priore dubio sublato ration! admodùm consentanea videretur.
propositio iu.
Corpus non est substantia, sed aggregatum substantiarum, cùm semper sit ulteriùs divisibile et quælibet pars semper aliam partem habeat in intinitum.
320 epistoljE ad fardellam.
Undè répugnât corpus esse unicam substantiam , cùm necessariô in se involvat infinitam multitudinem seu infi— nita corpora, quorum quodlibet rursùs infinitas substantias conlinet.
Ergô præter corpus aut corpora, necesse est dari substanlias, quibus vera competat unitas ; etenim si dantur plures substantiæ, necesse est quôd una vera substantia detur. Vel quôd idem est, si plura entia creata dantur, necesse est quôd detur aliquod ens crealum verè unum. Nequit enim intelligi aut subsistere entis pluralitas, quin primô intelligatur cns unum, ad quod necessariô referatur mullitudo.
Hinc nisi dentur substantiæ quædam indivisibles, corpora non forent realia, sed apparentiæ (antùm seu phænomena, sicut iris, sublato quippè omni compositionis fundamento.
Intérim non ideô dicendum est substantiam indivisibilem ingredi composilionem corporis lanquàm partem, sed potiùs tanquàm requisitum internum essentiale. Sicut punctum, licet non sit pars compositiva lineæ, sed heterogeneum quiddam , tamen necessariô requiritur , ut linea sit et intelligatur.
Hinc cùm ergô verè sim unica substantia indivisibiiis, in alias plures irresolubilis , permanens et constans subjectum mearum actionum et passionum, necesse est dari præter corpus organicum substantiam individuam, permanenlem, toto genere diversam à naturà corporis, quod in continuo fluxu suarum partium positum , nunquàm idem permanet, sed perpetuô mutatur.
Itaque in homine præter corpus datur substantia aliqua incorporea, immortalis, quippè inepta in partes resolvi.
Porrô unio animæ cum corpore in homine consistit in perfectissimo illo consensu, quo motuum sériés cogitatio- Num seriei respondet, ità ut neque physicè corpus, neque
LETTRES A FARDELLA.
occasione corporis Deus seriem cogilationum ex nalurâ mentis sponle nascentiuin immutet, novasque in eo producat 5 sed potiùs ipsa anima ex suæ substantiæ propriæ virtute taies sibi modos agendi educat, qui ex primis naturæ legibus cum corporis motibus conspirent. Undè fit, ut certissimè unum animæ aut corporis modum aliorum corporum vel animarum modi consequanlur. Neque aliud est operatio unius substantiæ in aliam quam aclio unius substanliæ, quam vi consensus generalis consequitur aclio alterius substantiæ.
Hinc videtur probabile , bruta, quæ sunt valdè nobis analoga, similiter et plantas, quæ brutis in multis respondeut, non tantum corporeà ratione, verùm etiam animà constare, secundùm quam brutum aut planta, unica indivisibilis substanlia, permanens suaruin operationum subjeclum ducatur. Quod quamvls imaginatione comprehendi nequeat, mente tamen maximè intelligitur.
Hujusmodi autem animæ nunquàm pereunt, sed cùm jjerire videntur, in aliquà mixti corrupti parte inconspicuâ involutæ rémanent.