DUBIUM
Pro multitudine lapidum ABC, debet priùs intelligi lapis A vel B vel C. At non idem est in animâ, quæ cum aliis animabus non constituit corpus. Et videtur aliquid dillicultatis esse in hâc ratiocinatione. Dantur in universo aggregata substantiarum corpora. Ergo dalur necessariô aliquid, quod sit unica indivisibilis substanlia. Etenim tune consequi légitimé inferrelur, si hæc unitas intrinsecè tanquàm pars hujusmodi aggregalum componeret. Nam hoc unum substantiale non constituit intrinsecè aggregatum, nec est portio aliqua, sed omninô essentialiter diversum intelligitur. Quoinodô igitur requirilur ut subsistât hoc aggregatum.
LETTRES A FAKPELLA.
DECLARAT 10. (
Non dico corpus componi ex animabus, neque anima rum aggregato corpus constitui, sed substantiarum. Anima autem propriè et accuratè loquendo non est substanlia, sed forma substantialis, seu forma primitiva inexistens subslantiæ primus actus, prima facultas activa. Vis autem argumenti in hoc consistet, quod corpus non est substantia, sed substantiæ seu substantiarum aggregatum.
Ergô aut nulla dalur substantia, adeoque nec substanliæ, autdatur aliquid aliud quàm corpus, non lamen constituant per modum partis, quia pars sempertoti homogenea est, eodem modo ut puncta non sunt partes linearum. Intérim corpora organica substantiarum in aliquà materiæ massà inclusarum sunt partes hujus rnassæ. Ità in piscinâ insunt mulli pisces; et humor cujusque piscis rursùs est quaiis piscina quædam, in quâ velut alii pisces aut sui generis animalia stabuiantur, et ità porrô in inGnitum. Ubique igitur in materià sunt substantiæ, ut in lineâ puncta. Et ut nulla datur purtio lineæ, in quà non sint infinita puncta, ità nulla datur portio materiæ, in quà non sint inflnilæ substantiæ. Sed quemadmodùm non punctum est pars lineæ, sedlinea, in quâ est punctum ità quoque anima non est pars materiæ, sed corpus cui inest. An verô dici possit animal esse partem materiæ, uti piscis est parspiscinæ, armentum gregis considerandum. Et verô si animal concipiatur ut res habens partes, id est ut corpus anima prædilum, divisibile, destructibile , concédant esse partem materiæ, cùm omnis pars materiæ habeat partes, sed non concedam esse substantiam neque rem indestructibilem ; idem est de homine. Nam si homo sit ipsum ego neque dividi neque interire potest, neque pars est materiæ homogenea ; sin hominis appellatione intelligatur id quod périt,
LETTRES A. FARDELLA. 323
homo erit pars maleriæ ; illud verô indestructible dicelur anima, mens, ego, quod pars maleriæ non erit.
Corpus non estsubstantia, sedsubstanliæseu aggregatum substantiarum, ergô aut nulla erit substantia, aut alia quàm corpus. Et vel nihil substantialis inerit corporibus, adeoquecorpora erunt ptiænomena tantùm, vel in corpore continentur substantiæ indivisibiles, quæ non suntampliùs aggregata. ütiqueautem substantiæ illæ, quarum aggregatum est corpus, vel si ità loqui velit aliquis, componunt. El si quis talia velit partes appellare, per me licet. Geometræ tamen iis tantum conslituentibus, quæ toti homogenea sunt, nomen partis imponunt, neque punctum appellare soient lineæ partem.
Discrimen est inter relationem lineæ ad puncta et corporis ad substantias. Nam in lineis intelligibilibus nulla est divisio determinata, sed possibiles infinitæ in rebus verô actuales divisiones sunt faclæ, et instituta resolutio materiæin formas. Quod puncta sunt in resolutione imaginariâ, id animæ in verâ. Linea non est aggregatum punclorum, quia in lineà non sunt partes actu, sed materia est aggrogatum substantiarum, quia in materià sunt partes actu.
Corpus non est substantia, sed aggregatum substantiarum, constat enimex pluribus realiter distinclisquemadmodùm strues lignorum, congeries lapidura, grex, exercitus, piscina, in qui multi natant pisces. Et unumquodque corpus actu divisum est in plura corpora contenta.
Jam non dantur substantiæ, ubi non datur substantia, nec dantur numeri, nisi sint imitâtes, itaque necesse est præter corpora dari substantias quasdam verèunas seu indivisibiles, quarum aggregatis corpora constituantur.
Error philosophorum malerialium in eo est, quod agnita necessitate unitatis, hanc substantiam in materià quæsivere, quasi corpus ullum dari posset, quod reverà csset una substantia ; itaque ad atomos confugere, tanquàm terminos analyseos ; cùm tamen omne
LETTRES A FARDELLA.
corpus constet ex diversis subslanliis, nec referai, utrum partes eohæreant an non, præterquàm quod rulio indi visibilitatis in aloniis • reddi non potest.
Itaque cùm omne corpus sit massa seu aggregatuin plurium corporum, nullum corpus est substantia, et proindè substantia extra corporeani naturam quærenda est.
Est autern substantia aliquid verè tinum, indivisibile, adeoque ingenerabile et incorruplibile, quod est subjectum aclionis et passions, et, ut verbo dioam, id ipsum quod intelligo cùm dico ego (moy), quod subsistit, etsi corpore meo per partes sublato, uti certè corpus meum in perpetuo fluxii est, superstite me.
Nulla assignari potest pars corporis mei , quæ ad subsistentiam mei necessaria sit, nunquàm tamen ego sum sine aliquâ materiæ parte unité.
Intérim ego corpore organico opus habeo, quanquàm nihil in eo sit, quod sit necessarium ad subsistentiam mei.
Analogum aliquid iu omni intelligo animali, et, ut verbo dicam, in omni substautiù verà verèque meà.
lutinilæ aulem sont substantiæ simplices seu crealuræ in quàlibet materiæ parliculà; et compouitur ex illis inateria, non tanquàm ex partibus, sed tauquàm ex principiis constilulivis seu requisitis immediatis, prorsùs ut puncta continui essenliam ingrediuntur, non tamen ut partes. Neque enim pars est, nisi quod toti homogeneum est, sed substantia materiæ seu corpori bomogenea non est, non magis quant lineæ punctum.
In omni substantift nihil aliud est quém natura ilia seu vis primitiva, ex quà sequitur sériés operationum ejus internaruin.
Ex quolibet statu substantiæ seu natura ejus cognosci potest sériés, seu omues ejus status prælerili et futuri.
Præteieà quævis substantia involvit totum universum, et cognosci potest ex statu ejus etiam status aliarum.
Diversarum substantiarum sériés perfectè consentiunt inter se, et unaquæque exprimit totum universum secundùm moduin suum. Et in hoc consensu consistit unio anima; et corporis, itemque id quod operalionem substantiarum extra se appellnmus.
Quo perfectior substantia est, eo distincliùs exprimit universum.
Altéra scheda sic vertit :
LETTRES A FARDELLA.
Hoc interest inter modum, quo linea conslituitur punclis et quo materia conslituitur ex substantiis quæ in eà sont, quod punctorum numerus non est déterminâtes, at substantiarum numerus, etsi infinités sit, tamen est certus et determinatus. Neque enim materia divisa est omnibus modis possibilibus, sed certis quibusdam pro— portionibus servatis, ut machina, piscina, grex.
Linea non est aggregatum punctorum, cùm tamen corpus sit aggregatum substantiarum.
Qui atomos stabilivere , viderunt partent veritatis. Agnoverunt enim ad unum aliquid iudivisibile deveniendum esse, quod sit basis multitudinis, sed in eo errarunt, quod unitatent in materia quæsiveruut, crediderunlque posse corpus dari, quod verè sit suhstanlia una indivisibilis.
Considerandunt, an non debeat aliquid esse in materia præler substantias illas indivisibiles.