CALCUL BINAIRE
Addition.
MnUipliealion.
168 AMMADVERSIONES AD WEIGKUUM.
Hic observari meretur ipsas numerorum exprèssiones dyadicas certà lege ia infinitum progredi , quod in decadicâ et aliis fieri non potest, quia in solà dyadicâ characteresadhibentur, dependentiam seu originem ex unitate et nihilo, sive primis principiis adeôque intimam numeri naturam exprimentes. Hinc sequilur etiam theoremata omnia numerica in numerorum sérié ex ipsis istis characteribus debere apparere, innumeraque arcana numerorum veritatesque etiam summæ utilitatis in calculo practico hujus erui posse. Observatu etiam dignum est hanc ipsam expressionem dyadicam exhibere nobis in characteribus quod jam à multo tempore examinatores monetales et cognati ipsis artifices in ponderibus exhibebant, ostendentes quomodô paucissimis ponderibus progressivis geometricæ duplæ multi alii numeri conficiantur ; sic quinque ponderibus quæ valeant 1, 2, 4, 8, 16, in unâ lance libræ varié conjunctis, exhiberi possunt omnia pondéra ab 1 usque ad 31. Et sex ponderibus 1, 2, 4, 8, 16, 32, exhiberi possunt omnia pondéra ab 1 usque ad 63 ; cujus rei demonstratio ex dyadicâ representatione primo obtutu patet. Hanc igitur multas ob causas ad meditanda numerorum arcana scientiamque augendam tetractycæ ipsi præferendam putent.