TESTAMENTUM
M. Hospitalis, Francise cancellarius, annum agens sexagesimum octavum aut nonum, fecit testamentum in hune modum qui sequitur. De astate meâ semper dubitavi, proptereà quôd amici propinquique mei varié se accepisse dicebant à pâtre meo, cùm ille me modo diceret natum an te bellum cum Genuensibus gestum, modo post illud confectum à Ludovico rege duodecimo ; cui bello pater meus interfuit, praestans opéras artis medicae Carolo duci Borboniorum, quo tune Carolus utebatur, et posteà semper usus est consiliario magis quam medico ; neque erat ulla res tam gravis tamque magni ponderis, quam non communicaret cum pâtre meo, deque ejus sententiâ caetera omnia transigeret. Nam et longo post tempore, cùm Carolus, per invidiam ejectus e Galliâ bonisque omnibus suis, ad Carolum Austrium imperatorem se contulisset, pater meus ei se comitem prasbuit, relictis liberis suis maribus et fœminis, quos neque per aetatem neque per metum secum abducere poterat. Ego , qui Tholosœ tum eram studiorum causa, octodecim annorum, per suspicionem abreptus et publicis carceribus inclusus sum, donec ex commentario manu régis subscripto , cùm nihil in me compertum esset, dimitterer. Sequuta sunt tristissima tempora et prœlium illud insigne ad Ticinum oppidum, ubi victus Franciscus rex et paulo post in Hispaniam ductus est. Borbonius, cùm jàm virtute majestateque suâ per se gravis hospes Hispanis esset, et in suspicionem Carolo imperatori venisset propter cre-