FRANC. RAB. MEDICUS
Quum anno superiore Monspessuli aphorismos Hippocratis, et deinceps Galeni artem medicam fréquent! auditorio publiée enarrarem, antistes clarissime, annotaveram loca aliquot in quibus interprètes mihi non admodum satisfaciebant. Collatis enira eorum traductionibus cum exemplari gracanico, quod, prêter éa quœ vulgo circumferuntur, habebam vetustissimum, literisque lonicis elegantissime, castigatissimeque exaratum, comperi illos quam plurima omisisse, quœdam exotica et notha adjecisse, qua;dam minus expressisse, non pauca invertisse verius quam vertisse. Id quod si usquara alibi vitio verti solet, est etiam in medicorum libris piaculare. In quibus vocula unica, vel addita, vel expuncta, quin et apiculus in versus, aut prœpostere adscriptus, multa hominura millia haud raro neci dédit. Xeque vero ha;c a me eo dici putes, velim, ut viros bene de literis meritos suggiUem, vjz,f^>xi': f^p- Nam eorum laboribus et plurimum deberi arbitror, et me non leviter profecisse agnosco. Sed sicubi ab eis erratum est, culpam totam in codices quos sequebantur, eisdem nœvis inustos rejiciendam censeo. Annotatiunculas itaque illas Sebastianus Gryphius chalcographus ad unguem consummatus et perpolitus, cum nuper inter schedas meas vidisset, jamdiuque in animo habereî priscorum medicorum libres ea quss in cœteris utitur diligentia, cui vix aequiparabilem reperias, typis excudere, contendit a me multis verbis ut eas sinerem in communem studiosorum utilitatem exire. Nec difficile fuit impetrare quod ipse alioqui ultro daturus eram. S; demum laboriosum fuit, quod quae privatim nuUo unquam edendi consilio mihi excerpseram, ea sic describi flagitabat ut libro adscribi, eoque in enchiridii formam redacto possint. Minus enim laboris nec plusculum fortasse negotii fuisset, omnia ab integro latine reddere. Sic quia libro ipso erant quœ annotaveram altero tanto prolixiora, ne Uber ipse deformiter excresceret, visum est loca duntaxat, veluti per transermam, indicare, in quibus Grœci codices adeundi jure essent. Hic non dicam qua ratione adductus sim, id quicquid est laboris, tibi ut dicarem. Tibi enim jure
debctur quicquid efficere opéra mea potest : qui me sic tua benignitate usque fovisti ut quocumquc oculos circuniferain oùoÈv fj ouoavo; rfiz ÛâXa7Ta munificenti» tuœ seusibus mois obversetur. Qui sic pontificia? dignitatis ad quani omnibus senatus populique Pictonici suffragiis assumptus es, munia orbis, ut in te, tanquani in celebri illo Polycleti canone, nostrates episcopi absolutissimum probitatis, modestiœ, humanitatls exemplar, veramque illam virtutis ideam habeant, in quam contuentes, aut ad propositum sibi spéculum se, moresque suos componant, aut (quod ait Persius) virtutem, videant, intabescantque relicta. Boni itaquc omnia consule, et me (quod facis) ama. "'Eôvo^o. avTjO îjOoy.:<j.(j')~.'x~;,
Lugdnni idibiis julii 1532.
EPISTOLA NUXCUPATORÏA
EX RELIQUIIS VENERAND^ ANTIQUITATIS : LUCII CUSPIDII TESTAMENTUM ITEM CONTRACTUS VENDITIONIS ANTIQUIS ROMANORUM TEMPORIBUS INITUS
Lugduni, apud Grypkium, 1532
FRANCISCUS RABEL-^SUS
D. ALMERICO BUCHARDO
CONSILIARIO REGIO LIBELLORUMQUE IN REGIA MAGISTRO
Habes a nobis munus, Almarice clarissime, exiguum sane, si molem spectes, quodque manum vix impleat : sed (mea quidem sententia) noa indi'^num in quo tum tui, tura doctissimi cujusque tui similis oculi sese sistant. Idque est Lucii illius Cuspidii Testamentum ex incendio, naufragio ac ruina vetustatis, fato quodam meliore servatum, quod hinc discedens ejuscemodi esse censebas propter quod vadimonium deseri vel ad Dassiani Judicis tribunal posset. Neque vero tibi id uni privatim manu describendum putavi (qui tan-^en hoc ipsum optare potius videbare), sed prima quaquc occasione excudendum in exemplaria bis mille dedi... ne diutius nesciant qua prisci illi Romani, dum disciplinœ meliores florerent, in condendis testamentis formula usi sint... Exspecto in dies novum libellum tuum de Architcdnra Orbis, quem patet ex sanctioribus philosophise scriniis depromptum esse...
Lugduni, pridie nonas septembr. 1532.
EPISTOLÂ NUNCUPATORIA topographi.î; antique rom-e JOANXE BARTHOLOM^O MARLIANO AUCTORE Lugd., apud Seb. Gryphium, 1534
FRANC. R A B E L -ï S U S, M E D I C U S
CLARISS. DOCTISSIMOOUE VaRO D. JOANNI BELLAIO
PARISIENSI EPISCOPO, REGISQ. IN SANCTIORl CONSESSU CONSILIARIO
Ingens ille beneficionim cumulus quibus me nuper augendum omandumque putasti, antistes clarissirae, ita in meinoria mea penitus insedit, nullo ut evelli modo, aut in oblivionem diuturnitatis adduci posse confidam. Atque utinam mihi tam esset immortalitati laudum tuarum satisfacere expeditum, quam certum est meritam tibi gratiam usque persolvere, teque si non paribus officiis (qui enim possem?), at justis tamen honoribus et memori mente remunerare. Nam quod maxime mihi fuit optatum jam inde ex quo in literis politioribus aliquem sensum habui, ut Italiam peragrare, Romamque orbis caput invisere possem, id tu mirifica quadam benignitate prastitisti, perfecistique ut Italiam non inNàserem solum (quod ipsum per se plausibile erat), sed etiam tecum inviserem, homine omnium quos cœlum tegit doctissimo, humanissimoque (quod nondum constitui quanti sit asstimandum). .Mihi sane pluris fuit Romœ te quam Romam ipsam vidisse. Roma? fuisse, sortis cujusdam est in medio omnibus tantum non mancis et membris omnibus captis positœ : vidisse vero Romae te incredibili hominum gratulatione florentem, voluptatis : rébus gerendis interfuisse, quo tempore nobilem iUam legationem obires, cujus ergo Romam ab invictissimo rege nostro Francisco missus eras, gloriaj : assiduum tibi fuisse cum sermonem -ly. twv zaTà ^àp TTJç Britanniae Ba7'.À;a in illo orbis terrse sanctissimo gratissimoque consilio inferres, felicitatis fuit. Quœ nos tum jucunditas perfudit, quo gaudio elati, qua sumus atfecti laetitia, cum te dicentem spectaremus, stupente summo ipso pontifice Clémente, mirantibus purpuratis illis amplissimi ordinis judicibus, cunctis plaudentibus? quos tu aculeos in eorura animis a quibus es ipse auditus cum delectatione reliquisti? quanta in sententiis argutia, in disserendo subtilitas, majestas in respondendo, acrimonia in confutando, libertas in dicendo enitebat? Dictio vero illa tua erat pura sic ut latine loqui pêne solus in Latio viderere : sic autem gravis ut in singulari dignitate omnis tamen adesset humanitas ac lepos. Ani-
madverti equidem scppenumero vlrorum illic quicquid erat naris emunctioris vocare te Galliarum florem delibatum (quemadmodum est apud Eniiium) pra^licareque unum post hominum memoriam antistitem parisiensem vere -accT,a!a'C£'-v. et vero etiam cum Francisco rege agi perbelle, qui Bellaios haberet in consilio, quibus aut temere Gallia uUos aut gloria clariores, aut autoritate graviores, aut humanitate politiores tulit. Ante autem multo quam Roma^ essemus, ideam mihi quandam mente et cogitatione firmaverara earuin rerum quarum me desiderium eo pertraxerat. Statueram enim primum quidem viros doctos, qui iis in locis jactationem haberent, per quaî nobis via esset, convenire, conferreque cum eis familiariter, et audire de ambiguis aliquot problematibus, quœ me anxium jamdiu habebant. Deinde (quod artis erat mea?) plantas, animantia, et pharmaca nonnulla contueri, quibus Gallia carere, illi abundare dicebantur. Postremo, sic urbis faciem calamo perinde ac penicillo depingere ut ne quid esset quod non peregre reversus municipibus meis de libris in promptu depromere possem. Eaque de re farraginem annotationum ex variis utriusque linguœ autoribus collectam mecum ipse detuleram. Ac primum quidem illud etsi non usquequaque pro voto, haud maie tamen successit. Plantas autem nullas, sed nec animantia ulla habet Italia quœ non ante nobis et visa essent et nota. Unicam platanum vidimus ad spéculum Dianœ Aricinœ. Quod erat postremum id sic perfici diligenter, ut nulli notam magis domum esse suam quam Romam mihi Romœque viculos omneis putem. Neque non tu quod temporis vacuum erat in celebri illa tua et negotiosa legatione, id lubens coUustrandis urbis monumentis dabas, nec tibi fuit satis exposita vidisse, eruenda etiam curasti, coempto in eam rem vineto non contemnendo. Cum itaque manendum nobis illic esset diutius quam sperabas, et ut mihi studiorum meorum fructus aliquis constaret ad urbis topographiam aggrederer ascitis mecum Nicolao Regio, Claudioque Cappuisio, domesticis tuis juvenibus honestissimis, antiquitatisque studiosissimis, ecce tibi excudi cœptus est Marliani liber. Cujus mihi quidem levationi confectio fuit, ut esse solet Juno Lucina cum aegre parientibus adest. Eumdem enim fœtum conceperam, sed de edicione angebar equidem animo atque intimis sensibus. Et si enim argumentum ipsum excogitationem non habebat difficilem, non facile tamen videbatur rudem et congesticiam molem enuclcate, apte et concinne digerere. Ego ex Thaletis Milesii invento, sublato Sciothero urbem vicatim ducta ab orientis obeuntisque solis, tum Austri atque Aquilonis partibus orbita transversa partiebar, ocuUsque designabam. Ille a montibus graphicen maluit auspicari. Hancce tanieii scribendi rationem tantum abest ut reprehendam, ut valde ego ipsi gratuler, quod id ipsum cum agere conarer, anteverterit. Plura enim unus pra:stitit quam expectare quis ab omnibus sœculi hujusce nostri quamlibet eruditis potuisset. Ita thesim absolvit, ita rem ex animi mei sententia tractavit, ut quantum ipsi studiosi omnes disciplinarum honestiorum debeant, quominus tantumdem ego unus debeam, non recusem. Molestum id demum fuit quod clara principis patriœque voce revocatus urbc ante cessisti quam ad umbilicum liber esset perductus. Curavi tamen sedulo ut
T. II. 26
402 LETTRKS DE RABELAIS
siuiul atque in vulgus editus esset, Lugdunum (ubi sedes est studioruin raeorura) mitteretur. Id factum est opéra et diligeutia Joaunis Sevini, hominis vere polytropou, sed ncscio quomodo missus sine epistola nuncupatoria. Ne igitur in lucem sic ut erat deformis et veluti acephalos prodiret, visum est sub clarissiini nominis tui auspiciis emittere. Tu, pro singulari tua huinanitate boni omnia consules, nosque (quod facis) amabis. Vale.
Lugdiini, pridie calend. septemb. 155,4.
DE GARO SALSAMENTO
EPIGRAMMA
Quod medici quondam tanti fecere priores,
Ignotum nostris en tibi mitto Garum.
Vini addes acidi quantum vis, quantum olei v^s.
Smit quibus est oleo plus sapidura butynim. Dejectam assiduis libris dum incumbis, orexim
Nulla tibi melius pharmaca restituent.
XuUa et aqualiculi mage détergent pituitam.
Nulla alvum poterunt solvere commodius.
IMirere id potius quantum vis dulcia sumpto
Salsamento, Garo, nulla placera tibi.