‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 2)Chapitre 484 sur 631 · PARS PRIMA · texte numérisé non relu

PARS PRIMA

VIRl AMPLISSIMI THEOREMA : EJUS EXPLICATIO.

l. Theorema viri amplissimi ejusque explicatio : exempla duo ex Aposlolis. — De theoremate nulla, de explicatione tota est difficultas. Theoremalis duce partes : Reunionem Protestantium cuin Romand Ecclesiâ esse possibilem,. Hàc de re nemo dubitat. Quis enim nesciat, non solum inler singulos homines, verùm etiam inter Ecclesias, quàvis causa ruptam, redintegrari posse concordiam? Hujus sanè rei exempla dabimus, cùm eum in locum nostra oralio deducetur. Altéra pars theorematis wquè certa : ejus reunionis tôt ac tanta esse et spiritualia et temporalia commoda, ut omnes et singuLi Christiani jure dicino , naturali, posilivo, data occasione, symbolam suamconferre teneantur. Ergo de possibili deque utili, imo et necessario in hàc quœstione constat. De conditionibus, quœ explicatione tradunlur, Iota controversia est. Éa enim conjunctio proponitur, quœ fiât , salvis ulriusque Ecclesiœ principiis et hypothesibus ; hoc est salvà utriusque partis doctrinâ et fide, ac suspensis decisionibu^; grandis difïîcultas! De controversiis ad Conciliura remittendis, qualeque et quantœ auctorilatis futurum sid illud Concilium, alla difficultas.

De erroribus non fundamentalibus , quique illi sint et quatenus dissimulari ac tolerari possint, alla item difficultas longé gravissima. Neque difficullale caret hue allatum Apostolorum excmplum de interdiclo esu sanguinis. Neque enim error erat abslinere à sanguine, sed res per se indifférons , ab ipso diluvio jussa Noachidis, atque ad cœdiuni inspiranda odia utilissima, quam proinde Apostoli non modo tolerarunt, verùm etiam ad tempus indicendam pularunt, quod profecto , non facerent , si inesset error. Alioquin errorem non modo tolérassent, sed etiam approbassent. Neque minor difficultas de alio exemple repetito ab Apostolorum usu : nempe quod doctrinas suas non simul et semel, sed successive inlroduxerint. Cerlum enim est in catechizandis rudibus necdum christianis, non omnia omnibus statis propalanda , ac nequidem ea quœ ad fundamentum fidei pertinent, sed in his ut in aliis, ad inlirmorum caplum doctrinam esse temperandam, quod semper factum est erga catéchumènes. Ut autem edilo dogmate factoque decreto, res tamen fidelibus adhuc sub dubio relinquatur, nedum Apostoli suo exemplo docuerint , contra post editum ac pronuntiatum illud : Visum est Spiritui sancto et nabis, nihil aliud per civitates tradilum prœceptumque voluerunt , quàm ut cuslodirentur dogmata sive décréta quœ Jerosolymis , auclore sancto Spiritu, conslituta essent, ut ex Actibus patet'; quas quidem difficuUates quoraodo vir doctus expédiât, nunc erit pertractandum.

SUISIMA SCRIPTI.

IL Duo agit vir clarissimus. — Hoc erudito ac pacifico scripto duo aguntur : primum ut fiât prœ liminaris quœdam unio certis postulalis et conditionibus : alterum, ut perfecta fiât conjunctio , per concilium celebrandum : quœ cujusmodi sint ordine perpendemus; ac primum.

DE SEX POSTUL.iTIS.

ni. De ratione postulatorum . — Postulata ea esse debent, viro amplissimo annuente , quœ intégra fide, sahisque pmicipiis atque hypolhesibus , concedantur. Reverà enim iniquissimum poslulatum esset, si aller litigantium peteret ab altero , ut ante initam concordiam, jure se cecidisse faleretur. Hoc posito, jam singula postulata perpendamus.

Frimum postulatum.

IV. De utrâque specie. — Ut Pontifex Romanus Protestantes pro teris Ecclesiœ membris habeat, non obstante quôd persuasi sint communionem sub utrâque specie semper et in perpetuum à suis esse celebrandam. Apponitur sanè conditio ut id eis largiatur, qui certis conditioiibus, infrà fusius exponendis, parai i sunt se submiltere hierarchiœ ecclesiaslicœ ac légitima Concilia. Primum ergo perpendendœ sunt conditiones illœ , œquœne an iniquœ sint, cùm ex ils ipsa ratio postulati pendeat; quà de re dicendum , ubi ad eas conditiones sermo devenerit; antea respondere prœposterum esset.

Intérim tamen quœri potest an summus Pontifex sahis hijpothesibus id possit concedere ? Non posse autem liquet, quandiu Prolestantes persuasi erunt communionem sub utrâque specie semper et in per-

Page 1