DE MODO AGENDI
XVIII. Ut conventus Imperii habeatur. — Optimum factu totius Imperii conventum inslitui , qualis hic proponilur, si priùs constiterit animos bene utrinque atleclos ad consilia pacis; quod nos docto viro aliisque prœstantibus theologis cum Imperalore ac Principibus agendum relinquimus.
DE TRIBUS GONTROVERSIARUM CLASSIBUS.
XIX. Vir clarissimus conciliationes suas priùs approbet suis quàm ixostris proponantur. — Hic incipit necessaria quœslionum traclatio , eœque in triplicem classem accuratissimè distributée : quâ quidem inre confitemur multos eosque gravissimos articulos , si viro docto creditur, conciliatos videri; sed non recto ordine. Sumamus, exempli gratià, Transsubstantiationis articulum, quem omnium gravissimum à viro ciarissimo perspicuè ac plenissime conciliatum credimus. Vel eam conciliationem Protestantes, sive eorum pars maxima admissuri sunt, vel non; si nulla spes, quid hic agimus'? sin autem spes est fore ut admittatur, id quidem tentetur antea; sic enim conciliatio procedet faciliùs; sin minus , aliœ ex aliis dilEcultates orientur. Esto aliud exemplum de Ubiquitate. Sanè vir clarissimus eam à chrislianis Ecclesiis amovendam censet. Dent igilur operam quibus id cordi est, ut partem Lulhearnorum longé maxiniam , eam scilicet in quà Concordiœ liber obtinuit, ad suam sententiam adducant, ne Romanœ Ecclesia' ab hàc labe usquequaque purae, taie quoque portentum , absit verbo injuria, tanquam indecisum lolerandum proponatur. Ita de cœteris gravissimis articulis, quos viri doctissimi operà egregiè et catholicè composites putamus. Quod postquam de universis prœmonuimus, jam descendimus ad singulos.
PRDL\ CLASSIS.
De conlroversiis quœ in œquivocatione seu diversâ terminorum acceptione consistunt , ejusque rei exemplis.