ess. XXV. de Invoc, etc
Archimonasterii totiusque ejus Ordinis exemplo meliorem in formam componantur : dubia, suspecta , spuria, superstitiosa tollantur; priscam pietatem omnia redoleant.
X. Constitutà fide, diligenter tractetur cum Romano Pnntifice, an, et quibus conditionibus, et in quorum gratiam usus calicis concedatur : ejus rei gratis proferantur exempta majorum ac pra:'serlim Pii IV, post Concilium Tridentinum : imprimis Sacramenti ac divini calicis reverentiae consulatur.
XI. Illud etiam diligentissimè quseratur, num ecclesiastico decori conveniat, ut superintendentibus ac ministris in presbyteros aut etiam in episcopos ex hujus pacti formula ordinandis , quandiu erunt snperstites sua conjugia relinquantur.
XII. Episcopi constituantur secundùm canones, multà probalione, aîtate maturft.
Articulus III. — De Concilio Tridentino.
Operosissimam plerisque Protestantibus visam questionem de recipiendo Concilio Tridentino, ultimo loco ponimus. Ac primùm certum est, banc Synodum in fidei rébus ab omnibus Catholicis pro œcumenicâ atque irretractabili habitam.
Non desunt ex Protestantibus, qui arbitrentur ab eâ sententiâ procul abesse Gallos, sœpe professes eam Synodum non esse in Regno receptam; sed id intelligendum de sol;\ disciplina libéra, de quâ recipiendft , propter diversas morum locorumque rationes, illœsà dogmatum fide, sœpe variari contigit.
Nihil ergo unquam fiet, aut à Romano Ponlifice, aut à quoquam unquam Catholico, quo Tridentina de tide décréta labefactentur; ne non extingui schisma, sed majore impetu integrari incipiat, ut supra diximus'. Una restât via, ut declarationis in modum omnia componantur.
Sanè Protestantes moderatiores illos jam huic Synodo placabiiiores esse oportet, postea quàm ejus dogmata recto atque obvio intellectu, antiqua et sana visa sunt, ut coortœ dissensiones non tara in Synodum quàm in partium studia crudis adhuc odiis, conjicienda videantur. Vel illud attendant, quàm moderatè, quàm sanctè Tridentini Paires Indulgentiarum usum, unde exortum eral incendium, definiverint^, atque etiam illud : Quâ moderatinne eas juxta i-eterem et probalam in Ecclesiâ consuetudinem adhiberi oporteret, ne nimiâ facilitate ecclesiastica disciplina enervetur, procul etiam abjectis et episcoporum diligentià observatis abusibus, pravis quœstibus, aliisque corruptelis quœ irrepserunt.
Cœterùm, quicumque pacificcî mente non invidiosas historias, sed ipsa Goncilii décréta perlegerint , facile intelligent hujus auctoritatera eô vel maxime valituram, ut proterva, et in pravasnovitates, etiam inter Calholicos, eruptura ingénia, suis coercita limitibus teneantur, neve aliis quibuscumque suas opiniones obtrudant. Denique Protestantes eam Synodum quam à se alienam pulant, intelligendo et approbando suam faciant.
Multis sanè documentis liquet, Hispaniarum Ecclesias orthodoxas certis impedimenlis ad sextam Synodum neque convenisse , neque vocatas fuisse. Quid ergo egerunt cùm ad eas à Leone II et Bénédicte II illa perlata est? nempe id, ut ejus Synodi gesta « synodicâ iterum examinatione décréta, vel