PRIMA PARS
III. De sacramentorum quibus justificamur effectu sive efficientiâ. Tridentina décréta referuntur : ac primùm ex sess. vi, cap. vi et vu. — Ac primùm, sacrosancta Synodus de sacramentorum quil3us justificamur effectu, sive efEcientiâ, haec tradidit : « Hanc dispositienem seu « praeparationem justificatio ipsa consequitur-*. » Quae verba sancta Synodus subdit, post expositam praecedente capite illam dispositionem seu prEeparationem, quae in fide, atque inde prefecto « divinas «justitia; timoré, in spe propter Christum , atque in » ipso incipientis dilectionis » motu reponatur : « ex » quo peccatorura odium ac detcstatie existât, per eam » pœnitentiam, quam ante Baptismum agi oporlet : de- » nique, in proposito suscipiendi Baptismi, inchoandi » novam vitam, et servandi divina mandata». »
Non erge hœc omnia justificationcm includunt; non fides, non spes, non illa dilectio incipicns , non illud ex dilectione odium ac deteslatio pcccatorum; non illa pœnitentia, aut illud suscipiendi Baptismi propositum ac votum, quamvis cum novœ vitae proposito, et quàdam etiara inchoatiene conjunctum : non illa, inquam, omnia, optima licet et sancta, justificationem includunt, sed sunt ejusmodi, ex quibus, teste sacrosancte Concilie, ipsa justificatio consequatur.
IV. Eœ ejusdem sess. vi, cap. vu. -^ Hue accédant ex eodem capitule verba sequcntia ; « Instrumentalis » item causa ijustificalienis) est ipse Baplismus, quod » est sacramcntum fidei. » Quibus verbis constat, Ipsum sacramentum, non acceptas justitiae sigillum, ut haeretici volunt, sed ejus accipiendae atque adipiscendse causam et instrumentum esse.
V. Ex sess. vu proœmio. et cano7iibits vi, vu, viii. — Id autem luculentiùs ac firmiùs docet alterum eapilulum ex sessionis vu proœmio repetitum, quod est ejusmodi : « Ad consummationem salutaris de justificatione doc-
1. Rom., vni, 13; Gai., iv, 6. — 2. .lier. Vit, Prop. i. — 3. Tnnoc. XI, Prop. XVI, xvn. — i. Sess. vi, cap. vii. — 5. Mem, cap. \i.
B. — T. VIII
DE DOGTRINA CONCILII TRIDENTINI
» trinœ consentaneum visum est de sanctissiniis Eccle- » siaj sacramentis agero, per quae omnis jiisliLia vera » vel incipit, vei cœpla aiigelur, vel amissa reparatiir. » Ex qtio constat , quaedam sanè sacramenla ea esse , per quae justitiajam antea persusceptiini sacramentum accepta tanliiin augeatur ; quae nos sacramenla vivorum sive justorum appellainus ; sed alia etiam sacramenta eaesse, per quae « juslitia incipiat, vel amissa reparetur, » sive recuperelur; qualia omnino sunt Baplismi ac Pœnitentlœ sacramenta; quœ sanè peccatoribus dentur et mortuis, sed per eadem sacramenta cum fide suscepta revicluris. Qub etiam pertinent, ex càdcm sessione septimâ , eanones vi , vu et viii, ul3i siib anathematis pœnà proliibetur, ne quis dixerit eadem sacramenta « signa quœdam esse ac notas jam acceptée justitiœ, » non verb in iisdem gratiam contineri , dari , et reipsâ » conferri : idque ex opère operato , quantum est ex » parte Dei, si rite suscipiant, nec obicem ponant. »
VI. Ea dogmata ad sacramentum Pœnitentiœ applicantur, ex sess. xiv, cap. iv. — Quse dogmata atque décréta, sive, utvocant, principia generalia, utsacramento Pœnitentiœ applicentur, eadem sacrosancta Synodusdocet : » Etsi contrilionem liane, quam describit, 1) aliquando charilate perfectam esse conlingat , liomi- » nemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramen- » tum actu suscipialur; ipsam nihilominus reconcilia- » tionem ipsi conlritioni, sine sacramenli voto , quod in » illâ includitur, non esse adscribendam. » Quo liquet, non id semper aut ex naturâ rei fieri. sed lantùm aliquando contingere, ut illa contritio charitate perfecta sit : undesubdit, quamcumque aliam contritionem, eum esse « motum, quo pœnilens adjutus viam sibi ad justi- » tiam parât, quique ad Dei graliam in sacramento Pœ- » nitentiae impetrandam disponit. » Caeterùm contritionem eam quae statim Deo reconciliet , etiam ante susceptum actu sacramentum, eam esse tantùm , « ([uam I) aliquando charitate perfectam esse contingat : » atque adeo alios esse casus, eosque vulgatos atque communes, quibus absolutio sacerdolis hominem adhuc reperiat obligatiim lelhalibus culpis, neque justiûcatum supponat, sed facial.
VII. Ex ejusdem sess. xiv, can. ix. — Hue spécial etiam ejusdem sessionis canon, ix. « Ne quis dixerit, » absolulionemsacramentalemsacerdotisnon esse aclum «judicialem, sed nudum minislerium pronunliandi et » declarandi remissa esse peccata : » quod non satis pro sancli Goncilii intentione fixum haberetur, si omnis absolutio actu suscepta hominem jam justum, jamque Deo gratum ac reconciliatum repcriret, idque ex naturâ rei, sive ex instilutione divinà lieri oporlere, pro certo crederetur. Sic enim sacramenta, quibus justilicari credimus , opus justilicationis ac remissionis peccalorum jam perfectum supponerent : hominemque nullius alterius rei indigenlem, <piàm ut ei jam remissa esse annunliarelur ac declararetur. Ipsa (pioque absolutionis formula, quod absit, mondax essol, si nunquam peccala solveret, sed solula reperij-et; nec ministri Christi verè unquam exercèrent concessam sibi ligandi ac solvendi, rerailtendi ac relinendi poteslatem, si nun(iuam solverent, atque remitterent; sed semper soluta vincula, semper dimissa peccala supponerent. El quemadmodum ad verè exercendam ligandi ac relinendi poteslatem, intelligere debemus non supponi ligatos , et actu judiciali sub nexu relenlos, sed effici , ut verè ligali, verè et positive sub nexu retenti habeanlur; ita de poteslale solvendi ac remiticndi peccata crcdendum est, nec supponi lantùm jam solula et dimissa, sed verè efhci ut actu solvantur ac remitlantur.
Quœ omnia in hune syllogismum concludi possunt. Qui specialis est sacramenli elîectus, is ante sacramentum actu susceptiim non necessariô supponitur, sed per illud efficilur. Alqui, in Baplismo et Pœnitenlià , specialis sacramenli elleclus est ipsa justificatio , seu remissio peccalorum. Ergo justiQcatio seu remissio peccalo-
rum', in Baplismo et PœnitentiA actu susceptis, non necessariô supponitur, sed per illud efiicitur. Ergo ulleriùs, quod aliquando id fiai, non est necessarium, sed casuale et accidenlarium, nempe cinn conivitionem charitate perfectam esse contingil, ut ex Tridentino ' diximus.
VIII. Concilii Tridentini doctrinx summa, omniumqiie cjus doctrinx partium consensio : transitus ad secimdam hujus disputationis partem. — Haec ergo dogmata circa sacramenloruin efiicaciam sive efficientiam, non nisi lœsà fide TridentinA, negari possunt. Quare diligentissimè cavit sanctissima et doclissima Synodus, ne quam tantâ auctorilale ac perspicuilale asseruit virtutem acvim ; eamdem, quod absit , everlere videretur. Itaque, cùm clarè deSnierit, uli praediximus-, et mox luculentiùs declarabimus, ad justilicationem in sacramentis requiri, ut ad eam moveamur non solo timoré pœnae, sed etiam dileclione justitiae; ne tanien putarent, eam dilectionem saltem cum voto sacramenli statim esse vivificam, sive reconcilialoriam ac justiflcantem, eam certis characteribus, à vivà et reconciliatoriâ , sive justificante conlrilione discrevit; quod haec quidem sit, ut diximus^, charitate perfecta; illa autem sit dileclio tantùm incipiens, nec ad eum deducta finem, ut charitate perfecta sit : unde etiam fit, ut si praeparatoria , non perficiens, aut justitiam inducens , sed ea quam ipsa juslitia consequatur; ut sit denique, non nova vita, quod est opus conlrilionis charilate perfectae , sed novae vilae proposilum, ejusdemque inclioalio quaedam. Quos incipienlis dilectionis characleres nunc explicare aggredimur : atque haec eril secunda pars nostrae disputationis, haud obscurionbus aut inferioribus sacrosancti Concilii firmata decretis, et pari utique fide retinenda.
SECUiNDA PARS.
IX. De disputationibus , maxime vero de incipiente dilectione Dei ad consequendatn justificationem necessariô requisitd : ex sess. vi, caj). vi. — Placet igitur primùm ex sessione vi, cap. vi,sequentia recitare : « Disponunlur autem ad ipsam justitiam , dum excitati » divinà gralià ,... libéré moventur in Deum, credentes » vera esse, quae divinitus re\elata et promissa sunt; » atque illud imprimis, juslificari impium per graliam » ejus;... et dum peccatores se esse intelligentes, à di- » vinae justili;e timoré, quo uliliter concutiuntur, ad » considerandam Dei misericordiam se convertendo, in » spem eriguntur; fidenles, Deum sibi propter Chris- » tum piopitium fore, illumque lanquam omnis justitiae 11 foritem diligere incipiunt. » Quibus verbis, necessariœ disposiliones Ires distincte et ordine proponuntur : primùm fides; eique conjunctus divinae justitiae timor ; deinquo spes per Christum : tertio, ipsa dilectio , sed tantùm incipiens. Quarum dispositionum si quis vel unam dclraxerit, tanti Concilii integram perfectamque doctrinam truncasse judicelur.
X. Quid sit diligere Deum ut omnis justitise fontem, eodcm cap. vi, sess. vi. — Quid sit autem illud, quôd « Deum lanquam omnis justitiae fonlem diligere inci- » pianl » facile intelliget, qui illam jusiiliam, quœ Deus est , per se ac propter se diligendam, ac nobis communicandam per Christum , nosquo elTicienter justificanlem consideraverit , quemadmodum ait Paulus : Ut sit ipse ju.stus, et justificans eum qui est ex fide Jesu Christi''. Diligitur ergo Deus ut fons justitise , cùm diligilur ut justus atquo justificans : quam justitiam nos esurire ac sitire oportet, dicenle Domino : J3en(î qui esuriunt et sitiunt justitiam^, atque inde praeparari ad jusiiliam capessendam, cùm eam esurire et silire poeniteiites incipimus : quod est piae et sanctae dilectionis inilium , juslilicandis hominibus penilus necessarium: nescilicet, quod ait idem Apostolus, ignorantes justitiam Dei, quà ipse justus est atque justificans; etsiiam,
^. Sess. XIV, cap. [V. — 2. Sup.. n. 3. — 3. Idem, n. 6. — i. liom., ni, 2G. — 5. MaKh., V, 6.
CIRCA DILECTIONEM IN SACRAMENTO PŒNIJENTI^ REQUISITAM.
id est operum ac raeritorum suorura , voJentes constituere , justitix Dei non essent subjecti ' . Quâ voce jubemur verae justitiae subjacere libéra \okinlate , el in eam consentire; quod sine aiiquo incipienlis saltem dilectionis voluntario ac libero motu esse non poterat.
XI. Contimiatio; ex eoclem, cap. vi, sess. vi. — Stante ergo ilio, tideique ac spei distincte superaddito, inuipientis diiectionis sensu, quid inde consequalur sacra
, Synodusdocet his verbis : « Ac propterea (eo scilicet r » qubd Deuin justitife fontem diligere incipiant) mo- » veantur adversùs peccata per odium aliqiiod et de- » testationem, hoc est per eara pœnitenliain quam anle » Baptismum agi oportet ; » ut inde exoriatur pcccati odium et deteslatio, qubd auctor justiliae Deus diligi ac placere incipiat : quâ in re sita est illa pœnitentia, sine quâ piaevià neniinem justificari posse, aut unquam juslificari potuisse , constat.
Summa autem hujus rei est, quod homo peccator, post peccata commissa, hoc est, post tôt dicta, facta , et concupita contra legem aeternara , in quo, post beatum .A.ugustinum, omnes theologi rationem peccati constituunt : jam incipiat convertere se ad ipsam justitiam, quae Deus est ; hoc est , ad legem œternam , quae est super omnia , ac praesidet rébus humanis; nec tamen ei perfectè conjungi , qui est ipse justilicationis ellectus; sed tamen ad eam assurgere, eamque rébus omnibus velle anteponere : unde incipit quaeri et reduci ille ordo, quem, eoclem Augustino teste^, « lex aeterna observari njubet, perturbari vetat. »
XII. Contimiatio , ex eodem capite : ubi de proposito f imphndi mandata. — Subdit sancta Synodus : « Deni-
» que dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare » novam vitam, et servare di\ina mandata : » quod conlirmat sancta Synodus, etiam relato hoc Christi mandate • Euntes docete omnes g entes , etc., docentes eos servare omnia qitœcumque mandavi vobis^ : qub fiât etiam illud ; Prœparate corda vestra Domino''.
Est igitur, teste Scripturà sacra , Synodo interprète, omnino necessariura quo ad justiticationem homines praeparentur, ut corde gérant non inane, sed firmum ac verum propositum servandi omnia mandata quaecumque Ghristus imposuit ; quibus omnibus maxime comprehendi primum iilud ac maximum omnium mandatorum , quo Dominum Deum nostrum diligere toto corde, totâ mente, totis viribus , hoc est propter ipsum ac super omnia jubeamur, neino sanus negaverit. Hujus ergo tanti prfecepti , nisi quis \eram ac sinceram executionem et observationem lirmo proposito intendat, nec servare mandata, omisso omnium maximo, nec justificari \ult : ut profectb constet, justificationis propositum nulhim esse posse, nisi cum verà Dei summè ac super omnia diligendi voluntateconjunctum : quo sanctœ diiectionis saltem aliquod initium continelur : nec frustra Synodus novx vitse inchoandss propositum incsse oporlere decernit, quod mox , suo loco , ex ejusdem Synodi sententià perpendemus. An autem, sine aiiquo incœptae et inchoatae diiectionis initio , stare possit voluntas implendi divini de summâ dilectione mandali, certissimè credimus dubitare posse neminem.
XIII. Idem ex cap. vu ejusdem sessionis vi, et ex can. XI. — Hœc ex sexto capite sextae sessionis. Se[>linuim verb sic incipit : « Hanc dispositionem, seu prœparationem, justificatio ipsa consequitur; quae non est sola pcccalornm remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voliintariamsusceplionem gratiae, et donorum, unde homo ex injusto fit justus, el ex inimico amicus. « Xemo ergo vereatur, ne prœmissae à concilio tôt ac tanlae disposilionesac praeparationes justificationem contineant; cùm eadem Synodus apertè praecaveal ne id sentiamus, ac monilos nos velit, has esse praeparationes ac dispositiones tantùra , quas ipsa justificatio consequatur.
^. Rom., X, 3. — 2. Cont. Fatist., lib. xxii, cap. xxx. x.xviii, )9. 20. — 4. /. Reg.. va, 3.