ilaim
Jam, illa verba perpendant : « Justificatio non est sola peccatorum remissio, sed et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae, et donorum, quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus. » Quœ si consideraverint, profectb intelligent, in ipso renovationis interioris actu inesse liberum actum, qui sit voluntaria susceptio gratiai : addit, et donorum; unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus : ut certum omnino sit, dum justificamur, alque interiùs reno\ amur, plané consentire nos in ipsam justitiam atque amiciliam ipsâ justificatione reparatam ac redintegratam ; quod nihil aliud esse possit, quàm fructus et actus verae ac perfectae diiectionis, ex ipsâ justificationis gratiâ consecutœ : cùm praesertim sancta Synodus illam ipsamjustitiara in charitate coUocet, « quae, inquit, dilfunditur in cordibus eorum, atque ipsis inhœret : » quod etiam clarè ac sub anathemalis pœnà repetitum et inculcatum, ejusdem sessionis canone xi.
XIV. Expenditur prsecedens doctrina Concilii exponentis incipientem dilectionem , qux in verum firmumque charitatis actum, in ipsâ justificatione desinat. — Hanc doctrinam ex sancto Thomâ depromptam esse, imo ex ejus verbis penè contextam, postea demonstrabimus. Xunc, ne distrahatur animus, mox relata verba Concilii notatu dignissima paulùm pensitanda sunt. Nam respiciunt animam sub ipsâ gratis infusione , in ipso justificationis ac renovationis instanti conslitutam ; actu enira suscipit gratiam , non modb peccata remittenlem , sed eliam interiùs renovantem ac sanctificantem ; actu , inquam, hanc suscipit. Quid autem? an morluo modo? imo, inquit, voluntaria susceptione gratix; hoc est, libéra et acliiali consensione in illam ut actu inhaerentem. Haec est enim Concilii mens, hoc est fidei catholicae ab haereticorum perversà credulitate discrimen. Nec tacet Concilium. Est enim illa susceptio voluntaria gratix et donorum. Cujus autem gratiae, quorumve donorum? horum certè quibus homo fit ex injusto justus, et ex inimico amicus. Haec est ergo illa actualis et voluntaria consensio in amicitiam Dei , hoc est profectb in ipsam inler nos et Deum mutuam charitatem. Nihil enira est aliud ista amicitia, ex consensu Iheologorum, quàm mutua charitas. Fit ergo consensio in ipsam inler nos et Deum mutuam charitatem. An sine ullo charitatis actu? Quis hoc vel cogitare possit? Addil verb Synodus, esse consensionem in gratiam, ex quà homo fit de injusto justus. Quomodo autem justus? Nempe, ul ex Synodo diximus ', aiffusd intus charitate per Spiritum sanctum, atque animis inhxrente. Consensio autem libéra et actualis in illam habitualem inhœrenlemque charitatem, est ipse elicitus charitatis actus. Quare justificatio non sine habituali et actuali simul charitate transigilur.
An igitur necesse est, ul omnes justificati inhaerentem et habitualem cliarilatem distincte cogitent; cùm lot sint veri pœnilentes, qui ne has quidem voces intelligant? Rectè, si de vocibus, non aulem de ipsis rébus ageretur. Non enim si tara multi sunt, qui nesciant propè inhaerere quid sit , ideo ignorare oportet pœnilentes, fieri aliquid in eis operatione divinà per Spiritum sanctum, quo immutetur animus intus, fiatque verè sanctus ac justus, non impulatà ab extrinseco Chiisli juslitià, ut haeretici somniant, sed verè commumunicatà et infusa, imo etiam stabili ac permanente; unde habitualisdicilur. Non ergo voces illa? theologicae, sed ip.sa summa rerum cogitanda est pœnitenlibus, ut sciamus qux à Deo donata sunt nobis- : ne caecam, infructuosam, totque acceptorum in ipsâ juslificatione donorum ac beneficiorum immemorem agamus pcenitentiam.
Verùm ulteriùs procedendum est, neque enim statim, ac nullà congruà dispositione praeviâ, fit transitus ad ipsam charitatem habendam et exercendam; imb verb necesse est, ipsum habitum aliquid antecedat per modum disponentis atque transeuntis; quœ est ipsa dispo-