‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 600 sur 609 · I. Luc , vu · texte numérisé non relu

I. Luc , vu

CIRCA DILECTIONEM IN SACRAMENTO PŒNITENTI^E REQUISITAM. 645

XIX. Cicr sess. xiv )io?i repetititr doctrina de iiicipiente dilectione , qux sess. vi traditur.. — Qucerunt, quare igitur sancta Synodus, sess. xiv, de Pœriitentiae sacramenlo tractans, dicta Baptismo circa dilectionis initium, non itérât'? In piomptu causa est, ideo factum quôd semel dicta sutïiciant : neque metiiendum videbatur, ne do Baptismo dicta ad PœnitentiEe sacramen-

»tum prono veiut ac suo cursu deduci non possent. Quin ipsa Synodus, in proœmio sessionis xiv, id ullro prœmonuit his vertsis : « Quamvis in décrète de Justi- » llcatione multus fuerit de Pœnitentiae sacramenlo, » propter locorum cognationera, necessarià quâdam ra- » tione sernio interpositus; tanta nihilominus circa il- » lud, nostrà hflc œlate, diversorum errorum est mul- » titudo, ut non parum publicse utilitatis retulerit,de » eo exactiorem et pleniorem definitionem tradidisse. » Quibus verbis duo videmus : primuni , iliud ipsum de Justifications decretum communis fundamenti loco esse positum : deinde, propter multipliées errores, è re videri, ut de ,eo argumento plenior tractatio habeatur, ad errores scilicel detegendos, ut ipsa Synodus profitelur, communi, ut diximus, fundamento stante : quod etiam à nobis mox ordine perpendetur, ubi'ad eum locum nostra disputatio devenerit.

Id intérim observabimus , in utrisque decretis et sess. VI et xiv, aequo jure postulari vitx novœ proposition et inchoationem'. Id autem ita esplicatur sess. vi, in illo proposito expresse intelligatur contineri voluntatem, quà quiscjue proponat servare divina mandata : quod licèt sess. xiv praetermissum , tamen in Pœnitentiâ valere nemo negaverit ; ut profectb clarum sit , duo illa décréta non inter se opponenda, quod absit, sed alteri ex altero quœrendam lucem; et sessionem vi pro sessionis xiv certo ac stabili fundamento habendam.

XX. Doctrina sess. xiv proponitur; ac primum ex proœmio, et cap. i, ii, m. — Jara'absolutà sessione vi, veniamus ad sessionem xiv, ubi de sacramento PœnitentJBe specialis tractatio instituitur. In hàc autem statim notavimus, ex ipso proœmio, id quod ad sessionis vi, quse fundamenti loco ponitur, commendationem pertinet. Xunc autem in decretis obser\amus primum illud, ex cap. I. « Fuit quidem pœnitentia universis homini- » bus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quo- » vis tempore ad gratiam et justitiam assequendam » necessarià. « Quo ex loco claret, prœire omnino in hoc quoque sacramento eam pœnitentiam, quam,ex sess. VI, ante Baptismum agi oportet, ut suprà memoravimus : cui quidem pœnitentiae inesse necesse sit, illud credere, illud sperare , illud diligere, atque inde profectam peccati delestationem eam, in quà, ex eâdem sessione vi, praeeuntis pœnitentiae ratio collocetur.

Deinde, ex capite secundo, notamus differentiam sacramenti Baptismi et Pœyiitentiœ , nullà mentione discriminis circa antedicta dispositiones, ut perfectb easdem in utroque sacramento pariter retineri ac requiri necesse sit, quemadmodum suprà memoravimus. Intérim de utriusque sacramenti œquà necessitate , ita est definitum : n Ut sit hoc Pœnitentiae sacramentum lapsis » post Baptismum aequè necessarium , ut nondum rege- » neratis ipse Baptismus : m hoc est necessarium non modb necessitate pra'ceptiverùm etiam necessitate medii.

Postea ex capite tertio : « Rem et ellectum hujus sa- » cramenti, quantum ad ejus vim et efGcaciara attinet, » reconciliationem esse cum Deo. » Quare hoc sacramentum meritb definire possis, redintegrata." gratiae ac reconciliatse amicitiae sacramentum, (jucd nemini , nisi optanti et volenli Dei amicitiam, et cum eo gratiam, concedi posse liquet, ut suprà diximus : unde etiam addidimus, huic sacramento demi efTicaciam, si quid his detraxeris , neque in pœnitente Dei amicitiam, hoc est , charitatem ipsam efllagitante, aliquid agnoveris, unde Deum ipsius gratiae et justificationis auclorem amare jam cœperit.

Page 1