Conc. Nie., can. xi. — 2. Sup-, n. i
CIRCA DILECTIONEM IN SAGRAMENTO PŒNITENTLE REQUISITAM. 6A7
implicite tantùm, cùtn ipsum nesciant. Hue ergo recidet omnis ratiocinatio, ut Christianus, isque. pœnilens ac professus se recuperandœ di\in£e amicitiae studiosum, haud magis de Dei amicitià cogitet, quàm antiqui justi de Christo cogitabant. quem nondum noverant.
Veriira id et per sese est absurdissimura, et quocumqije te vertas , frustra eris. Semper enim occurret illud ex sessions vi, cap. vi, ut credas, ut speres, ut diligere incipias ; neque aliter quàm à Synodo explicetur, distincte et expres>è, distinctiset expressis actibus; neque magis dilectionem habebis implicitam, quàm ipsam fidera ac spem illud eliam ex sess. vi, canone m, certum erit, quemdam esse modum quo credere, sperare, diligere oporleat justificationis gratiam adepluros : quibus verbis distinctes actus, ut credendi ac sperandi, ita diligendi esse necessarios, luce meridianâ est clarius.
Neque illud minus clarum, à quovis pœnitente diserte postularij ut Dei amicitiam. reconciliatam gratiam, hoc est, ipsam in cordibus diffusam charitatem, denique Edem eam quee per charitatem operatur, optet ac velit : quee si quis implicita tantùm esse contenderit, jam eh nobis redibit res, ut in pœnitentià nihil actuale, nihil vividum verumque habeatur, sed confusa omnia et inlerpretaliva : quo etiam fîat, ut passim peccatores inani aut etiam noxià, nec tollente aut eradicaute, sed potiùs alenle peccatum, pœnitentià perfungantur : quibus profectô credimus causam esse finitam.
XXVI. De attritionis nature ac vi, quid sayicta Synodus decreverit. — Ne tamen objiciant à nobis praetermissam Tridentinorum decretorum potissimam parlera, quae est de Attritione; eam integram referimus, et ex antedictis jam esse explicaiam ostendimus. Sic autem habel'. « Illam verb contritionem imperfectam, » quae Attritio dicitur, quoniam \el ex turpitudinis pec- 1) cati consideratione, vel ex gehennae metu communi- » ter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum » spe veniœ : déclarât non solùm non facere hominem » hypocritam , et magis peccatorem , verùm etiam do- » num Dei esse, et Spiritùs sancti impulsum , non ad- )> hue quidem inhabitantis. sed tantùm moventis, quo » pœnitens adjutus, viam sibi ad justiliam parât. » Quae plané valeant adversùs Lulheranos, qui pœnarum metum non modo ut inutilera rejicere solebant , sed etiam ut noxium et ex earnali sensu, non ex Spiritùs sancti motu et impulsu venientem. Fixura ergo immolumque sit, ex pœnarum metu attritionem ortam , à Spiritu sancto mo\ente et impellente esse, eàdem adjuvari non gravari pœnitentes, eàdem parari viam ad justitiam : neque quidquam ampliùs : quod et Synodus decernit, et omnes conQtentur.
At enim \ im faciunt maximam in sequentibus verbis : « Et quamvis sine sacramento Pœnitentias per se ad » justificationem perducere nequeat, tamen eum ad Dei » gratiam in sacramento Pœnitentiœ impetrandam dis- » ponit. » Hic ergo sistimus : attritionem illam ad justiliam disponere proûlemur, sanctaeque Synodi verbis atque sentenlijs, ut nihil detrahi, ita nihil addi volumus.
Fateamurergo hoc timoris metu adjuvari nos; viam parari nobis ad ipsam justitiam ; ad eamdem nos disponi : hoe firmum, hoc stabile. Addamus, si placef, eodem auctore Coneilio, pœnarum timoré utiUter concuti pœnitentes ; ex sess. vi : eodem timoré utiliter concussos esse Xinivitas; es sess. xiv ; atque ex cognatis locis selecta ac studiosè repelita verba pensemus, neque ultra prosilire conemur. Adstringunt enim nos loties ineulcata, imb eliam selecla verba iitilitatis, adjumenti, prseparationis ac dispositioius : ubi illud sufficere, quod erat obvium, si Patres Tridenlini ita sensissenl, non modo ubique tacelur, sed etiam studiosè devitatur, ut oslendit ipse verborum ténor, et gesta Concilii mox referenda pandent.
Nec dicant illud disponere, esse vocabulum, quod sufficientiœ aequivaleat ; non enim vocem lam obviam,