BIS
tostantiam clcctoribus, principibus, comitibus et raliqais imperii Romani Siatibus super jure et auctori tate, quam ipsi,vigorc transaction isPassaviensis ac instrumenti pacis Vestphalica*, in clenim et res sacras, vel babent, vel babere se praetendunt, ita transigere, ut dicti terrarum domini religiosis hisec conalibus irenicis se non opponant; sed ad promovendum potius tam salutaro propositum suaviler inducantur. Posse autem talia, imo majora summum Ponlificem ex concordatisEcclesiae Romanae cum Gallicana, et iis quae hodie domini doclores Sorbonici, ac inter bos dominus Ludovicus Elias Dupin, in dissertationibus suis bistoricis de antiqua Ecclesiae disciplina, erudite non minus quam concordate disputât, salis evidenter liquet.
Quod si facere dignatus Papa fueril Uomanus, protestantes, qui paria nobiscum sentiunt, Sanclitati Sus vicissim promitlent: 1° Sicut Romanus episcopus inter omnes Cbrisliani orbis episcopos, adeoque in omni universali Ecclesia primum locum seu primatum ordinis et dignitatis, in Occidental! vero seu Lalina primatum et jura palriarchalia jure ccclcsiaslico obtinct, ita habituros se summum Pontiliccm et veneraturos, pro supremo Patriarcba, seu primo totius Ecclesiae episcopo, eiquedebituminspiritualibuspra'stiturosobsequium.
2° Se Romano-Catholicos pro fratribus habituros esse in Christo, non obstante coramunione sub una specie, aliisque articulis usque ad decisionem legitimi concilii hactenus coutroversis.
3° Presbyteros suis episcopis, episcopos archiepiscopis, et sic porrosecundum receptam catholicae Ecclesia; hicrarchiam fore subjectos ; sed et salva conscientia pro fratribus haberi posse catholicos sub una duntaxat specie communicantes, non ob stante quod protestantes credant coromunionem sub utraque specie a Christo esse prœceptam ; quod ostenditur duobus argumentis.
1° Quia error Romano-Catholicorumcircahunc articulum supponitur esse hactenus involuntarius ac insuperabilis, qualis quando pro objecto habeat articulum tidei non fundamentalem, damnabilis censeri nulla ratione potest, quod ita probatur :
Cujuscumque totius involuntaria privatio non damnât, circa illius quoque partem involuntarius et hactenus insuperabilis error non damnât : atqui totius sacramenti Eucharistici involuntaria privatio non damnât : ergo circa sacramenti Eucharistici partem involuntarius et hactenus insuperabilis error non damnât, ille pro objecto non habet articulum fidei fundamentalem : atqui, etc., ergo, etc.
2° Quia in omni casu, quando duo praecepta divina concurrunt, quorum unum sine violatione alterius observari non potest, sufficit, si id obscrvetur, quod est praestantius et observatu magis necessarium; verbi gralia, celebratio Sabbati, in cujus locum, temporeNovi Testamenti, successil dies Dominicus, in Decalogo est praecepta, violatio ejus prohibita. Sed et charitatis opéra erga proximum, non divino solum sed et nalurali jure praecepta nobis esse constat. Pone jam proximum meum insumma calamitale constitutum, liberandum esse a me die Dominico, perque itinera huic fiui facienda et neglectum sacrorurn, violandum
esse sabbatum: dico in tali occasione violationcm alterius pra'cepti non esse peccatum, cum charitas proximo débita opus sit prœstantissimum, et lex ebaritatem illam praccipiens observatu magis necessaria. Uthaecapplicentur ad praesensnegotium, supponitur ex protestantium sententia, communionem sub utraque specie a Deo esse praoceplam ; pNBcepta pariter, ex utriusque partis sententia, est unitaslidei, et concordia ecclesiastica, prohibitumque schisma, tanquam summum malum charitali Christiana; adversum. Potest quidem Pontifex, ex hypothesi quod in Ecclesiae arbitrio situm sit sub una vel sub utraque specie communicare, protestantibusindulgerecommunionemsub utraque specie : potest eamdem licentiam dare Catholicis in eadem regione nobiscum habitantibus ut etipsi communicent sub utraque : atque adeo actualis unio utriusque partis ineboari. In llispania autem, verbi gratia, Portugalia, et Ualiaex sonticis cl integram religionem Christianam turbautibus causis, introduceredictam communionem Pontifex non potest. Quaeritur itaque quid a parte protestantium ficri hic deceat? Faciendumne aut fovendum porro schisma, aut pro fratribus in Christo habendos Romano-Catholicos, ut maxime communionem a Christo praeceptam sub utraque esse negen t,ncc introducere illam possit Pontifex in omnes Christianae religionis provincias? Dico faciendum esse posterius; quia conservatio unilatis in Ecclesia, et sebismatis averruncatio est quidem a Christo praecepta, idque cum communione sub utraque ex nostra sententia habet commune. Negari intérim non potest, praeceptum hoc de unitate servanda esse praestantius; et si utrumque per impossibile servari simul nequcat, id observari debere, errore circa alterum praeceptum tolerato, cujus observatio est magis necessaria. Quantae autem necessitatis sit observatio Christianae charitatis, cui e diametro adversatur schisma, docet sanctus Paulus I Cor., xiu, per integrum fere caput.