DIS
Quando autem propensio illa ad malum in homine frangitur et imminuitur,hocnonfitperjus~ tificaiionem, sedper regenerationemet renovationem.
Hactenus igitur quoad materiale peccatorum Çatholici cum protestantibus plane consentiunt. Si de formali peccati, hoc est, de reatu culpee et pœnee intelligitur queeslio, sensus ejus hic est an in justificatione reatus culpee et pœnee tollatur ab homine justificato, sive an eum coram Deo non amplius culpse et pœnae reum constituât ?
In queestione sic formata, nos una cum Catholicis alfirmationem amplectimur, statuimusque peccata tam actualia quam habitualia, quoad formale, sive reatum culpee et pœnae, tolli in justificatione vere et totali ter, per remissionem,condonationem,non amputationem. Hactenus ergoiterum inter partes consensus est. Quod autem nonnulli protestantium theologorum dixerunt, peccatum in juslificationenon tolli, sed manere, id intelligunt de peccato originis,et specialiter de prava concupiscentia, quam in renatis manere contendunt, non quoad formale, sed quoad materiale, nempe quoad habitualem in malumpropensionem,absque tamendominio.
Aliud exemplum. — Notum est, quantas inEcclesia tragaediasexcitaverit Lutheri nostri in Scripturas sacras illata propositio : Sola fides justificat; cum tamen illa ne propria quidem sit, atque adeo res ipsa doceri potuisset pbrasibus aliis ex Scriptura petitis et in Ecclesia receptis. Justificamur quidem, dicenteScriptura,ea; fide, per fidem. Proprie autem non fides, sed Deus est qui nos justificat. Habet autem is, hujus suée justificationis unam causam impulsivam, internam nempe gratiam ejus et misericordiam ; unam causam impulsivam externam principalem, nempe Christi meritum, et unam causam impulsivam extra minus principalem, nempe fidem. Quando ergo dicitur, fides justificat, sensus hujus propositionis hic est : a parte hominis fides est causa iinpulsiva exlerna, minus principalis, Deum movens ad nostramjustificationem. An autem sola fides hoc sensu jus- ' tificet, queeritur inter partes. Credo, si dicamus pervocem sola non excludi reliquas justificationis causas impulsivas, puta gratiam Dei et meritum Christi; si dicamus porro vocem sola non capi pro solitaria, nempe pro fide mortua, sine bonis operibus, aut minimum proposito bene operandi deslituta, credo, iuquam, litem fore maximam parlem compositam. Sensus enim illius hue denique redibit : a parte Dei gralia et meritum Christi sunt causée impulsivee justificationis noslree; a parle autem hominis, non spes, non charitas, aut alia queevis bona opéra proxime et immédiate justificationem inferunt; sed hoc sensu sola, non tamen solitaria fides, quee scilicet per charitatem operatur, est causa impulsiva externa noslree justificationis; illa nimirum fides, qua quis crédit Christum pro suis et totius mundi peccatis patiendo et moriendo plenissimam satisfactionem praestitisse, cum fiducia apud Deum impetrandae gratiae ac remissionis peccatorum, propter ejus satisfactionem, queeque fides insuper non mortua sit, sed
viva, et per charitatem sese exerat, dataque operandi occasione, actu operetur.
Aliud exemplum. — Queeritur an quis possit esse certus de sua justificatione et perseverantia ad salutem? Utrumque affirmant protestantes, necid puto negatum iri a Romano-Catholicis, dummodoqueestiones illee, pro eo ac decet, explicenlur. Extra controversiam ulrinque est nos justificari per fidem. Qui igitur crédit et scit se credere, is potest absolute certus esse de sua fide, et consequenter de sua salute. Intérim nemo nostrorum docet hominem de perseverantia et salute sua tam certum esse posse quam de sua justificatione. De hac enim certi sumus absolute, de perseverantia autem et salute duntaxat conditionaliter ; si nimirum homo mediis perseverantiee in fide recte ulitur, ea non aspernatur,deniqueassistentiam Dei devotisprecibus jugiter expetit, quod in virtute gratiae sibi collatee facere potest; tune conditionaliter certus est de sua perseverantia. Quod si illa perseverantia ad finem usque vitae duret, tune certus insuper est de sua salute itidem conditionaliter. Conatus jam est antehos cenlum et vigintiannosMartinus Eisengrinius, sacrée theologiee licenciatus etpreepositus Altenotingensis, scriptor Catholicus et moderatus, canonem concilii Tridentini 13 sexlee sessionis hue perlinentem, peculiari ac grandi libello suo Germanico, mitigare, cui titulus : Modesta et pro statu temporis prœsentis necessaria declaratio trium articulorum Christianœ fidei, qui Ingolstadii impressus est an. 1568; ubi inter alia, paragrapho 5, ita infit auctor : « Dico Claris et Germanicis verbis : scio etiam vera esse quae dico, bonisque fundamentis inniti. Sane canon 13 Tridentini,sessionis 6, in auribus tuis quomodo libet; illius tamen sensus non est, concilii sentenlia heec non est, universalis Ecclesiee doctrinahaeenon est, nec unquam fuit, Christianum nunquam de salute et justificatione sua certum esse posse, etc. »
Aliud exemplum. — De possibilitate implendœ legis Decalogo contentœ, acriter diu pugnatum ; queestio autem non re ipsa, sed in modo duntaxat loquendi est controversa, adeoque nullo negotio facile conciliabilis. Protestantium enim sentenlia, si recte explicetur, heec est ; pactorum quee Deus cum hominibus iniit, unum est légale, alterum Evangelicum. Vi pacti legalis, tenebantur primi hominesimagine divinapreedicti,implere leges Decalogi perfectissime;hocest,non solum tenebantur abstinere ab omnibus peccatis contra conscientiam admissis, sed et sibi cavere a quavis concupiscentia in actu primo, sive ab omnibus motibus pravis indeliberatis, quee a scholasticis dicuntur primo-primi. Vi pacti Evangelici, cum homo post lapsum imagine divina destitutus, legem hoc modo implere non posset, nihil amplius ab ipso requirit Deus,nisi ut in Christum vera ac viva fide credat, et a peccatis mortalibus, sive contra conscientiam admissis abstineat. Quod vero attinet ad peccata venialia, sive concupiscentiam in actu primo consideratam, aut alios motus pravos indeliberatos, illos Deus, homini renato, vi pacti Evangelici, se non imputaturum esse promisit, dummodo quotidie peccatorum illorum remissionem a Deo pe-
PREMI1 KE l'AIîTlE : lUSSKHTATIONS.
ri 10
lat. etc. Quando jam quocritur an honio renatus possit et dcbeat implere legcm Dei, respondeo in t.ili perfcctione, qua legem tenebantur implere priini homines vi pacti tegtlis, nemo post lapsum amplius legcm implere potest, aut tenetur ; et si Decalogus ad rigorem hune pacti legalis exigatur, dico ad ejus observationcm lanquaui id rem impossibilem neminem obligari. Batenus autem quiîibet renatus legem implere débet, quatenus a nobis exigitur vi pacti Evangelici ; et eatenua etiam homo renatus, dummodoomnemdiligentiam adbibcat, per auxilium graticc leges Decalogi implere potest. Si ita explicelur qu^esliu, non appareiquid ulterius Romana Ecclesia in protestanlium declaratione desiderare queat. Rectc Pater DionysiUfl in sua Via pacis : « De possibilitate legie implendœ, nulla quoad rem ipsam ac secundiim ventatem (inter Catholicos et protestantes) discordia est. Quandoquidem protestantes docent quod homo justus per justitiam inhœrentem, accedentibUS divins gratin auxiliis, eo usque possit servare et implere Dei mandata, ut non perdat gratiani et amicitiam ejusdem, nec consummet peccatum ad quod a concupiscentia inclinalur : non tamen ita perfecte et exacte ut sit ab omni peccato immunis, sive ut evilet omnia peccata venialia. Agnoscunt pariter catholici debilum quidem nostrum esse, ut servemus Dei mandata absqueomni peccato ; verum id in tota vila, vel ad longum tempus, secluso privilegio, non esse possibile. » Vide divum Thomam 1-2, quœst. 19, art. 8. Imo concilium Tridentinum sess. 6, canone 23, « anathemate ferit eum qui dicit, hominem justilicatum posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio. Snfficit itaque prolestaiitibus, quod Catholici docent, non possejustum tam accurate servare mandata ut eadem non scepius venialiter peccando aliquatenus transgrediatur, et sufficit Catholicis, quod protestantes hoc tantum sensu dicunt hominem justum non posse mandata Dei servare. » H actenus ille.
Aliud cxemplum. — Quasritur an motus piimoprimi, concupiscentia in actu primo, aliaque peccata, quœnobis venialia dicuntur, sint contra legem Dei. Litem banc composuit dictus capucinus, cujus verba adscribimus : « Quidam Catholici dicunt peccata venialia non esse contra legem, eo quod non sint contra omnem latitudinem legis : non enim sunt contra legem, quatenus obligat sub pœna perdenda) gratiœet amicitiae Dei, acincurrendaj ejusdem irae exterminantis; atque hase est prima et magna latitudo legis. Sunt vero contra legem, quatenus etiam sic obligat, ut minima quoque Dei offensa, ejusdemque ira correptiva vitetur, quœ est latitudo secunda : item quatenus tam exacte servanda foret, ut Deo placeremus, omnia et singula ex puro ejus amore agendo et patiendo quse est latitudo tertia. Et in prima quidem latitudine per Dei gratiam sine transgressione potest ambulare quilibet homo justus : in secunda vero et tertia nemo, quantumeumque justus, nisi ex speciali omnipotentis Dei privilegio sic ambulare potest, ut non sœpe obliquius incedendo transgrediatur, pergens nihilominus ambulare in latitudine prima jadeoque non simpliciter, sed tautummodo
secundum quid ambulant et faciens contra legem. Primam ergo latitudinem respiciunl negantes venialia esse contra legem ; secundam, id infirmantes, et quia de re constat, inquit Gerson, tractatu De vita spirituali animœ, lect. 5, diseolum est pertinaci animositate de verbis contendere. » Hactenus ille.
AH tphtm. — Queeritar inter partes, an
ion bona opéra in se perfecte bona, et ab omni labe peccati pura sint : m-gant hoc protestantes; et si recte res explicetnr, forsitan et ipsi Catholici. Imperfecta enim dicuntur bona justificatorum opéra in ordine ad imperfectam legis impietionem. Pœtquam enim post lapsum^ nemo tam perfecte, prout requirebatur vi pacti legalis, legem implere, potest, rus ipsa loquilur, justorum bona opéra ita esse comparata, ut illia semper aliqnid perfectionis desit. Qui autem inde colligunt, bona justorum opéra, ex mente protestanlium, nieras iinquitates esse ac peccata, illi sciant, laies propositiones a nobis haberi pro falsissimis, ut forsitan protestanlium aliqui , senlientes rectius quam loquentes, i 1 lis proposilionibus aliquando fuerint usi.
Aliui excmplum. — Qua:ritur an renatorum opéra Deoplaceant? Qua quidem in re, iterum, quoad rem, non sumus discordes. Quod ut ostemlatur, sciendum est quajstionem propositam intelligi posse dupliciter : 1° an renatorum bona opéra in se spectata Deo placeant? 2° an cum connolata operantium lide, seu ratione omnium circumstantiarum spectata, Deo placeant ?
Ad quiestioncm priori sensu intellectam, respondendum est renatorum bona opéra placere Deo non absolute et simpliciier; quia non sunt absolutc et simpliciter bona, sed habent suas imperfectiones annexas : placere tamen Deo in quantum legi sunt conformia. Quod enim legi divins est conforme illud estbouum, et quidquid est bonum illud Deo placet. Si vero posteriori sensu intelligatur quiestio, respondendum est renatorum opéra placere Deo absolule et simpliciter. Qamvis enim in se spectata sint imperfecta, et imperfectiones illee adhérentes Deo placere non possint, quia tamen ex lide in Chrislum procedunl, et ab iis fiunt qui sunt in Christo Jesu, et in quibus non est condemnatio, imperfectiones illae adha;rentes condonaniur operantibus propter Christum, ejusque merilum fide apprehensum, et proinde opéra illorum Deo placent simpliciter et absolute, ac si prorsus et omnibus modis essent perfecta, propter Christi merilum vera fide apprehensum. Possent talium controversiarum plures allcgari; sed pauca hœc speciminis loco sufficiant. Pro harum autem conciliatione non opus est novo, sive generali, sive provinciali concilio; sed a paucis utriusque partis doctoribus moderatis, ac a parlium studio alienis examinari, visaque varia terminorum acceptione, in eodem,quem dicere occupavimus, conventu, facili negotio poterunt terminari.