‹ Œuvres completes de Bossuet (volume 5)Chapitre 140 sur 313 · SECUNDA CLASSIS · texte numérisé non relu

SECUNDA CLASSIS

Ad secundam classem pertinent quœstiones, in se quidem controverse, ita tamen comparai, ut in alterutra Ecclesia quœstionum illarum et affir-

mativa et negativa tolleretur. la tali casu, amore pacis, utrinque amplectenda esset illa sententia, quam una Ecclesia intégra et alterius Ecclesiae pars probal.

Exempli gratia.— Ecclesia Romana intégra probat orationes pro mortuis, pars Ecclesiae protestantium, Apologiœ Confessionis Augustanœ ductum secuta, statuit orationes illas esse licitas ; pars pro mortuis rêvera orat : quibusdam protestantium intercessio illa pro defunctis nondum probalur. Pro pace igitur redintegranda, in dicto conventu rogandi sunt protestantes, ut intégra ipsorum Ecclesia orationem pro mortuis approbare velit.

Aliud exemplum. — Pars Ecclesiae Romanae probat immaculatam beatse Marias Virginis conceplionem, pars improbat : tota Ecclesia protestantium statuit beatam Mariam, sanctissimam quamlibet et gratia plenissimam, cum peccalo tamen originis esse conceptam. Pro pace ergo et concordia rogandi sunt in dicto conventu Catholici, ut, intégra ipsorum Ecclesia posteriori sententiae calculum adjicere dignetur.

Aliud exemplum. — De merito bonorum operum quae sunt in Romana Ecclesia célèbres sententiae: una Vasquesii et qui hune sequuntur; altéra Scoti et omnium Scotistarum. Docet Scotus, doctor subtilis, opéra renatorum ex se et sua intrinseca ratione non esse meritoria; sed quod meritoria sint, id totum habere ex acceptatione divina, sive ordinaiione illorum ad prsemium. Vasquez, et qui hune sequuntur, contendit bona justorum opéra, ex seipsis, absque ullo pacto aut acceptationisfavore, condigne mereri vitam aeternam, neque illis illam acceplionem dignilatis provenire ex meritis aut persona Christi, quam alias non haberent ex hoc, quia pergratiam Deifactasunt; imo quamvis operibus justorum divina promissio accesserit, eam tamen aut ullum aliud pactum, sive favorem ad rationem ipsius meriti nullo modo pertinere. Pro stabilienda inter partes concordia, rogandi sunt Romani-Catholici ut Scotistarum (at quantae inter illos scholae ! quam numerosae ! quam célèbres !) sententiam amplectantur, quae, quoad rem, cum protestantium opinione coincidit. Negat enim Scotus, et qui illum sequuntur, opéra bona, proprie et de condigno, esse meritoria; et contra, eo tantum sensu meritoria esse statuit, quo meritorium dicitur late et improprie, prout nempe mereri dicilur, quicumque aliquid ab aliquo, licet gratis, et ex mera liberalitate aut gratuita remissione, tamen consequitur. Quo sensu sancti Patres bona opéra meritoria esse docuerunt et meritoria esse eadem prolestantes ultro largiuntur; quod bene observavit Vasquez, qui alicubi scribit: «Scotum etcaeteros qui sententiam ejus sequuntur consentire cum Lutheranis, iu eo quod ante promissionem et acceptationem divinam opéra nostra nullam habeant dignitatem vitae aelemae, quod Scotistee cum Lutheranis, bonis operibus secundum se dignitatem nostrorum operum référant in Dei lavorem et acceptationem per Christi mérita : item quod veram et perfectam rationem meriti nostris operibus dérogent, totamque vim meriti solis Christi operibus adscribant. » Conferantur quae capitis secundi arliculis 2, 3, 4, o, 6, piaeclare docet P. Dio-

nysius, capucinus, in Via sua pacis aliquotieslaudata, p. 328 et sequentibus ; ipsaque re apparebit, inter catholicos et protestantes, quoad controversiam de meritis operum, nihil fere superesse discriminis. Articulus secundus dicti aucloribus hanc habet inscriptionem : Protestantes docent quod bona opéra vere mereantur gratiœ actualis auxilia et habitualis augmentum ; articulus tertius : Protestantes docent quod bona opéra vere mereantur cœlestis gratiœ gradus ; articulus quartus : Protestantes docent quod ex bonis operibus fiduciam aliquam liceat concipere; articulus quintus : Non est improbabile quod primus gloriœ' gradus non cadat sub meritum ; articulus sextus : Bona justorum opéra non sunt meritoria per et propter se de exacta condignitate et stricto jure. Fratrum Walemburgensium doctrina de meritis operum hue denique redit : « Quod licet respeclu justificationis gratiae et substantif gloriae caelestis meritum non delur, detur tamen respectu accidentis sive augmenti, vel uti loquuntur, respectu secundi gradus hujus gloriae, vocando scilicet meritum latius dictum, omne illud opus quod pergratiam Spiritus sancti ab homine justificalo producitur ; cuique, licet nullam prorsus habeat intrinsecam dignitatem et proporlionem ad prsemium vel gloriam aelernam, illi tamen misericorditer promittitur, illudque vere et proprie consequitur. »

Aliud exemplum. — Tota Ecclesia Romana docet bona opéra esse necessaria ad salutem : inter protestantes aliqui hoc docent, aliqui negant. Qui negant subverentur ne bonis operibus in articulo de justificatione tribuatur nimium: qui affirmant illorum sententia hue redit : bona opéra non ratione efficientiœ , sed ratione prœsentiœ ad salutem est necessaria, non ut causa salutis proprie dicta, sive principalis,sive instrumentais, sed uteonditio sine qua non. Expresse enim sanclusPaulus :sine . sanctimonia, hoc est, sine bonis operibus nemo videbit Deum ; ex quo sequitur :

Sine quoeumque nemo videbit Deum, hoc est, sinequonemosalvabitur,illudad videndum Deum, hoc est, ad consequendam salutem eeternam aliquo certe modo est necessarium: atqui sine bonis operibus nemo videbit De^m ; ergo, etc.

Confer dictum Capucinum, loco citato, articulo primo, pag. 321. Rogandi ergo protestantes ut inter se concorditer paria statuant cum Calholicis.

Aliud exemplum. — Tota Ecclesia protestantium aversalur adorationem hostiœ propter metum idololatrise, non quidem formalis, sed tamen materialis : in Romana Ecclesia quidam docent terminari adorationem in Eucharistia ad Christum praesentem, quidam ad hosliam praesentem. Rogandi itaque sunt in conventu imperatorio Catholici, ut unanimiter nobiscum docere ne graventur adorationem illam nonnisi ad Christum praesentem terminari debere.

Aliud exemplum. — Dogma ubiquitatis corporis Christi negat Ecclesia Romana, cum plurimisproteslantibus: idem probant protestantium nonnulli. Rogandi itaque hi fuerint in conventu, ut amore pacis, ubiquitatem illam missam facere, et cum confessionis suae sociis quamplurimis, totaque Ecclesia Romana paria statuere velint.

Page 1