‹ Œuvres completes de Bossuet (volume 5)Chapitre 191 sur 313 · CAP. II. — DE SACRAMENTIS · texte numérisé non relu

CAP. II. — DE SACRAMENTIS

Articulus primus. — De baptismo.

De baptismo nulla est controversia : nam et inparvulis esse efficacem et ad salutem necessarium, Confessio quoque Augustana confitetur articulo 9 ; quo etiam constat necessario admittendam illam sacramenti efficaciam quœ per se acvi sua actioneque , quodest ex opère operato, influât in animos; quœ quidem vis a verbo ac promissione ducatur. Antiqua autem Ecclesia non modo de baptismo , verum etiam deEucharistia idem a se credi docuit, dum eam quoque communicavit parvulis , probo quidem ritu, sed pro temporum ratione postea immutato. Confirmabant etiam parvulos baplizatos, si episcopus baptismum administraret. Tradunt quoque antiquae synodi sicut baptisma parvulis,ita pœnilentiœ donum ncscientibus illabi, latenter infundi *, dato tamen antea fîdei testimonio. Quod autem Coyfessionis Augustanœ articule- 13 condemnetur Pharisaica opinio quœ fingat hommes (etiam adultos) justos esse propter usum sacramentorumex opère operato, etquidem sine bono motu utentis, nec docent requin fidem f nihil ad Catholicos aut Tridentinam fidem , quœ ubique, ac prœsertim sessione 6, cap. 6, ac tola sessione 14 , aperte répugnât; atque id quidem deadultis ; de infantibus vero Confessio Augustana consentit , ut dictum est.

Sane Catholici confilentur prœter et supra bonos motus ac bonas, quœcunque sint, dispositiones , ipsamque adeo fidem , dari aliquid a Deo ; ipsam scilicet propter Christi mérita sancto Spiritu intus opérante justificationis gratiam ; quod nemo diffiteatur, qui non Christi mérita obscurare velit; atque hœc illa est efficacia opère operato tantopere exagitata a Luthero et lutheranis : quam tamen recto acvero sensu ab Ecclesia intento et ipsi agnoverunt , ut patet.

' Cone. T'Act. xn, rnp. 2; Lubb., t. G, co!. 1225.

Page 1