‹ Œuvres completes de Bossuet (volume 5)Chapitre 215 sur 313 · ENIM GRATIA EST, JAM NON EX OPERIBUS; ALIOQUIN · texte numérisé non relu

ENIM GRATIA EST, JAM NON EX OPERIBUS; ALIOQUIN

gratia jam non est gratia. » Pergit sancta syno dus, « ac propterea necessarium est credere neque remitti, neque remissa unquam fuisse peccata, nisi gratis divina misericordia propter Christum 4. » Jam ergo Lutheranis gravissimum sublatum est offendiculum, cum nihil magis Catholicis exprobrent, quam quod se suis meritis justificari credant 5.

Art. II. — De operibus ac meritis justificationem consecutis.

Neque propterea rejicienda sunt post justifi calionem bonorum operum mérita, quam doctrinam paucissimis verbis complexus beatus Àugustinus sic ait : « Nullane ergo sunt bona mérita justorum ? sunt plane, quia justi sunt ; sed ut justi essent mérita non fuerunt 6. » Gui doctrinae attestatur Arausicana secunda synodus, dicens: « Debetur merces bonis operibus si fiant; sed gratia, quœ non debetur, prœcedit ut fiant 7. » Neque ab ea fide abludit Confessio Augustana, in qua sane bonorum operum post justificationem mérita ter quaterque inculcantur 8, clareque docetur quomodo « sint veri cultus ac meritorii, eo quod mereantur prœmia tum in hac vita, tum post hanc vitam in vita œterna; prœcipue vero in hac vita mereantur donorum sive gratiœ incrementum juxta illud; habenti dabitur; » laudaturque Augustinus, dicens: Dilectio meretur incrementum dilectionis. Recte; nain et hune recolimus sancti doctoris locum: « Restât ut intelligamus Spintum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat 9. »

Concord., p. 535, 58G. — * Apol., p. 68, 70, etc. — 3 Ilnd., j 74. — * Sess. 6, can. 8. — * Conf. Aur/., c. 20; Apol. Conf. Aut}., Dtjuslij., et resp. ad object., p. 62, 74, 102, 103. — • Kpist. 104, ait 109, ad Sir.l., cap. 3, n. 6, tom. n. — ' Conc. Araus., n, r. 13; J.riùb-, tom. îv, col. 1670. — 8 Conf. Aug., art. 6, et cap. De l*n.t. opzr. — » Tr. 84 in Joan., n. 2 tom. in, part. h.

Hœc igitur sunt quœ legimus in ea editione Confessionis Augustanœ, quœ ab ipsa origine, anno 1531 vel 32, Witembergœ facta est. Apologia quoque docet l « de merito bonorum operum quod sint meritoria, nonquidem remissionis peccatorum, graliœ aut justificationis, sed aliorum praemiorum corporalium et spiritualium, et in hac vita et post hanc vitam. Nam, inquit, justifia Evangelii, quœ versatur circa promissionem gratiœ , gratis accipit justificationem et vivificationem ; sed implelio legis, quœ sequitur post fidem, versatur circa legem, in qua non gratis, sed pro nostris operibus offertur et debetur merces; sed qui hœc merentur prius juslificati sunt, quam legem faciant. »

En perspicuis verbis opéra bona recognoscunt « esse meritoria prœmiorum corporalium et spiritualium et in hac vita et post hanc vitam. » Quœ autem, rogo vos, illa sunt prœmia et in hac et in futura vita, nisi ea quœ Dominus repromisit, scilicet in hoc tempore centies, tantum, et in sœculo futuro vitam œternam 2?

Neque Lutherani refugiunt quin fidèles ipsam vitam œternam promereri possint, saltem quoad gradus, quod sufficit ; cum in illa celebri disputatione Lipsiensi, anni 1539, hoc ultro agnoverint ; quod vita œterna sit ipsa merces tolies repromissa credentibus: cœterum ea mérita. Neduin excludant gratiam, eam supponunt et ornant : ac prœclare sanctus Augustinus : « Vita eliam œterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, ab Apostolo tamen gratia nuncupatur; necideo quia meritis non datur, sed quia data sunt ipsa mérita quibus datur 3. » De augmento vero gratiœ : « Ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici 4. »

Art. III. De promissione gratuita, deque perfectione atque acceptatione bonorum operum.

Quantacunque autem sintjustificati hominis mérita, non tarnen eis tanto deberetur merces, nisi ex promissione gratuita : quem ad locum pertinet Tridenlinum illud 5 : « Quod bene operantibus usque in finem et in Deo sperantibus proponenda est vita œterna et tanquam gratia filiis Dei per Jesum Christum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. »

Vivet ergo fides ac spes Christiana gratuitœ per Christum promissioni hœrcns ; neque omittendum istud 6 : « Qui ex nobis tanquam ex

1 Resp. ad object-, p. 16. — 2 Marc, x, 30. — s Epist. ad Sixl. jam. cit., n. 19, et De corr. et gral-, c. 13, n. 41, tom. x. — * Epist. 186, al. 106, ad Paul, c. 3, n. 10, tom. 11. — '■> Sess- 6, c. 16. — '• Sess. 14, c. 8.

PREMIER PARTIE! MSSEHTATIONS.

cm

nobis nihil pommas, co coopérante qui nos confortât omnia possnmus. [ta non habet bomo undc glorictur, sed omnis gloriatio nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo saiisïnrimus, facientes fructus dignos pœnitentiœ, qui ei illo vira nabent, al» ill<» offeruntur Patri, pef illum acceptantur a Pâtre. » Addendum illud ■ : « Absit ut Clnïslianus homo in seipso Tel confidat, vel gloriétur; et non in Domino, cnjns lania est erga omnes Domines boudas, ut coruin velit esse mérita quœ suni ipsins doua. » Si non modo relusa, sed etiâra ràdicitus avulsa superbia est, valetquç oinnino Apostolicum illud : Quis te discernai quid habet quod non aceepistif certe accepisti mérita: Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 2 ?

Ait. IV. — De impletione legis.

De hoc aiticulo nulla est difficultas; neque illiun Confessio Augustana aut eîa&Apologia miquam oegarunt, ut palet expresso ca de re capite De dilectioneet impletione legis; alioquin et ipsuin negarent Apostblum dicentem, Plenitudo sive \mp\e\io legis est diïecHo*. Vîvere autem in fidelium cordibus dilectionem, non quidem eatt'iius ut peccatum in nobis plane non sii, sed certeeatenus ut in nobis nt>n regnet, idemApostolus docet claiius, quam etquisquam Christiamisinliciaii possit. Potestergo nostra vera et suo modo, non tamen absolute perfecta et sine i eccalo esse justilia. Deniquc in justis BC fidelibus ita pugnat cupiditas ut charifas prœvaleat; ac si non in eis omnia peccala absint, absunt tameri ea de quibus ait Joannes : (hnnis qui in eo manel non peccat^ ; et Paulus : Qui ea faciuni, regnum Dei nonpossidebunt* : de peccatis autem sine quibus hic non vivilur, prœclarum illud saneti Augustini6 : « Qui ea mundare operibus misericordiae et piis operibus non neglexerit, niercbitur bine exh e sine peccato, quainvis, cuni hic viveret, habuit nonnulla peccata : quia sicut isla non dct'uerunt, ita remédia quibus purgaréntur, affuerunt. »

Sane de impletione possibili legis pridem inter Christianos conslitit, edito scilicet utrique parti acceplissimo capite Arausicani secundi cou cilii in quo legitur 7, « quod omnes baplizati. Christo auxiliante et coopérante, quœ ad salutem pertinent, possint ac debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere ; » quo ex capite repetitum est illud concilii Tridentini de inan-

1 Sess. 6, c. 11. — 2 / Cor., iv, 7. — 3 Rom., xm, 10. — « Uoan., in, 6, 9. — 5 / Cor., vi, 9. — t Episl. 157, al. S9 ad Uilar., cap. î, u. 3, t. il. — ' Conc. Araus., n, cap. ult.

B. Tom. IV.

datis Deo adjuvante prœstandis l, ut legenli patebit

Aut. V. — De meritis quœ vocant « ex eondigno. »

De meritorum autem condignitate, elsi bene întellecta res nihil habet diïïicultatis, tamen ut vitentur ambigua etaliquos offensura vocabula, cum concilio Tridentino, silibet, taceatur. Meminerimus autem, commonente codent concilio Tridentino '•-, ad pnesentis vit» jusliliain pertinere apostolicum illud, tnomentaneum et levé ; ad îulurain autein inereedein céleri istud ex eo-

dem Apostolo : Supramodum in sublimitate œternum gloriœ pondus » ; neque unquam excidat omnia inerila eorumque mercedem ex gratuita promissione pendere, neque ulla opéra nostra per sese valere, sed Christi capitis nostri influxu et interventu indesinenter indigere, nt sint, ut persévèrent, ut Deo offerantur, ut a Deo acceptentur, ut slatiindixinius ». Sane concedatur illud, si cre esse putent, potuisse a Deo pleniorcin a nobis, imo plenissimam ac perfecossimam, seu strictam exigijustitiam; a quo jure divina justilia per Novi Testamenti fœdus, propter Christi mérita ultro decesserit. Scilumetiam illud : non ni>i a [>ersona infinité cligna, qualis erat Unigenitus, Deus, dignam pro peccato satisfactioiiein offerri potuisse, atque banc satis&ctionem sic a Deobono acceptari, tanquama nobis esset exhibita, quae quidem illa est impntatio quam et iiii urgent et nos nulli refugimus, ut supra dictum est •"'. Neque vero prohibemus quin etiam illud addant : Deum quidem nemini, etiam justissimo, nedum peccatori, per se ac stricto jure debere possc quidquam, nisiultro spondeat, aut probonitate ac sapienlia sua ad congruam beneficenliam se inflectat ; quœ etsi certissima sunt, ad ea tamen descendi forte non e re sit. Certe illuc inculcandum quod ait Augustinus : Huic quidem misera et egenœ morlalitati congruere, « ne superbiamus, ut sub quolidiana peccatorum remissione \ivamus, » ut est a Tridentina synodo definitum et a nobis relatum 6.

Art. VI. — Defidejustificante.

Quod fuies juslificet et quomodo id fiât, Apologia ex sancto Augustino sic tradit : « Quod is chue dicat per fidem conciliai! justificalorem, et justificationem fide impetrari 7 ; » subditque ex eodem Augustino paulo post : « Ex lege speramus in Deum, sed timentibus pœnam abscondilur gratia, sub quo timoré anima laborans per fidem conlugiat ad misericordiam Dei, ut det

1 Sess. G, c. II. — ' Ibid., c 16. — ^ // Cor., IV. 17. — * Su\.:, art. 3. — i Sup., art. 1. — 8 Sup.., art. 4. — ' Apol. Aug. Conjf., cap. Quod remiss, pccc.sola fid., etc., p. 80.

quod jubet : » En vis fidei, secundum Apologiam, ut quisconfisus graiia Domini Jesu, quo, neque alio, salvos esse nos oporlet, invocet justiliae auctorem Deum, dicente Apostolo : Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt ; et : Omnis quicunqne invocaverit nomen Domini, salvuserit1. Unde idem Augustinus 2 : « Fide Jesu Christi impetramus salutem, et quantum a nobis inchoatur in re, et quantum perficiendo exspectatur in spe ; » et iterum : « per legem cognitio peccati : per fidem impetratio graliœ contra peccatum, per gratiam sanatio animae a morte peccati. » Hase igitur est doctrina Pauli, Augustino teste, quem ipsa Apologia laudat interprétera.

Quod autem sola fide justificari nos sic urgent, ut etiam illam vocem, sola, apostolico textui, auctore Luthero, addendam putarint, lacile componi potest. Diserte enim explicatur in Apologia, hac voci excludi tantum a justificatione opinionem meriti 3, quam et a Catholicis excludi statim observavimus ; exstatque ea de re in concilio Tridentino decretum expressum sub hoc titulo : Quod per fidem et gratis justificemur 4.

Absit autem, ut Lulherani per vocem illam, sola fide, excludere velint pœnitentiam, cum in libro aulhentico, cui titulus : Solida explication etc. 5, hœc décernant : « Vera et salvans fides in iis non est qui contritione carent et propositum in peccatis pergendi etperseverandi habent. Vera enim contritio prœcedit, et fides justificans in iis est qui vere, non ficte pœnitentiam aguut. » Sic profecto de rébus deque ipsa doctrinaa summa plane consentimus, neque propterea, inserta voce sola, apostolicum textum novo nec posteris profuturo exemplo immutari oportebat.

Art. VII. — De certitudine fidei justificantis.

De ejus autem fidei certitudine docet Paulus 6 : « In repromissione etiam Dei non hœsi- « tavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans « gloriam Deo, plenissime sciens quia quœcun- « que promisit potens est et facere ; » quae est illa perfectissima fidei plenitudo (^Xyipocpopt'a) quam idem Apostolus toties commendat. Hinc ingeneratur animis certa fiducia in Deum, qua contra spem in spem credimus 7 : alquehunc fidei justificantis motum synodus Tridentina in eo repouit, quod fidèles « credant vera esse quœ divinitus revelata et promissa sunt, atque illud in primis a Deo justificari impium per gratiam ejus per redemptionem quœ est in Christo Jesu 8 : unde conterriti, Dei urgente judicio, ejus mise-

1 Rom., x, 13, 14. — 2 De spir. et lia., c. 29, 30, n. 51, 52, t. x — 3 Apol, tit. De Justif., p. 73. — i Sess. 6, can. 8. — * In lib' Conc, tit. Dc'ji <l!f. fidei, p. 683. — « Rom., iv, 19 seq.— > liid.\ la. — ' Sess. 6, c. 0.

ricordia in spem eriguntur , fidentes Deum propter Christum sibi propitium fore, illumque tanquam omnis justitiœ fontem (gratis scilicetjustificantem) diligerc incipiunt; » qua dilectione prioris vitae delicta deteslantur. Quibus sane verbis egregie ac plene traditur fides illa justificans, qua divina etiam promissa complexi in Deo per Christum toti innitimur. Unde consolatio ac fides illa specialis exislit, quam pia corda testantur» prœeunte Apostolo his verbis : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me1.

Usque eo autem spes ista ac fiducia progreditur ut absit anxius timor, absit illa turbulenta trepidantis animi fluctuatio, adsitvero intusSpiritus sancti solatium clamantis : Abba, Pater, insinuantisque illud : Quod si filii, et hœredes 2. Quod fit ut spe gaudentes 3 jam incœlis conversari nos confidainus 4. Neque propterea id tam certo credimus ut nos salvos futuros absque ulla omnino dubitatione statuamus, neque id postulamus, ut tam de prœsenle juslitia quam de futura gloria cerliores simus. Id quidem sufficit, ut quantum ex Deo est, tuti de ejus promissis ac misericordia, deque Christi merito, mortisque ejus ac resurrectionis ei'ficacia nunquam dubitemus, de nobis autem formidare cogamur ; ita quidem ut, licet non adsit illa fidei certitudo cui non possit subesse falsum, prœvalente lamen fiducia, Salvatore Christo ejusque promissis fruamur et spe beati simus; quœ summa est doctrinœ a concilio Tridentino traditœ 5, cujus doctrinœ radix articulo sequente panditur.

Art. VIII. — De gratta et cooperatione liberi arbitrii.

Lutherani existimabant ita defendi a Catholicis in rébus divinis liberum arbitrium, ut aliquid per se valeret efficere quod ad salutem conduceret ; quod cum Tridentina synodus claris verbis damnaverit 6, nihil est jam cur liberi arbitrii Deo coopérants usus et exercitium improbetur. Quineum usum aperte Confessio Augustana ejusque Apologia agnoscunt, dum etiam bonis justificati operibus meritum attribuunt eaque meritoria esse concedunt, ut supra memoravimus 7 ; placetque iterare illud Confessionis Augustanœ, capite de bonis operibus : « Débet autem ad hœc Dei dona accedere exercitatio nostra, quœ et conservet ea et mereatur incrementum juxta illud : habenti dabitur, et Augustinus prœclare dixi, dileclion meretur incrementum dilectionis, cum videlicet exercetur. » En igitur sub ipsa Dei gratia nostrum quoque exercitium sive coo-

1 Galat., il, 20. — 5 Rom., vin, 15, 17. — » Rom., XII, 12. — * Philip., m, 20. — s Sess. 6, cap. 2, can. 13, 11, 15, 21. — « HU , ca;,. 1, 11, 12, can. 1, 2, 3, 22. — ' Art. 2 et se<}.

peratio; necmiriim, cum eliam Apostolus dixerit : Non ego, sed gratta Dei merum l ; quem in lorimi merito Auguslinus : Née gratin Dei sola, n,r ipse soins, seil gratia Dei cum Mo 5 ; neque absre Tridentini Patres statuunt' Liberum arbitrium ita cooperari, ut eliam dissenliiv posait, Deique gratiain abjicere.

Neque ab eo dogmate Confessio Augustana dissenlit4, cum damnet anabaptislas qui negant temeljiutificaku iterum posse amiitere Sjnritum snnetum ; qucin si inhahilantcm amiitere atque abjicere possumus, quanto magis moveiitem at- <|tie excilaiilem, neque adhuc anima' insidentem ? Cui doctrina sunt eonsona qiue in eadem Confessione Augustana trailimtur, art. 6, et capile De bonis operibus. Atque liis ahiindc constat Spiritui et ejua gratis ita repugnari posse ut etiam amittanlur, quod ne liât rogandus est Deus, ut voluntatem nostram pro libcrtatc sua facile aberrantem regat. Atque bine illa formido, quam arliculo superiori memoravimus, summa cum fiducia atque altissima pacc conjunclam. De Deo enim fidimus, de nobis meluimus ; quod nec protestantes refugiunt, monente Apostolo : Cum metu et tremore salutem veslram operarrmu5, ita ut illud simul valeat : Confulens hoc iptum, quod qui eœpit in vobit bonum opus, perjïciet usque in diem Jesu Christi ,;.

Art. IX. — Curistius coneiliationis ratio plavitum videatur.

His quidem exislimo lutin uni ut utrique parti salis fiât, neque enim aut Calbolici Ti idontinam fidem, aut Luthcrani Confessionem Augustanam ejusque Apologiam rejecturi sunt. Etsi enim bos quos memoravi locos in Confessione Auijustana postea deleverint, inveniuntur tamen in liis editionibus quae Witembergs quoque sub Luthero etMelancbtboneadornata;sunt,utjamannotavimus; conventusqueNaumbergensis,anni I5G1, et si aliam quamdam prxtulit, non tamen bas abjecit, sed suo loco esse voluit, eo quod in convenlibus ac disputationibus publicis, jam inde ab origine adhibitas esse constaret, et quœ in Confessione deleta sunt, in Apologia tamen intégra remansere, ut legenti patebit.

Haec autem credimus moderatioribus Lutheranis placitura, quod sic non tam sua ejurare, quaminterpretarivideantur;Tridentinaveroadmittere, cum iis elucidationibus a quibus nemo ac ne ipsa quidem Confessio Augustana dissentiat ; nec dubito quin caetera qua?cunque proponentur, vera justaque et commoda declaratione

' 1 Cor., xv, 10. — s De gratia et lib. arbit., c. 5, n. 12, tom. x. — s Sess. 6, c. 6, cari. 4.— 4 Conf. Aug., art. 2. — * Philip., n, 12 — «Philip., t, 6.

adhuc clucidari possint. Sed jam ad alia propeîainus.

CAP. II — De bacramentis.

AimcuLus primus. — De baptismo.

De baptismo nulla est controversia; nam et in parvulis esse elticacem et ad salutem necessarium, Confessio quoque Augustana confitetur l ; quo eliam constat necessario admittendam illam s;u îainenti ellicaciam quai perse, ac vi sua aclionequc, quod est ex opère operato, influât in animos; (pue quidem visa verbo aepromissione dncatur. Antiqua autem Ecelesia, non modo de baptismo, terum eliam de Eucbaristia idem a se credi docuit, dum eam quoque communicant parvulis, probo quidem ritu; sed pro temporum rationc postea inmiutato, ut lit in disciplina rébus, et inter adiaphora si ve indifferentia reeenseiulis. Conflrmabant etiam parvulos bapli/.atos, si episcopus baptisinum adminisliaret. Tradunt quoque, antiqus synodi : « Sicut baplisma parvulis, ita pœnitenlia1 donum nescientibus illabi; latenter inlimdi 2, » dato tamen antea fidei teslimonio. Quod autem Conf essionis Augustana articulo 13 condemnatur Pbarisaica opinio quœ fingat homines (etiam adultos) justos esse propter usum sacramentorum ex opereoperato, et quidem sine bonomotuutenlis, necdocet requvri [idem, nibil ad Catholicosautad synodumTiideutinam,quaiubique,acprœsertim sessione G, c. 6, ac tota sessione 14, aperte répugnât; atque id quidem de adultis; de infantibus vero Confessio Augustana consentit, ut dictum est.

Sane Calbolici confitenturpraeter bonosmolus ac bonas, quaîcunque sint, dispositiones, ipsamqueadeo fidem, dari aliquid a Deo, ipsam scilicet propter Christi mérita, sancto Spiritu intus opérante, justilicalionis gratiam ; quod nemo diffiteatur, qui non Christi mérita obscurare velit : atque bœc illa est efficacia ex opère operato lantopere exagitala a Luthero et Lutheranis : quam tamen certo aevero sensu ab Ecelesia intento et ipsi agnoverunt, ut palet.

Art. II. — De Eucharistia, ac primum de reali prœsentia.

Hic quoque nulla controversia est, Deoque agendae gratiae, quam fieri possunt maximœ, quod articulum longe omnium difficillimum, imo solum difficilem, Confessio Augustana retinuerit. Eam fidem firmat et illustrât Apologia, indecimo arliculo 3, laudalque Cyrillum dicentem Christum corporaliter nobis exhiberi in cœna : Christum sane eumque totum;. neque tan-

1 Art. 3. — 2 Conc. Tolel. Xtl, c. 2; Labb., tom. v(, coi. 122Ô. — > Apol. Aug. Conf., art. 10, p. 157.

tum corpus et sanguinem, sed ubiquc totum ex anima et corpore et sanguine, iisque ipsa semper divinitate conjuncta; unde subdit : Loquimur deprœsentia vivi Christi: scimus enim, quod mors ei non dominabitiir i.

Haecigitursufficiunt ad realem prœsentiam. Calixtus autem et Academia Julia aliique permulti confessionis Augustanœ professores communionisque consortes, amovent ubiquitatem, in libro Concordiœ seepe inculcatam, quœ Catholicis gravissima et intoleranda videretur.

Art. m. — De transsubstantiations

Nil hic a Lutheranis pcstulamus, nisi ut a modo quo tanta res fiât praescindentes, eumque inexplicabilem et incomprehensibilem sponte confessi, per verba potestatemque Christi ideffici agnoscant; ut quam vere in illo nuptiali convivio, Christo opérante, gustarunt aquam vinum factum 9-, tam vere in hoc novo convivio, jmnem corpus factum, et vivum factum sanguinem capiamus ; quo etiam ratum sit illud, mutatione facta, panem id fieriet esse quod dicitur, nempe Christi corpus ; quae sane usque adeo analogiœ fidei Christique verbis congruunt, ut in Apologia 3, post clare constabilitam substantialem prœsentiam, statim proclivi lapsuad illamtransmulationem fiât transitus. Testis enim adducitur Canon missœ Grœcorum, îji quo aperte orat sacerdos, ut mutato pane ipsum Christi corpus fiât. Addi potuisset, ex eadem Grœcorum liturgia : transmutante Spiritu sancto, quo certior atque, ut ita dicam, realior illa mutatio esse intelligatur, permirificam scilicet ac potentissimam operationem facta. Atque ibidem laudatur Theophylactus, archiepiscopusRulgarius, diserte dicens : Panem non tantum figuram esse, sed vere in carnem muturi : quod non unus ille Bulgarius, verum etiam alii Patres longe antiquiores unanimi voce dixerunt. Quœ recte intellecta nihil eruntaliudquam ipsa transsubstantiatio ; hoc est panis, qui substantia est, in carnem, quœ item substantia est, vera mutatio, nihilque desiderabiturprœtersolamvocem de qua litigari non est Christianum.

Ergo Apologia Confessionis Augustanœ aliqua sui parte transsubstantiationem laudat perspicuis verbis, nedum ab ea penitus abhorruisse \ideatur.

Quin ipse Lutherus in Articulis Smalcaldicis concilio œcumenico proponendis , tota secta approbante et subscribente dixit , panem et vinum in cœna esse verum corpus et sanguinem 3 , quod non nisi mutatione panis in corpus posse

iIlnd.,p. 158. — 5 Joan., n, 9.art. 6, in lib. Conc, p. 840.

■ 3 Apol., c. 15. — * Art- Smolc

consislere permulli protestantes viri doctissimi facile confitentur.

Berengariusquoque, post multas tergiversationes ac ludificationes , tandem ad omnem ambiguitatem tollendam adactus est in hanc formulamS, eique consensit : Cerde credo, et ore confiteor panem et vinum quœ ponuntur in altari per mysterium sacrœ orationis et verba nostri Redemptoris, substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem Christi carnem et sanguinem, et post consecrationem esse verum Christi corpus, etc., quo fit manifestum in exponendo Eucharistiœ articulo, substantiarum conversionnem, qua panis jam sit fiatque ipsum Christi corpus, verœ prœsentiœ semper fuisse conjunctam. Constat autem Lutherum ac Lutheranos a Berengariano errore penitus abhorrentes , et ejus damnationem sœpe approbasse et sacramentariis objecisse. Unde eam conversionem ab eodem Luthero pro indifferenti habitam , et contentiosius quam gravius rejectam ejus libri satis indicant 2. Art. IV. — De prœsentia extra usum.

Non fuerit difficilior de prœsentia extra usum litigatio, si res ad originem atque ad ipsaprincipia reducatur. Neque enim eam aut Confessio Augustuna , aut Apologia , aut Articuli Smalcaldici reprehendunt ; neque in primis disputationibus inter Catholicos et protestantes habitis, de illa prœsentia aut eam consecuta elevatione ulla legitur unquam fuisse concertatio.

Neque Lutherani in Confessione Augustana ejusque Apologia elevationem memorant inler ritus a se sublatos aut reprehensos: quin potius in eadem Apologia memorant cum honore Grœcorum ri tum in quo fiât consecratio a manducatione distincta3 : neque Lutherus aut Lutherani ab elevatione abhorrebant aut eam sustulerunt , nisi ad annum 1542 , aut 1543, neque tamen improbaverunt : imo retineri potuisse fatebantur, ut esset testimonium prœsentiœ Christi , quod est in Lutheri Parva Confessione positum.

Sane confitemur Witembergœ anno 1536, in solemni conciliatione Lutheri cum Bucero aliisque sectœ sacramentariœ principibus , Bucerum id tandem impetrasse a Luthero : « Extra usum dum reponitur aut asservatur in pyxide, aut ostenditur in processionibus , non adesse Christi corpus . »Sed hic etiam notandœ sunt hœ voces : Non fîeri durabilem aliquam conjunctionem (corporis Christi) extra usum sacramenti ,

1 Conc. Rom., vl ; Labb., tom. x, col. 378. — s Lib. De copt, Babyl. et in Re.sp. ad art. cont. reg. Ang., t. il, Witcb. — 3 Tit. De Cnn., p. 157 ; De voc. Miss., p. 274, etc.

PREMIÈRE PARTIR: DISSERTATIONS

<ju;r 1111 ne- est coiiununissiina locutiû totilis Lutheranae partis : quantum autem duret Ula praesenlia aut quando se subtrahat, integris certe speciebus expouanl si possint. Nobis iil suffleit veritos esse (Mis ne absolute negarent, extra usum sacramenti, corporispra2sentiam;sed tantiui i ut statuerint non esse durabileru.

sin autem semé] constiterit eam prssentiam valere extra usum , nostra sententia in lui<> est, nec immerito. Non enim dixit Cbristus, Hoc oit corpus meum ; sed Hoc est; aut apostoli manducare jussi ul esset corpus Christi, sed quiaerat; cujus dicti siroplicitas, si semel infrihgitur, concidenl uniyersa Lutheri et Lutheranorum argumenta uepi toû mjtou : Zwingliani et Calvinistœ eorumque dux Berengarius vicerint

l'iciiiMjucaiitcm rem habëant, sane attestatur prsesentiœ Chrisli extra usum ipsa asservatio, quam nemo negaverit in Ecclesia misse perpetiiam : namque ah ipsa origine domum deportatns, atque ad absentes et aegros delatus> aediu asservatus sacer iste cibus. Attestatur et illud vetustissimum atque apud Graecos celeberrimum (|iio(l vocant prœsanctiûcatoruni sacriflcium. Non soient autem nunc docti Lutherani improbare »■<»> ritus quos antiquissiraos esse niiMitcrit. Neque circumgestatio Christum ex Eucharislia depellat, nequéab usu esuque aliéna esl . cum et reservata et circumgeslata hostia comedj jubeantur; quod sufficil ul tola sacramenti ratio ibidem vigeat; cœteris ritibusad variantem disciplinain merito referendis.

Art. V. — De adoratione.

Quid in hue sanctissimo sacramento adoretur catholica Ecclesia non reliquit obscurum , ipsa Bynodo Tridentina profitente l « in sanctôËucnaristise Bacramento Christum unigenitum Dei Filium esse cultu latriœ etiam externo àdoran- (linn ; »quo sensu cadeni synodus docel « latriœ culluin sacramento exnibendum, eo quod illum eumdem Dcmn prœsenlem in eoadesse credamus, quem Pater œteraus introducens in orbem terrarum dicit : Et adorent euh omnes angeli Dei, » etc. Quo etiam sensu Lulherus ipse , nequidquam frementibus Zwinglianis, in ipso \itai exitu, ne sententiam mutasse videatur, atlorabile sacramentum dixit 2.

Art. VI. — De sacrificio.

Norunt omnes Cyprianum et Cyrillum Hiero-

solymitannin , Ambrosium, Auguslinuin , caeteros ubique terrarum, qui vocant Eucharistiam verissimum ac singulave sacriflcium , Deo plénum, verendum , tremendum et sacrosanctum sa-

1 Scss. 13, c. 5, can. 6. — « Coni. an. Lovan., art. 23.

crificium : atiosque eam in rem sânetorum l'atrum locos, oblationem, imo immolationem arcanamet invisibilem professosa visibilinianducatione distinctam.

Sane protestantes ubique prœdicant in proprie dicto sacrificio occisioncm veram contineri; quffi disputatio niera est de nomine. Nain et ipsi sciunt procul abhorrere a aostra sententia occisionem illam , realera quidem et veram. Quippe etmeraentumessesacrificiumnostrum tota Ecclesia clamai, neque ulla ibi occisioest oisi spirïlualis et mystica, née alius nisi verbi divinigladius; quam sane doctrinam neque Confessio Augustana aul Apologia refugiunt. Id enim vel maxime atque assidue improbant : Missam esse opus quod homines sanctiflcet absque bono motu ulenlis, aul quod aelualia peccata dimillat , enni crucis sacrificio originale deletum sit,aut alia ejusmodi, quœ ne quidem Catholici somniarint.

Laudat autem Apologia passim ' liturgiam Grœcam, non modo ejusdem cum Roraana sensusac spiritus, verum etiam iisdem quoad substanlialia eontexlaiu \ocihus, ûtlegenti patehit.

In utraque enim ubique inculcatur oblatiovicl'un;e salularis, corporis scilicet et sangumis Doinini, ut rei pra-senlis Deoquc exhibitœ, cujus etiam societate pièces fidelium consecrentur. Neque quis merito rcl'ugerit, quin ipsa conseçratio etiam a manducatione distincta , prœsensque Chrisli corpus tes sil per sese Deo grata et acceptahilis; qups (juidem niliil est aliud quam illud ipsum sacrificiumab Ecclesia catholica celebratiun; ut cœna quidem semel posiîa, corporisque ac sanguinis crédita prœsentia, de sacrificio nullus sit altercandi locus.

Art. VII. — De Missis privatis.

Sane lalendum est Missas privatas, scu ahsquc comniunieantihus , in Confessione Aiujustana et Apologia passim haberi pro impio cultu. Id tanien întelligendum videtur saniore ac temperatiore sensu, propter quasdam circumstantias polius quam propter rem ipsam. Habcmus enim luculenlissimum viri doclissimi et candidissimi scriptum 2, quo constat, nec ab i[>sis Confessionis Augustaïue professoribus missas illas privatas haberi pro illicilis, cumintra suas quoque ecclesias pastores sibi ipsis , nemine aniplius prœsente, sacram cœnam interdum exbibeant , quod et ab aliis dictum comperimus , et ab ipso usu certum.

Necessitatem obtendunt. At si ea erat Christi volunlas etinstitutio, ut sacramentum non consistera absque cominunicanlihus , profecto

1 Cap. De Cœna, f>. 157 : De voc. Miss-, p. 167, 274, etc. — 5 Vide D. Molan. Cogil. prit-., sup.

prœstabilius erat a communione abstinere pas- litem movent , magis annuntiant Dominicain

tores quam communicare prœter Christi institu- mortem corpusque a sanguine separatum quam

tum; cum prœsertim ex eorum sententia, de nos : neque Ecclesia catholica allerius speciei

accipienda cœna nullum sit prœceptum Domini- sumptionem ex contemptu omitlit ; quippe

cum; sit autem gravissimum ne prœter institu- quam et probat in Grœcis sibi communicantibus

tionem accipiant. Procul ergo abest illa quam et Latinis etiam pie atque humili onima petenti-

fingunt nécessitas. Quare dum solitarias, ut vo- bus sœpe concessit. Neque statim indixit plebi

cant, privatasque Missas ipsi quoque célébrant ut a sacro sanguine abslineret, sed ultro absti-

et probant, salis profecto intelligunt Dominicœ nentem îrreverentiœ ac sacri cruoris per popu-

institutioni satisfieri, siapparato Domini convi- lares impetus effundendi metu laudans, ultro-

vio fidèles invitentur ut et ipsi participent, quod neam consuetudinem post aliquot sœcula legis

pio et antiquo more synodus Tridentina prœsti- loco esse voluit : quo etiam ritu mersionem in

tit » ; nec si assistentes a capiendo sacro cibo ab- baptismo sublatam neminem eruditum latet.

stineant, ideo aut pastores eo privandi, aut magni Neque Lutherani ab initio rem urgebant , atque

Patrisfamilias mensa minus inslruenda erit, cum omnino constat diutissime post lutheranam refor

nec ipsi assistentes contemptu , sed potius rêve- malionem initam, sub una specie in ea commu-

rentia abstineant, et voto spiritualique desiderio nicatum fuisse , neque proplerea quemquam a

communicent , et intérim spectatis mysteriis communione ac sancta Christi mensa fuisse pro-

crucisque ac Dominici sacrificii reprœsentatione hibitum. Quin ipse Lutherus communionem sub

et commemoralione piam mentem pascant : adeo- una vel utraque specie, inter indifferenlia, qua-

que nec œquum sit Missas eas privatas appellare lis erat sacri cibi per manum tactio ; imo "vero

ac solitarias , qua3 et plebis quoque nomine et inter res m'Munemorabat * : quod postea, exa-

causa, nec sine ejus prœsentia piisque desideriis cerbatis animis, plebis potius studio quam ma-

celebrentur. gistrorum arbitrio crimini versum fuit. Id ergo

Art. VIII. - De communione sub utraque specie. ™" Ecclesia ut Petant> non arrjPiant' ™ Piam

matrem accusare et sacramentorum ritus h-

Ex his luce est clarius utramque speciem non centius quam religiosius mutare sinantur.

pertinereadinstitutionissubstantiam. Nonenim Neque vero abs re erit hic commemorare

magis ad eam pertinet quam communicatio cir- paucis , ex Apologia Confessionis Augustanœ ,

cumstantis plebis : neque enim Christus solus quantum hic valeat Ecclesiœ praxis. « Nos qui-

celebravit, solus accepit, sed cum discipulis, qui- dem , » inquiunt 2, « Ecclesiam excusamus;

bus etiam dixit : Accipite, comedite , bibite , et quœ hanc injuriam pertulit, cum utraque pars

quidem omnes quotquot adestis hoc facite ; et ta- ei contingere non posset, sed auctores qui de-

men Lutherani quoque probant accipi a minis- fendunt recte prohiberi... non excusamus. »

tris alio ritu modoque quam Christus imtituit; Quid autem illud sit, excusamus Ecclesiam, Phi-

quod argumento est non quœcunque Christus lippus MelsLiichlhonApologiœ&uctor, data ad Lu-

fecit, dixit, instituit,adipsaminstitutionissubstan- therum Epistola, sic exponit : ut Ecclesiam

tiam pertinere. Fregit quoque panem, nec sine excusari oporteret , quœ una specie per errorem

mysterio, cum et illud addiderit : Hoc est corpus uteretur ; quia, inquit » clamabant omnes totam

meum, quod pro vobis frangitur ; et tamen Luthe- Ecclesiam a nobis condemnari, quam responsio-

rani non urgent, neque usurpant fractionem nem Lutherus comprobavit.

illam Dominicœ in cruce fractionis ac vulnera- Atqui in ipsa Confessione Augustanaià scrip-

tionis testem. Quare fixum illud : ad salutem serunt4 : « Quod una sancta Ecclesia perpetuo

sufficere cœnam eo modo sumptam quœ ipsam mansura sit. Est autem Ecclesia congregatio

rei substantiam atque institutionis summum sanctorum, in qua Evangelium recte docetur,

complectatur. Substantia autem hujus sacra- et recte administrantur sacramenta. » Ergo ex

menti ipse Christus , sub utravis specie totus , plèbe audiente et pastoribus recte docentibus, ac

quod et Lutherani fatentur , ut vidimus 2 : sacramenta administrantes consistit Ecclesia ;

summa institutionis est annuntiatio mortis Do- non ergo sibi constant, cum et stare Ecclesiam,

minicœ ejusque commemoratio , quam in una- et tamen per pastorum aut errorem aut vim al-

quaque specie fieri satis constat, attestante Paulo tera specie caruisse confitentur ; aut certe verum

ad earum quamlibet edixisse Dominum : Hoc erit illud, per alterius speciei privationem rectœ

facite in meam commemorationem 3. Neque sacramentorum administrationi non noccri, quœ

Grœci, quibus de commistis speciebus nullam nostra sententia est, ad quam proinde ducimur

1 Epist. ad Gasp. Gusl.; Form. Miss., tom. n, p. 3S4, 386. — .2 Apol., tit. De ulraq. spec, p. 233, 234. — 3 Mel., 1. I, epist. 15. —

' SeSli. 22, c 6. - - Sup., art. 2. - * 1 Cor., xi, 24, 2&. 4 côn/. Aug., art. 17.

Page 1