‹ Œuvres completes de Bossuet (volume 5)Chapitre 217 sur 313 · CAP. III. — DE CULTU ET RITIBUS · texte numérisé non relu

CAP. III. — DE CULTU ET RITIBUS

Articulus primus. — De cultu et invocatione sanctorum.

In hoc articulo nullam aliam conciliationem magis quœsiverim quam apertae calumniae depulsionem. Ait enim Apologia : « Quidam plane tribuunt divinitatem sanctis, videlicet quod tacitas cogitationes mentium in nobis cernant4; » cum profecto nemo unquam talia somniarit, aut ab homine tacitas cogitationes perspici putaverit, nisi Deo révélante. Addunt : « Faciunt ex sanctis mediatores redemptionis : fingunt Christum duriorem esse et sanctos placabiliores, et magis confidunt misericordia sanctorum, quam mise. ricordia Christi, et mgientes Christum, quaerunt sanctos. » Quae omnia evanescunt lecto decreto Tridentino, quo constat ipsos sanctos supplicare, et omnia impetrare j;er Christum, qui solus Redemptor et Salvator est*.

' Apol., De num., et usu sacrament., pag. 202. — J Ephes., v 32. — • Lib. I De nupl. et concup., c. 10, n. 11, tom. x. — * Apol., art. 21, De invoc. SS., paj. 224, 225. — ' Sess. 25, De invoc., etc. '

Neque prœtermittendum hic et ipsum invocationis genus quo erga sanctos utimur. Non enim invocamus eos ut bonorum auctores ac datores : absit ! sed ut amicos Dei ac propinquos nostros invitamus, ut nobis apud communem Parentem per communem 3Iediatorem prœbeant fiaternœ ac piœ deprecationis auxilium, quod bonum et utile synodus Tridentina prœdicat, neque quidquam amplius. Talis igitur nostra est beatos spiritus invocandi ratio, quae a perfecta absolutaque invocatione, soli Deo propria, in infinitum distat.

Quod ergo assidue improperant de applicatione meritorum, quasi doceamusalterius quam Christi mérita applicari fidelibus ut sancti justique fiant, pace eorumdixerim, falsum est. Aliud est enim celebrare mérita sanctorum, quae Dei dona sint, aliud profîteri per ea nos fieri Deo gratos. Quisque enim sibi, non aliis sanctus est- Id tantum volumus ut, quo magis Deo placent, bonorumque operum abundant fructibus, eo promptius ac facilius memorem ac propitiabilem Deum ad misericordiam inflectant, quod nemo pius negaverit. Atque haec de calumniis detegendis.

Deipsa autem re non deest Apologiœ testimonium, cujus hœc verba sunt J : « Citant sanctum « Hieronymum contra Vigilantium. In hac arena, « inquiunt, ante mille et centum annos vicit « Hieronymus Vigilantium. Sic triumphant ad- « versarii, quasi jam sit debellatum; nec vident « isti asini apud Hieronymum contra Vigilance tium nullam extare syllabam de invocatione : « loquitur de honoribus Sanctorum, non de in- « vocatione».

Plane metuunt, nec immerito, ne Vigilantio adversus sanctum Hieronymum, totamque adeo Ecclesiam, cujus ille causam agebat, favere videantur . Sed quando quidem dissimulanter agunt, ac verba Hieronymi tacent, juvat considerare paululum quinam a viro maximo Sanctorum honores commendentur 2. Hi nempe, eorum sepulcra, cineres, ossa esse veneranda, in digniorem locum magno concursu cleri ac plebis, Imperatorum et Principum summo cum honore transferri,inferri etiam Christi altaribus,ad eorum praîsentiammaximasquotidievirtutesfieri, immundostorquerispiritus,ha3caRomanoPontifice et ab omnibus episcopis frequentari, solos haereticosetimpioSjJulianum Apostatam etEunomium atque alios repugnare : hanc esse Vigilantii hœresim, qui etiam audeat, inquit, « nos « cinerarios et idololatras appellare, qui mortuo-

1 Apol., art. 21, De inv. SS. — : Hier. Jijiist., J7, u,. 50 ad Vuj.t t. iv, part, n, col. 279.

PREMIÈRE PARI IE : DISSERTATIONS

Page 1