‹ Œuvres complètes (volume 2)Chapitre 128 sur 138 · NOMINE P. RONSARD · texte numérisé non relu

NOMINE P. RONSARD

ADVERSUS EJ U S OBT R E C T A TO R E S ET INVIDOS

Scripta a Mich. Hospitalio, Franciæ Cancellario,

agnificis aulæ cultoribus atque Poetis Hæc Loria scribit valle Poeta novus; Excusare volens vestras quod læserit aures^.

Obsessos aditus jam nisi livor habet ; volens quod sit novitatis amator Verborum , cum vos omnia prisca juvent.

Atque utinam antiqui vestris ita cordibus alte Insitus officii cultus amorque foret !

Non ego conscissus furiali dente laborem Spicula de tergo vellere sæva meo.

Non ego, qui tanti mihi caussa fuere doloris, Auxilium a nostris versibus ipse petam.

Non ego nunc Musas supplex orare latinas.

Rebus et afflictis poscere cogar opem.

Nam me cur patria coner defender^lingua ,

Quo rursus vitio plectar, ut ante, meo?

An risum ut cumulem ridere volentibus illis ^

Excusare

362 Elegia

Et solvam duplici séria tanta joco ?

Spero equidem vestris hæc posse latina probari Auribus, et veniæ me reperisse locum.

Aut, minus hæc si forte valebunt, nil lubet ultra Quærere , postremus sit meus iste labor.

Nulla novi cernentur in his vestigia verbi,

Nec vocis novitas vos odiosa premet.

Quod mihi nunc præstat romanæ copia linguæ, Paupertas nostræ sustulit ante mihi.

Vos antiqua dari nullo discrimine vobis Poscitis, in medio nataque verba foro.

Nos referre putamus an hæc scribatur, an ilia ;

Auctoris locuples linguave pauper erit.

Hæc quoque posterius vos nunc expendite mecum , Quale boni officium debuit esse viri.

Si cui tanta fuit juvenili in corpore virtus Ausit ut insuetos stultus inire modos,

Et cadat infelix confestim in limine primo ,

Et madidum turpi verberet ore solum ,

Quid facias? transferre alio coneris, et artem Linquere præcipias, cui minus aptus erat ?

Sin valet ingenio , et quamvis non optima fecit Prima > tamen spes est post meliora fore, Continuo jubeas cœpto desistere cursu ,

Aut regredi prima , qua stetit ille , via ?

Pergere commoneas potius, nisi tristis ab omni Officio prorsus corda remota geris.

Ætas est ætate regenda , senisque maligni est Consilio juvenem nolle iuvare suo ;

Extremæ sed nequitiæ maledicere surdo ,

Crescere et alterius posse putare malis.

Diceris ut nostris excerpere carmina libris , Verbaque judicio pessima quæque tuo Trunca palam Régi recitare et Regis amicis :

Quo nihil improbius gignere terra potest. Monstrares integra suis cum partibus, et quo Dicta modo , quo sint ordine, quoque loco ; Virtutes pariter melioraque verba notares.

NOMINE P. RONSARDI,

Compensas paucis vel ma!a plura bonis :

O cæcum Inviaiæ crimen ! non cernis ut intus Non mea , sed mores rideat ille tuos?

Solus nempe vides, ut sol tibi scilicet uni Nasum et judicii lumen habere dédit.

Tu modo si belle et festive pauca locutus Risum aliis , risum moveris ipse tibi ;

Magnum te fecisse putas: ea scilicet ingens Magnaque scurrilibus gloria parta jocis.

O stulti veræque ignari laudis, in isto Ducitis egregium vincere curricülo?

Quo præstat vobis iratus scriba, vel is qui Legatus nuper venerat Antipoli ?

Sed quisnam vobis hoc regni detulit, ut non Arbitrio liceat scribere cuique suo !

Lex est, absenti si quis maledixit amico ,

Si famam læsit, nomen et alterius;

Si contra Regem petulanti protulit ore ,

Aut contra superos impia verba Deos.

Præterea fraudi nunquam fuit ante Poetis Sive bonos versus scribere , sive malos.

Quis Reges istos, quis possit ferre Tyrannos, Delatum et falsis vatibus imperium ?

Vestram omnes imploro fidem , testorque, Poetæ Libéra difficili solvite colla jugo.

Vestrum jus adimi libertatemque sinetis,

Qua decus erepta versibus omne périt ?

Nam si omnes hæc tam crudelia régna feratîs , Desertus vobis sim licet, ipse feram.

Verum âge, die aliquid cur nolis verba novari, Seu decuit fieri, sive necesse fuit?

Præsertim græcis cum fontibus ilia trahantur, Nec sint arbitrio nomina ficta meo.

Nam, Græci nisi rnulta novassent atque Latinî, Non ea verborum copia visque foret.

Sed primi studuere homines sermonis ad usum Divitias patriæ suppeditare suæ.

Rhetoribus parce res et tentata pudenter

Elegia

ÎÔ4

Examen populi judiciumque subit.

Pars mox cœpta coli , cum pars rejecta fuisset,

Post æque placuit versa per ora virum.

Liberius prisci fabricarunt verba Poetæ,

Sed populi quæ non usibus apta forent.

Ipsos namque putes aliéna scribere lingua,

Tam variis constant disparibusque notis.

Hæc quondam populus risit, risere Poetæ Ipsi principio non sibi nota satis.

Ut mea tu rides, sic est derisus ab illis Æschylus, et qui etiam nomen ab ære tulit.

Nec post cessavere novi nova condere Vates Nomina verborum, parcius ilia tamen.

Propterea græci scriptores atque latini Et parce et timide verba novare jubent.

Qui poterit varios tenuis componere versus,

Diversis eadem facta referre modis,

Ni vel multa novat, vel mutua plurima sumit,

Ni vacat augendis ingeniosa suis ?

Quid? multos non hæc regio tulit ante Poetas, Carminaque a nostris multa leguntur avis ?

Scripta quiaem fateor , sed quæ tamen omnia nuliam Ingenii laudem lecta vel artis habent.

Non quisquis potuit numerose claudere versum Continuo vatis nomine dignus erit.

Multa habeat provisa necesse est ante Poetæ Egregii nomen quisquis habere volet :

Ut veterum ediscat monimenta , nec ullius artis Doctrinæve pium pectus inane gérât ;

Ut possit Reges et Regum dicere pugnas,

Possit ab armatis oppida capta vins ;

Ut teneat quoscunque animis accendere motus Cum volet , accensos ut cohibere sciât.

Scilicet hæc tua sunt, præstabis et omnia solus, Unum te toto pectore Phœbus amat.

Hæc te posse amens profiteris? Non ego; verum, Ut possem , puero maxima cura fuit.

Sed me conantem Latio deducere Musas,

NOMINE P. RONSARDI. 365

Atque illis patrio ponere templa solo,

Turbavere mali vates, falsique Poetæ,

Quos premit invidiæ laus aliéna malo.

O nimium vere sapientem , qui sibi tantum Contentus patriis laudibus ipse canit,

Nec longinqua virum quærit volitare per ora,

Nomen et ad cœli sidéra ferre suum ;

Nec, prodesse suis ut posset civibus olim ,

Invidiæ solus subdidit ipse caput.

Et tamen est aliquid quo me consoler, et unde Auxilium plagis vulneribusque petam.

Despectus tibi sim, non sic mea carmina vexes,

Non rabido toties , ut facis , ore petas;

Non metuas jaceant lectis semel ut tua nostris ,

Non tacitus dicas: Hei mihi quid faciam ?

Hic nos ejiciet regno , plebemque videri Efficiet, turbas innumerasque dabit.

Visa semelque audita placebunt ista, placebunt, Immundique terent vilia nostra peaes.

Hæc tecum , tu si quid habes modo luminis intus , Attonitum nisi cor vel sine mente geris.

Quos mihi nunc animos , quantas in carmina vires ,

Et quam spem reliqui temporis esse putas ,

Cum videam miserum torqueri versibus istis,

Qui mihi vix placeant ni tibi displiceant ?

Non etenim nostri tam sum quam fingis amator,

Ut mea confestim qualiacumque probem.

Mutem quinetiam , vel te monitore, libenter,

Quæ nova sunt scriptis vel peregrina meis ,

Ut mihi ne vere postnac male dicere possis,

Atratis mala nec pungere verba notis ,

Utque adimam ridere tibi, quo diceris uno Inter honoratos scurra valere greges.

Qui mos quam sacro Christi sit præside dignus Videris id tute , Gallia tota videt.

At tibi cum fuerit factum satis , ipse vicissim Oris ponetui spicula , pone faces.

Non mihi semper erit circum patientia pectus,

366 Elegia nomine P. Ronsardl

Non tua perpetuo dicta salesque feram.

invitus, juro, tristes accingar iambos,

Læsus et expediam carmina mille tibi,

Quæ miserum subigant laqueum vel nectere collo, Francica vel turpi linquere régna fuga;

Ut discant homines linguæ sors ultima et oris Exitus effreni quam miser esse solet.

Page 1