‹ Œuvres de Delille (volume 4)Chapitre 19 sur 114 · EN El DOS L1BP:R IV · texte numérisé non relu

EN El DOS L1BP:R IV

Haec se carminibus promittit solvere mentes

Quas velit, ast aliis duras immittere curas ;

Sistere aquam fluviis, et vertere sidéra rétro ;

Nocturnosque ciet Mânes : mugire videbis

Sub pedibus terram , et descendere niontibus ornos.

Tester , cara , deos , et te , germana , tuumque

Dulce caput , magicas invitam accingier artes.

Tu sécréta pyram tecto interiore sub auras

Erige ; et arma viri , thalamo quae fixa reliquit

Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem ,

Quo perii , superimponas. Abolere nefandi

Cuncta viri monumenta jubet monstratque sacerdos. »

Hœc effata silet. Pallor simul occupât ora '^. Non tamen Anna novis praetexere funera sacris Germanani crédit , nec tantos mente furores Concipit , aut graviora timet quam morte Sychœi *^. Ergo jussa parât.

At regina , pyra penetrali in sede sub auras Erecta ingenti , tœdis atque ilice secta , Intenditque locum sertis , et fronde coronat Funerea ; super exuvias , ensemque relictum , Effigiemque toro locat , haud ignara futuri. Stant arae circum ; et crinis effusa sacerdos ^^ Ter centum tonat ore deos, Erebumque , Chaosque , Tergeminamque Hecaten , tria virginis ora Dianae.

Page 1