‹ Œuvres de Fénelon, archevêque de Cambrai, précédées d'études sur sa vieChapitre 244 sur 357 · AUCTORITATE. CAP. M · texte numérisé non relu

AUCTORITATE. CAP. M

a;>ostoloruiii colletiio fere cosequalis noster Irenœus, Galli-inmi doctor atque pater. <> Ad hanc enini Ecx clesiam, ait ', propter potentioreraprincipalitatem o necesse est omnem coiivenire Ecclesiam , hoc est , • eos qui sunt undique Gdeles in qua semper ab iiis , o qui sunt undique, conservata est ab apostolis tra- ■1 ditio. "

1 • Certe non dieit Irenaeiis ad hanc Ecclesiam conveniendum esse, si forte non erret in fide docenda ; sed absolute pronuntiat, necesse esse ut onines fidèles, id est omnes ecclesiaecatholicae, ad eara nunquam non conveniant.

2° Quod si heec sedes aliquid hxreticum a tota Ecclesia credendiim dffiniret , tum certe ii qui sunt undique fidèles iu ea definitione amplectenda convenire non possent; inio necesse esset ut ab ea sic definiente, et dissentientes excommunicante, recédèrent.

3° Ratio propter quani necesse est alias ecclesias aJ hancconvenire, est ipsius potentior principalitas. Atqui hœc potenlior principalitas estraotivuni conveniendi, quod oportet esse actuaie singulis teniporum momentis. Id enim quod semper nos credere oportet, hoc semper verum esse necesse est. Cessaret autem hoc credendi motivuni, si hœc sedes iu ahquo îemporis puncto non jam potentior caeteris, inio multum infirmior, et aliquid hxrelicum dejiniens , a caeteris jure merito reprehenderetur. Tum certe ipsa cogeretur, ut minus potens, ad alias convenire, et ab ipsis emendari.

4° Quare denique necesse est ad hanc convenire Ecclesiam'? scilicet quia in ejus sinu, tanquam in centro , semper conservata est ea qux est ab apostolis traditio. Hœc autem conveniendi ratio nunquam cessare poterit, quandoquidem nunquam non convenire, unitatisservandae causa necesseest. Ergo nuUum unquam erit teraporis punctum , in quo non oporteat dici a fîdelibus : Convenimus ad hanc Ecclesiam, eoquod sitradix,caput, atque centrum traditionis , in qua semper conservata est hactenus ea qux est ab apostolis traditio. Ea vocula , semper, ratio praecisa est credenti sine intermissioue quidquid in ea traditione conservatum reperitur. Traditio semper conservata in hoc centro in causa est , ut huic centro singulis temporum momentis tutissinie credatur. Quid autem convenientius quam quacrere traditionem in centro traditionis PQueraadmodiun enimsanguisincorporehumano, acordeveluti fonteac centro, in extreraa menibra fluit, ut continue ab extremis refluât ad centrum ; ita etiam ea qux semper conservata est ab apostolis traditio, a fonte ac

' Adv. H<rres. lib. m cap. m. n" 2.

FÉNELO.N. — TOME I.

centro , scilicet sede apostolica . ad extremas ecclesias fluit, ut ab extremis ad centrum refluât. Quod si sanguis ipsius centri , scilicet cordis, lieret sanies atque tabum , nonne totum corpus corruptum subito interiret? Ita etiam si sedes apostolica, scilicet centrum sive cor totius Ecclesiae, aut alio nomine fons et radix totius traditionis traditionem corrumperet , aliquid hxreticum a tota Ecclesia credendum definiendo, nonne traditio, quae in fonte ac centro purgari débet, ac refici, tum temporis in centro sic infecta, totum Ecclesiœ corpus suc veneno pollueret.'

5° Neque dices centrum, in servanda traditione ita defjciens et corruptum, reviviscere et convalere aliquando posse. Namque in hoc defectus intervalle non esset necesse ul omnes illuc conçenirent ; imo quamdiuduraret defectus ille, necesse esset ut ab ea conventione, scilicet consensione dogmatica circafîdem , sese abstinerent omnes omnium gentium ecclesiae.

Page 1