I. 3. lo. i5. 21. 28. 36. 4^- ^*tc
Nullus omnino, facta in infinitum progressione, praeter solam unitatem, erit quadratoquadratus.
5. Ne autem ad numéros integros déficiente Geometria videamur confugisse, en aliquot proposiliones geometricas, quae Angliam invisere non erubescent. Priores duas ex restituta a nobis Porismatum Euclideorum Geometria excerpsimus.
Esto semicirculus ANB {fig^ 90) super diametro AB. Bisecetur in N
semieircumferentia ANB et, junctis NA, NB, a punctis A et B excitentur perpendiculares AD, BC, ipsis AN, NB aequales. Sumpto quolibet in semieircumferentia puncto, ut E, junctis rectis DE, EC occurrentibus diametro in punctis 0 et V, aio duo quadrata AV, BO simul sumpta esse, in hoc casu, aequalia quadrato diametri AB.
Generalius in Tractatu nostro hoc problema aut theorema proponebamus, sed in prgesens spéciale hoc suflîcit (*).
Esto parabole quaîvis AMC (^fig- 91), in qua sumantur duo quselibct puncta A et B et diameter quaevis MN. Sumatur quodcumque aliud piinctum in parabole, ut C, a quo ad puncta A et B jungantur
(*) Voir Tome 1, p. 8i : Porisma quintum.