‹ Œuvres de Jean Lemaire de Belges, publiées (volume 5)Chapitre 114 sur 125 · IV. M · texte numérisé non relu

IV. M

ut illustrissima Gallorum gentis origo plerosque viros etiam doctos variis scriptorum figmentis delusos lateret, et galli praeclarissimi generis antiquitate philosophiae multarumque aliarum disciplinarum et literarum, quibus nunc utuntur Graeci, inventioae fraudarentur, ab externis gentibus probris insectarentur, barbari denique et ignari, ab his qui a Gallis et disciplinas et disciplinarum elementa acceperant, vocarentur. Cui nominis gallici iacture occurrens Marius verissimam antiquissimamque gallorum originem, praeclara facinora, disciplinas inventas, e tenebris obscuris in praeclarissimam lucem probatissimorum authorum testimoniis evocavit : ut iam in Gallorum origine (quod ad veritatem pertineat) nihil desiderari posse videatur. Eas Gallorum praeclaras illustrationes, pro nostre gentis ornamento éditas nobis legendas Marius noster dédit. Cui Gallorum respublica se maxime debere fatetur, quae informi situ diu torpentes, et paene mortuos suos ortus nunc ad vitam revocatos cognoscit. Tua illustrissima Celsitudo, observandissime pater, quae gallicarum maximum primatum régit, et ei praeest civitati cuius origo in his elucidationibus verissime aperitur, Lugdunensium siquidem civitas à Lugdo Gallorum (1) rege decimo tertio et nomen et originem, quemadmodum urbs Lingonensis mihi natale solum à Longo Gallorum rege sexto, accepit, has Galliarura et Troianarum historiarum elucidationes cum carminibus nostris ex tempore editis, leto, ut solet, vultu perleget.

(i) Galliorum (1528).

Page 1