‹ OEuvres de Leibniz; publiées pour la première fois d'après les manuscrits originaux, avec notes et introductions (volume 2)Chapitre 38 sur 50 · REGI CHRISTIANISSIMO · texte numérisé non relu

REGI CHRISTIANISSIMO

Fecit opinio publica de sapientia Majestatis Vestrae, ut offerre audeam meditationem de consilio, etiam magnorum quorundam virorum judiciis, maxime eorum quse suscipi possunt et facillimo eorum quae magna sunt. Apud aliuro irriderer fortasse, sed Majestas vestra altiori genio omnia agitans, nihil externo rerum specie tangitur, nec offerenlera sed oblata spectat^ cum sciât etiam ingentium tenuia initia, nec privatorum propositiones, utcunque primo obtutu suspectas vanitatis, semper spernendas.

Petrus Ercmila in consilio Claromontano Europam inflammavit ad bellum sacrum, quam prudenter, non dicam. Hieronymi Vianelli, hominis Itali, consiliis debent Hispani Oranum et Masalquivir seu portam magnam, et ceterorum in Africa progressuum fundamenta. Nihil novissimas orbis

amplifîcationes, Columbum, Vesputium et Magellanum memorabo, aut itinera M. Pauli, quorum lectio Johannemll, Lusitaniae regem, ad expeditionem in Indiam Orientaleni decernendara animavit, aut topographiam Herrerae, qua^ prodidit Hispanorum hostibus tentandorum Americse litorum rationem ; aut Franciscum Houtmann et Wilhelmum Usselinum, qui cum inter Lusitanos agissent, consiliis suis apud mercatores Amstelodamenses , illic Orientalis, hic Occidentalis India^ societatum fundum jecere, aut Gualterum Raleigh, equitera Anglum, qui, quamquam proposilionem Americanam apud Jacobum, arlibus Hispanici legati et ipsius régis flexibilitate, suppiicio luit, at Crornwellum consiliorum reassumtorera reliquit. De propositione tantum, quae a me nunc adfertur, superioribus seculis celebri, nunc nescio quo modo ex animis deleta, dicam originem ejus primam vetustissimamque esse a captivo.

Mihi quideni paulo plus quam quadriennic abhinc in mentem de meo venit. Cum enim ego, quoties aliquid novi cognosco, perpétua reflexione confestim mecum considerem, nihilne inde possit ad usum vitae.... (quœ melbodus etiam alla mihi non contemnenda peperit ) , et in omni génère rerum qualitatumque id investigare soleam, quod inter cetera summum, et quod caetera aut trahit secum aut supplet, eodem animo in historia qiioque et geographia etiam adolescens versabar, et comperi tandem, nullum esse in praesentia hominem in orbe terrarum potentiorem rege Francia3, et si idem sapiens sit, potentiorem tentandis maximis rébus ; contra nullam esse regionem in mundo cognito tentari digniorem, et, si teneatur, efficaciorem ad summam rerum, quam ^gyptum, quam ego Hollandiam Orientis, ubi contra Franciam Occidentis Chinam appellare soleo. Hune hominem, banc terram, id est Regem Franciam et iEgyptum inter se maritari, generis humani et religionis Christiana; interesse putavi. Meminoram expeditionis a Ludovico Sancto suscepta; in ^tlgyptum ; hujus originem inquisivi diligentius. Sane constabat ex voto crure signatum, cum subitaneo morbo clausis sensibus de improviso respirassol : al cnr yl<:gyplum potins quam, caMerorum more,

Hieiosolymam tentasset, ejus rei rationem hanc tandem reperi.

Cum Fredericus Barbarossa Iraperator, suscepta terrestri expeditione in Orientem, in ipso victoriaruni cursu, falali rébus Christianis casu, sublatus esset, Philippus Franciae et Richardus Angliœ reges Acconem, quae veterum Ptolemais est, a Christianis arcta et pertinaci obsidione cinctam, classe appulere. Capta tandem urbe Saladinus sultanus, qui paullo ante Hierosolyma pulsus, post diuturnam possessionem, Christianis recesserat, captives sibi reddi stipulatus, s. crucem vicissim restituera spopondit. Cum non praistaret, Richardus captivos, qui sibi obvenerant, decem et amplius hominum millia trucidari jussit. Philippus humaniore consilio suos cum captivis Christianis commutavit. Erat inter eos Caracux, Arabs, vates, ut historici vocant, ut ego arbitrer homo sapiens, clarusque inter suos, qui cum Philippe multa et inprimis de belli ratione coUecutus, dixit : « Hieroselymam et regnum Chrislianum in Oriente censer\ari non posse, nisi yEgypti imperium everteretur, et ut hoc fieret, Damiatae possessionem necessariam esse. » De Damiata lecutus est haud dubie, quia inter urbes ^Egypti ea PalœstinïB proxima est. H«c viri verba Philippi anime alte infixa testimenio est nata mox inter Francos Anglosque dissensio, Philippe Jîgyplum tentari suadente, Richardum regnum Hieresolymitanum affectante. Richardus apud hemines speciosa magis, externa sanctitatis specie, quam utilia et solida quairentes, prœvaluit. Philippus iralus in Galliam rediit. Richardus quoque consiliorumirritus post multa terra marique pericula et Austriacam captivitatem vix tandem reversus est.

Visi sunt errorem agnovisse tandem Christiani, qued, occupatis medilerraneisHieresolymaque capta cententi,iEgyptum, elim maris et commerciorum deminam, nevi semper belli sedem, Mahometanismi cor reliquissent. Innocentius igitur tertius, pontifex sapiens, indicto consilio Lateranensi expeditionem decrevit in ^Egyptum, quae initiis lœta, fœdo exitu cerrupta e^t, cum cardinalis Pelagius, copiarum ducter, credo in magistro senlentiarum quam natura rerum

versatior, coUocatis iniquissimo loco castris, imperitus regionis, exercitum hosli apertis Nili cataractis inundandum objecit ; ita interclusi vilam libertatemque restitutis omnibus, quae tenebant, aegre redemere.

Secuta mox Ludovici Sancti expedilio est, qui dalum avo a captivo consilium exsequi constituens, classe recta Damiatam applicuit, quam et nuUo negotio cepit, ac debellasset haud dubie, si raaritimam provinciae partem totam ante omnia domuisset etNilum navibus redegisset in poteslatera. Sed exercitu inter Nili ramos in interiora duclo, cum flumen a tergo in hostium manu reliquissent, navium penuria commeatu interclusi, eruptione tentata, succubuere. Rex, domum reversus, post regnum diuturnum et felix, jam gravis annis denuo expeditionem ^Egyptiacam ingressus est : in ilinere Tunelam intercipere decrevere Christiani. Ibi obiit sanctissimus princeps, caeteri infectis rébus rediere. Postera tempera bellis inter Gallianj Angliamque, inde inter Aus- Iriacam domum et Franciam turbulenta, omnem Ghristianis animum tentandi Orientis ademere; quaniquam Hayto, Armenise rex, tum ipse prœsens, tum per Marium Sanutum Venetum ad bellum ^Egyptiacum hortatus sit Europaeos, et Cassanus Tartarus Christianus Saraconos tola Syria ejectos redegerit intra ^gyptum, in quam navium penuria nihil poterat, illis ex ^Egypto, mahometanismi asylo, facile, ut semper, omnia recuperantibus : et quamquam PelrusCypri rex, Fiancorum et Venetorum auxilio, classe Alexandriam yEgypti ceperit, at impar retinendae pulcherrimam occasionem dimittere coactus sit.

Unum ex eo tempore praeclarum consilium captum inveni a Francisco Ximenio, Cardinali Tolelano, Hispaniae ministre, vire magne. Cum enim eodem fere tempore India utraque Lusitanerum et Castellanorum navigatione aperta, Caslilia Arragoniœjuncta, Saraceni Hispania pulsi essent, Ximenos fœdus sacrum inter sapientes ejus temperis reges, Fcrdinandum Castellae, Emanuelem Lusitaniae et Henricum VU An gliœ reges, de quibus jure meritoque dici petest, ees sute quisque gentis petentiam fundasse, moliebatur. Multis senlenliis prepositis excussisque Ximenis epinio fuit : tentan-

APPLNDICK. 345

dam vEgyptum et inprimis Alexandriam porlu inclytam, quod et regibus persuasit. Didici hœc ex literis Emanuelis ad Ximenem, in quas apud scriptores vitœ Ximenii forte incideram. Ibi Emanuel sententia Xiinenii de belli gerendi ratione coUaudat his verbis : « ïuin quœ ad belli gerendi formam a Te dicnntur, ila apte et convenienter, ita fortiter et robuste a Te disponuntur, ut nihil aliud tractasse videaris, » subjicit : « Quantum ad Alcxandriœ attinel expedilionem, de qua prudentissime discurris, visa nobis est res opiima et suc tempore valde prospicua; memoratis enim a Te gaudet bonis, et judicio oculatorum haud difficulter intercipietur; minus vero negotium faciet ipsam semel interceptam manu tenere. Imo nuper sub adventum prioris ratis Rhodum appulsae, de ipsa sat superque sumus ita informati, ut subito mandavissemus eam aggredi, nisi quod prsesenti expeditioni simus totaliter intenti, suo tamen tempore non deerimus. Arrisit quidem animo scire quae scribis concernentia Christianos in Sultani ditione detentos. Equidem apparet Deum hoc specialiter tempore velle et manifestare, quod hffic sua sit voluntas, et nobis prfBterca promittero hujus diei vicloriam, in quo proinde superest sperare, cum talis expeditio haec sit, ut majorera sub cœlo non valeamus consequi gloriam, quam in ea vivere vel mori. » Haec suni verba gloriosi Régis. Dixerat paulo ante : « ^Egyptum simul ex altero latere per mare Rubrum classe Indica se invasurum. » Omnia omissa sunt morte régis Ferdinandi, quia Hispania in Austriacos manus venit, et alia longe consiliorum séries, œmulatione duarum potentissimarura in Europa familiarum, orta. Ximenes tamen propriis sui Episcopatus sumtibus, Vianelli consiliis, Africam invasit et Oranum cepit.

Franciscus

iEgyptus omnium regionum ad dominium non maris tantum sed et orbis opportunissima, et ipso situ incredibilique fertililate et populositate gentis : mater scientiarum, miraculorum naturap materia, asylum perfidiae Mahometicas eu-

jus solius negleclio effecit, ut Ohristiani leiram sanclam amiserint; Asiaeet Africae vinculum, Oceani et Mediterranei maris agger interjectus, horreum Orientis, emporium commune Indiai et Europae. Nec difficilis adeo navigatio erit; jam ab aliquot annis ludus est navibus Gallicis mare Mediterraneum percurrere, naufragiis alicujus moment! raro auditis. Ad Cretam seu Candiam, si a Massilia computas, circiter una tertia itineris pars est, ad Cyprum partes duae. Constat quam facile fuerit ire in Cretam et redire, caeterum Tuneti aut Algerii aut Tripolis litora légère. Accedit quod Maltae tuta statio est, quod Lampadosam, in vicinitate Mallae, Francia tenet.Turca mari invalidas. ^Egyptus a Constantinopoli, ubi vis imperii est, dissita et, quod consideratione dignissimum est, ita sita, ut non nisi mari a Turca succurri possit, inlerjectis inter ^gyptum et imperium Turcicum vastissimis desertis, transitu difficillimis. -^gypti militia diuturna pace invalida, Janizaris illic mercatum potius quam arma tractantibus. Omnia ad seditionem non in iEgypto tantum, sed toto Oriente pronissima, modo aliqua externa vis accederet, cui fidere rebelles possent. Appropinquant Imperii Turcici fata, quod certum est, capta ^Egypto, daturum in ruinam. Visirius Janizaros et Spahios studiose perdidit, ut caput domini suumque in tuto locaret, etiam cum Imperii periculo. Nihil est in ^Egypto , quod non exploratum sit primo impetu capi posse, praeter Cairum, quae lamen ab omni auxilio exclusa est, si maritima teneantur. Multo studio haec hominibus itinerariisque quaesivi, comperi omnes conspirare. In vicinia hinc Arabes, illinc Numidaî Turcis infesti et cuivis vénales. Militia ^Egypti ad triginta hominum millia ascendit. Sed haec quoque speciosa magis quam valida; ex quo Janizari titulus factus est venalis et vêtus Turcarum disciplina pessum ivit. Damiata et caslellum Alexandriae, vetere tantum more munila, nihil contra hodierni belli artes; Rossetum ne munitum quidem. Nec miles Asiaticus ex egregio illo Candiae et Hungariœ beilis armato œstimandus.

Consilium etiamsi irritum (quod tamen humanitus a^stimando esse non potest) peHculi expers. Quid onim Turcia

Franciae nocere potest? jam tôt injuriis, jam satis irritavit. Unum objici potest, domi Franciamnudari etEuropseis conspirationibus exponi ; sed majores Franciae vires sunt, quam sit necesse ad defensionem sui ; ostendere possum, hoc totum superfluo illo efficere licere, quod jam nunc in promtu et ad tentandum aliquid comparatum est; viribus, ut vulgi nominibus utar, offensivis, servatis domi defensivis : sed et sunt in promtu artes, omnem ab Europa invasionem cavendi. Domum Austriacam non quietam tanlum sed et fœderatam habebimus et cœpti sociam, si res recte instituatur. HoUandica cum summo honore componi possunt. Turca potest proximo vere bello Hungarico aut Polonico, immo utroque illigari, quod si fiet, infallibilis ejus ruina est.

Rationes haec praistandi certse sunt et promptae, etsi scripto brevi satis dilucide exponi non possint. Nec a praesenti consilio Majestas Vestra minime abi bit, transverso pilo. Bellum hoc HoUandico simillimum, regionis fere eadem natura, omnis apparatus in HoUandicum destinatus hue converti potest. Fateor ^gyptum Hollandia remotiorem, sed et contra Hollandia mari armata est, in ^gyptum autem transportalio militis periculi omnis, imo hostis in itinere ac cursu expers. Nec ut quidam arbitrantur, damnosum ideo et difficile est milites classibus transferre, sunt exempla in conlrarium, imo ratio, cum conlineri miles in navibus et sub exactissima disciplina haberi et ad certam ac salubrem victus rationem adigi possit. Caeterum Hollandia maritissima, ^Egyptus pêne nuda. Certum est Alexandriam aut Damiatam citius quam Trajectum Mosœ aut Sylvaduas, et Cairum quam Amstelodamum captum iri. Bellum in Hollandes sine sociis certis erit, nisi qui propria pecunia ins- Iruendi sunt, at in Turcam alii conspirabunt. De Pontifice Maximo et Italia^ principibus et Sicilia cfeterisque ad mare Mediterraneum ditionibus Hispanorum certa res est. Capsare et Polono arte implicatis. Lusitani in mari Rubro ab altero iEgypti laterenoslri erunt; nam ipsorum intereril,Franciam ex l^^gypto contra Hollandos in India auxiliatricem habere. Prudenlum opinio est, bellum HoUandicum, etsi felicissimum sit, parum allaturum ad summam rerum, imo plurium

pristinorum consiliorum executionem detracturum. Nani verisimile est, fundatas tôt sumtibus societates Francise Indicas et stabilitas colonias ab Hollandis eversum, et quidquid tôt annorum labore in commerciis Galliae erigendis actum est, labefactatum iri ; quae res non animos tantum hominum dejiciet facielque de successu commercii Gallise in multos annos desperare, sed et difficillimos in posterum ad conferendum aliquid subditos reddet, et si cogantur, tumultibus propinquos, cum videant Rege consiliorum cursum nonnihil mutante, omnes suas impensas inanes esse. Certum est, vel sola quiète in Europa Galliam ita crescere, ut vicinos omnes debilitet, plus enim qnolannis accipit, quam dat. Quiète aliquot annorum commercia Galliae firmabunlur, potentiae navalis quieta possessio, si semel recte apprehendatur, vix poterit a conspirante Europa everti, imo orbe, si ^Egyptus accederet. Agitata arbor non facile radiées agat. Initia aliquot annorum tranquillitate indigent, queniîidmodum Turcas constat occupata aliqua nova regione. statim pacem facere, ut eam per otium ordinare possirtt. Ideo sunt qui dicant, Regem beneficio Hollandos afficere, si eos mature invadat. Nec occupatio lenta aliquot urbium limitanearum et aliis reddendarum, quas certum est ab ipsis Hollandiae prudentibus non magni fieri ad commercia

et navigationem in corde provinciœ tutam Defensivum

Holiandorum terrestre bellum, maritimum offensivum erit. Maritimum sine classium, si quae utrinque prodeant, conflictu esse non potest. De exitn pugnarum navalium tantopere a forluna pendentium œgre aliquid statuet vir prudens; ab eo autem omnis plane Hollandici belli fructus pendet; incertus est ergo. Accedit quod majore Franciae damno HoUandica, quam Hollaudia3 Francica classis vincet. Nam Holiandorum res navalis stabilita est; Franciœ cœpta; al facilius ferunt ictus radicata quam nova. HoUandica asperrimas fortunae tempestates experta conslantiam probavit, Gallicaî nondum experientiam habemus. Unde verum, sallem circumspiciendum est, an non facilius classem HoUandi quam Franci repararc possint. Deinde ut respublic» mercibus, ila reges fama negoliantur, et quod mercaloribus fidcs

[le crédit), id regibus aactorilas. Jam constat Hollandos honoris specie non magnopere raoveri, dummodo res familiaris salva sit. Unde a Cromwello ad duram et parum gloriosain pacem se adigi aequo animo passi sont; at alia régis ratio est qui, cum directionem rerum Christianarum affectare debeat, auctoritate imminuta tota consiliorum summa excideret. Respublicae fere stalum rerum praesentem amant et potentiam lucrumque arlibus pacis affectant, reges armorum felicium opinione ad majora utuntur. Denique etiam litora Hollandiae arcta, Galliae per longissima terrarura spatia diffusa. Unde duplex Hollandis fructus ; nam et facilius conjungere classem, et si nulla sit classis in mari, tueri litus potestate. Constat plurimis Ânglos nuper noiuisse, quod Hollandica classe maturius educta et Tamesin ipsam ingressa, naves Anglicse partira in Tamesin subductse, partim per alios portus disposilœ coire non possent ; sed etsi egrediantur naves ad conjunctionem, in medio ab hoslili classe jam juncta per partes excipi possunt. Quod iitoris defensionem attinet, manifeslum, ad tantum terrarum tractum, quo Gallia mari alluitur, tuendum, immensis sumtibus opus esse, nec tamen salis caveri posse, quin hostilis classis, si prospéra pugna usa sit, tota loco opportuno impressionem faciat, milite etiam exposito et sub navium tutela inlra tormenti majoris jactum, etiam propugnaculum struat. QusB res quam periculosa sit, non est opus me dicere. Sed et insulae maris Francici, praesertim a continenli remotiores, aegre defendentur. Hollandiae litus arctum; insulae a continenli dissitae nuUœ, Texel et Ylie et mare australe Zuyderzee difficulter intrantur, praesertim ex quo Batavi nupera Anglorum in Uliam audacia facti cautiores. Denique salis ex bac coUatione apparet, minus Franciam lucrari Victoria, plus amittere clade, velut inaequaii inter duos lusu, quorum aller altero plus victori cessurum deseruil : et in summa bellum Batavum etsi felicissimum supponatur, parum ad summam rerum allaturum, si mediocriter infelix, imo etsi irrilum tantum, ac in neutram parlera evenlu inclinatum, auctoritate, et quod bine sequitur, directione Euiopae ac spe majori Franciam facile delurbatu-

rum. Contra belluin ^gyptiacum si succédât, dominationein maris, commercia Orientis, Generalatum Christianorum, ruinamque Turcici imperii non nisi Francise debendam, et quod hinc sequitur, directionem rerum Christianarum, honorera titulumque Imperatoris Orientalis et arbitrura orbis collaturum; si irritum sit, nihilo amplius aut potentiae aut auctoritati Francicse nociturum, quam Gigeris amissa aul Candia frustra adjuta. Prsesertim cura ipsa expeditio sacra et applausibus vulgi probata, etiamsi infelix, non aeque animos plebis, quae in religiosorum polestate est, ad indignationem concitet ac caeteris cœpta, quas fere a populo odio habenlur et ambition! Principis imputantur. Nec Turcœ irritatio metuenda; dudum auxilio Hungarico et Candiotico ejus patienta tentata est. Timebit Francos magis quam terrebit, si videbit tandem aliquando rediisse nobis in praecordia majorum nostrorum virtutem. Sed nec invadere Franciam potest. Damna ab eo non nisi duo video : hominum commerciorumque Franciae periculum in Ottomannicis ditionibus; et animi alienatio effectura, ut instrumentum Franciae ad Austriacam distinendam domum esse desinat. Sed commercia Francicajam nunc illuc exigua et pêne data in ruinam, etiam confessione peritorum ; ac fateor caveri non posse in Christianos suarum ditionum Turca sœviat. Sed primum sacrificandi semper aliqui publico bono : an ideo nihil unquam tentandum in hune hostem? Ego vero arbitror, nec ausurum Turcam uti vindictae génère tam crudeli ; cum metus futurus sit, ne Franci, ut sunt audaces et ad magna incipienda validi, desperationeque inter se avidi, seditionem in maritimis locis excitent et in ipsa Barbari viscera grassantur. Constat Amuratem incendium aiiquod urbis Christianis imputantem, Latinos Constantinopoli habitantes occidi jussisse; at Agam Janizerorum ostendisse, rem periculo plenam, nec sine summo metu exsequendam. Eadem de Smyrna aliisque Imperii locis judicanda sunt. Sed et vicina Francorum arma et ultio imminens facile barbariem frenabuntur. Quod animi alienalionem attinet, hoc quidem nihil est. Cœpit dudum Majestas Vestra generosioribus consiliis uti et Lcgati sui violationem missis in

Hungariam auxiliis praiclare ulta est; nec ideo Turca ei aiquior aut iniquior faclus. Si contra Austriacos ageretur, non ideo noinus id quod interest commune eliam coget Turcas Franciam respicere. Sed qnanto non sanctius tantum, sed et ulilius amittere hos, si rem recte tandem expendimus, minutos respectus, cum tempora nunc inciderint, quibus magnum opus nec Ecclesiae tantum, sed et generi humano salubre et magnis illis ministris Cardinali et Haroo in Pyrenaeis congressibus agitatum, conjunctio sciiicet utriusque augustae domus in communem consiliorum scopum, non fictis promissionibus, sed ipsa cœptorum necessitate perficiatur. Illud quoque consideratione dignissimum, expeditionem banc, etiamsi profanis eam oculis, nulla religionis ratione habita intueremur, praetextum, vim effectumque longe alium longeque majorem habiturum, quam omnes Veterum in Terram Sanctam expeditiones, quae non nisi exigua -^Egypti accessio erit.

vEgyptus ipsa aditum in ditissima Orientis régna aperiet, et commercia Indica Francise alligabit et viam sternet generosis Regibus ad ausus Alexandreos. Certum est si Lusitani yEgyptum occupare potuissent (neque enim illorum vires Francicis comparand») dudum eos sibi totam Indiam fuisse subjecturos. Et sic quoque, tamen se formidabiles gentibus reddidere, nec nisi ab Hollandis Anglisque puisi sunt. Hollandi reges Orientis impune terrent. Sexaginla re'bellium millia vastissimum imperium Chinense in potestate redegere, notse sunt nunc Mogolii dominatus faciliimae conversiones, summa Orientis imbecillitas; nec quicquam facilius nostris, capta ^gypto, quam totum salteni litus Indici maris et quicquid in eo infinitarum insularum est, habere in potestate. Interiora a commerciis divitiisque exclusa sponte sequentur. Ausim dicere, nihil majus et inter magna facilius animo concipi posse. Denique si ad minutiora velut invita cogitatione redeundum est, HoUandia rectius in ./Egypto quam in se ipsa vincetur, ita enim ei omnes Orientis thesauri extorquebuntur, quibus solis floret.

Et discrimen notabile est, quod illic directum in se ictum non sentire, antequam successerit, aut etsi sentiat, ne evi*

352 APPENDlCb:.

tare quidein potest, quis enim non videt, si expcditionem Franciae ^Egyptiacam impedire vellet, conimiini Christianorum odio obrulum iri? Hic si invadatur, non excutiet lantum sed et regeret ictum, et communi favore contra suspectam scilicet Franciam sublevabitur. Expeditionem in infidèles optabant non tantum , qui rempublicam Christianam amant, sed et qui Franciam odere, vel ideo ut objiciatur scilicet ejus ambitioni, ut illi putabunt, potens hostis, in quem irritas vires consumât. Nam de bello -^gyptiaco, qui lantse in Indias quoque et commercia orbis et arbilrium orbis consequentiae est, nemo soniniabit. Modo scilicet ratio expeditionis locusque in arcano habebatur, atque illud potius persuadeatur hominibus, sive nidos piratarum Africanorum, sive Moream, ut quidam putant, sive omnino Dardanella et imperii sedem peti. Interea suspensis omnibus iEgyptus fulminis instar pervaditur. Quae res miram Majestati Vestrœ non pietatis tantum et generositatis sed et sapientise reconditai famam pariet, dum omnes, nibil Hollandico bello nunc certius credentes^ omnia momento conversa, retento priorum deliberalionum cursu, translatoque illuc omni in Hollandos apparalu, quasi in ^Egyptum jam diu deslinato^ taciturnitatem consilii tam se in longinquum extendentis, et Hollandis simul terrore ad officium cogendis et Turcis debellandis comparât!, admirabuntur (1).

(1) Cette lettre à Louis XIV n'est que le début du grand mémoire que nous avons donné in extenso. C'est elle qui a trompé Gulirauer, qui a bâti sur ce fondement toute sa théorie des deux projets, l'un pour Louis Xiv, et l'autre pour l'Électeur de Mayence.

Page 1