‹ Œuvres de M. le comte de MontalembertChapitre 13 sur 32 · BULLE DE CANONISATION · texte numérisé non relu

BULLE DE CANONISATION

Gregorius, episcopus servus SERVOnuM Dei, archiepiscopis , episcopis, abbatibus, prioribus, archidiaconis, presbyteris, decoms, et aliis ecclesiamm prœlatis, ad quos litterœ istœ pervenerint.

Gloriosus in majcstate sua Patris æterni Filius Redemptor nosler Dominus Jesus-Christus, de cœlorum summitate prospiciens conditionishumanæ gloriam, multo concursu miseriæ cui primi parentis culpa dédit initium deformatam, inefTabili

(Euttcs. VHI. Saiote Élisabeth. 11. 16

APPENDICE

dispositione providit, ut et virtutem suam sedentibus in umbra mortis exponeret, et in exilio positos ad libertatis patriam revocaret. Igitur quia nulli potiusquam sibi suæ facturæ redemptio competebat [eo quod artifici sit, et decens et debitum, ut quocumque casu depereat quod pulchrius finxisse dignoscitur, in statum pristinum suæ virtutis studio restauretur) in exile vasculum , si tamen sit exiguum quod recepit hospitem super omnia spatiosum , scilicet in aulam Virginia refertam omni plenitudine sanctitatis, de regali throno se conferens, opus inde cunctis visibile protulit, per quod propulso tenebrarum principe de sui redemptione plasmatis triumphavit ; certa relinquens, instituta bdelibus, per quæ ipsis ad patriam redderetur transitas expeditus.

§ 4. Hujusmodi quidem pietatis sériera beata Elisabeth ex regali orta progenie, et Thuringiæ landgravia gratiosa, solerti raeditatione considerans, et jam dicta eligens instituta contiuuis observare studiis, ut dignam perceptione se redderet perpetuæ claritatis, quasi ab ortu vitæ usque ad occasum, virtutum vacando cultui, nunquam desiit in caritatis amplexibus delectari. Nam in confessione veræ fidei, vitæque dedita sanctitati, cœlestis reginæ diligendo illium, per quem dulcedinem consequi posset cœlestium nuptiarum, ita dilexit et proximum, quod amœnum sibi constituons illorura familiarem habere præsentiam , quam eorum inimica corruptio cunctis suggerit cffici peregrinam , se in raultis sibi reddidit inopem, sollicitam fore pauperibus multipliciter affluentem. Quorum ab ætate tenera, tutrix esse desiderans et amatrix, eo quod sciret perennis vitæ præmium dilectorum Deo acquiri

APPENDICE

Sia

meritis egenorum , adeo conditionem illorum gratam sibi constituit, quain naturaliter sæcularis elatio vilipendit, quod etiam licilis sibi deliciis quas offerebat status excellentia coiijugalis, deductis pluries in contemptum, corpus delicatum et tenerum reddebat assiduæ parcimoniæ studio maceratum, tanto sibi raeriti quantitate proficiens, quanto quod sponte geritur, majoris gratiæ præmio muneratur. Quid ultra? Quæque jura sanguinis in supernæ desiderium transférons voluptatis, et imperfectum quid æstimans, si jam viri destituta præsidio, sic residuum vitæ decurreret, quod se ad jugum obedientiæ (cujus sub lege posita maritali absque ipsius præjudicio amplexatrix exstiterat) non arctaret, religionis habitum induit, sub quo dominicæ Passionis in se celebrarc mysterium, usque in diem ultimum non omisit. O felix mulier ! o matrona mirabilis ! o dulcis Elisabeth dicta Dei saturitas, quæ pro refectione pauperum, panem meruerit Angelorum 1 O inclyta vidua virtutum fœcunda sobole , quæ studens ex gratia consequi , quod natura non poterat indulgeri, diris animæ hostibus per scutum fidei, loricam justitiæ, gladium spiritus, salutis galeam et hastam perseverantiæ debellatis; sic amabilem immortali sponso se præbuit, sic Reginæ virtutum se dilectione ^continua colligavit, suum deprimendo dominium, in ancillæ liumilis famulatumi Sic sanctis Elisabeth antiquis processibus conformem se reddidit, dum in mandatis et jusliiicationibus Domini sine querela simpliciter ambulavit, Dei gratiam secreto mentis per affectum concipiens, et eamdem per elfectum pariens, ac nutriens assidue per profectum , quod salus omnium in se sperantium , et exaltatio in se quorumlibet in humilitatis et

APPENDICE

innocentiæ vallibus positorum, in promissæ suis præmia retributionis exurgens, ipsam mortis nexibus expeditam provexit ad solium luce inaccessibili luminosum.

§ 2 . De cujus stupenda et inexplicabili claritate procedit, quod illius spiritus , et in superni fulgoris abysso rutilât ; et in hujus profundo caliginis, multis coruscat miraculis gloriosis, quorum virtute, catholicis fidei, spei, et caritatis augmenta proveniunt, perfidie via veritatis exponitur, et hæreticis confusionis multæ materia cumulatur, dum stuporis turbine obvoluti, quod dictæ sanctæ meritis, quæ dum Garnis clausa carcere teneretur, pauper spiritu, raitis mente, propria vel potius aliéna peccata deplorans, justitiam sitiens, misericordiæ dedita , munda corde , vere pacifica , attrita persecutionibus , et opprobriis exstitit lacessita; vita mortuis, lumen cæcis, auditus surdis, verbum mutis, et gressus claudis , cœlesti dextera conferuntur : partes Theutoniæ spatiosas, quas mortis dogmate gestiebant inficere, in doctrinæ cœlestis amplexibus cernunt multipliciter exultare.

§ 3. Dehujusmodi quidem et aliis sanctæ miraculis, quæ mentis inspecta oculis uberiorem lætitiam proferuut , quasi difiusis distincta litteris viderentur, facta nobis per testes idoneos tanta plenitudine fidei , sicut debetur et competit colendæ per omnia veritati.

§ 4. Nos quorum déposait oificium bis continuo desudare studiis, per quæ augeatur gloria Redemptoris, dictam sanctam quam sibi intuitum placuit suæ majestatis assumere ; de fra-

APPENDICE. 215

trum nostrorum consilio et assensu, ac venerabilium fratrum nostrorum, Patriarcharum , Archiepiscoporum, Episcoporum, et Prælatorum omnium, qui tune apud sedem apostolicam existebant, Sanctorum catalogo duximus adscribendam.

§ 5. Universitati vestræ per apostolica scripta districte præcipiendo mandantes quatenus xiii kal. decembris, die videlicet, quo eadem mortis absoluta vinculis, victura perenniter, ad fontem supernæ prodiit voluptatis, festum ejusdem prout miranda ipsius meritorum magnitudo exigit, celebretis, et faciatis solemniter celebrari ; ut id nobis de thesauris cœlestibus ejus pia intercessione proveniat, quod ipsa præstante Christo percepisse dignoscitur, et possidere perpetuo gloriatur.

I 6. Cæterum, ut universitati fldelium invisibilis aulæ consequendi delicias ex concessa nobis potestate, desuper propitiante Domino, sit facultas; quinimo et utnomen exaltetur Altissimi, si sponsæ suæ yenerabilem sepulturam fidelium procuremus accessibus honorari, omnibus vere pœnitentibus et confessis, qui se illuc annis singulis devotionis aromata, et sinceritatis insignia deferentes in memorato festo, et usque ad octavas ipsius contulerint, de omnipotentia Dei misericordia, et beatorum Pétri et Pauli apostolorum ejus, auctoritate confiai, unum annum et quadraginta dies, de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.

Dat. Perusii , kalend. junii , antio nono.

APPENDICE

3iG

LETTRE DU PAPE A LA REINE DE CASTILLE BÉATRICE, FILLE DE PHILIPPE, ROI DES ROMAINS, ET FEMME DE SAINT FERDINAND.

Ex RegUt. Vaticu., n" 110, apud Wadding, t. II, p. 304.

Grkgorius, etc., Beutrici, illustri reginœ Castellœ, Toletæ, et Legionis.

Ecdea. 50, Jésus filius Slrach diebus istis obtulitnobis vas admirabile,

opus excelsi , quod fornacem caritatis in ardoris operibus custodivit. Vas, inquam, electum. Domino consecratum, sanctam scilicet Elisabetbam, quæ interpretatur saturilas Dei mei , quæ in pauperibus et infirmis consuevit Dominum sæpius saturare. Tribus sane panibus, quos mutuo in nocte tribulationis suæ ab amico antiquo recepit, veritatis scilicet, caritatis et fortitudinis Dominum legitur récépissé , ut veritatis iliustrata fulgoribus, purificatis affectibus, et membris corporeis roboratis, Dominum intellectu cognosceret, diligeret, per affeclum et profectum boni operis satiaret. Ne igitur langueret per ignorantiam veritatis , voluptas per inopiam atfectionis deficefet, caro suæ conditionis infirma effectum boni operis impediret, illuminatus exstitit intellectus, purificatus affectus, et eifectus boni operis spiritu fortitudinis roboratus. Ne autem istorum parcum usum quis profana to»i«,b5,î. facilitate negligeret, Dominum dixisse didicimus : appen-

APPENDICE

ditis argentum vestrum non in panibus , et subitis infructnosum sine satietate laborem. Quia quidam argentum eloquentiæ suæ in spiritu mendacii, non in spiritu veritatis appendunt; sicut adulationum artifices, fabri laudis, figuli falsitatis, et alii non in spiritu caritatis, sed vanitatis et inanis gloriæ cupidi, quæ' nunquam suos satiat amatores, linguam instruunt in urbanitate verborum, laborum, morum et operum dissonantiam fabricantes. Tria quoque fercula in mensa dominica coram cœli et terræ dominatore Elisabetha amatrix æternæ felicitatis apposuit, dum prohibita renuit, præcepta servavit, et exaudivit consilia Redemptoris , quæ necessaria sibi humanæ naturæ subtrahens vigiliis, jejuniis et orationibus débita singulis jure distribuens, creaturam Creatori, sensualitatem rationi, et carnem spiritui servire coegit. De bac quidem scriptum est :

Vas admirabile opus excelsi, vas admirabile, vas misericordiæ, ecci. 43 , 2 . auro sapientiæ et lapidibus pretiosis, hoc est operibus incorruptis ornatum, in quo tôt efifudit Dominus cbarismata mu-

nerum supernorum, ut mundaret et tergeret vasa iræ in inte-

ritum apta, et ostenderet divitias, et copias gratiarum in vase misericordiæ, quod Dominus in gloriam præparavit. O vas admirabile in virtute humilitatis, abjectione corporis, afifectu compassionis , cunctis sæculis admirandum 1 In humilitatis quippe virtute , quæ cum esset de stirpe regia , excellenti principatuum dignitate præcelsa, facta pauperum et egenorum ancilla, exinanivit se formam servilem accipiens, et usque ad mortem infirmis, peregrinis et pauperibus obedivit.

In abjectione corporis, quia quæ decorari consueverat regalibus ornamentis, murænulis aureis, argento, monilibus, margaritis et lapidibus pretiosis , spoliata repente mundanæ

248 APPENDICE

ambitionis exuviis, habitum pauperis et asperæ vestis aspsai. îi, 7. sumpsit, ut vilibus involuta pannis Jesu Christi Domini nostri incunabulis vagientis, cum eo fieret opprobrium hominuin et abjectio plebis, et exprimens in præsepio vagitus infantis, Luc. I, U. jam ci vis cœlestis effecta, cum Angelis decantabat : Gloria in excdsis. In affectu quoque compassionis , quia non soluni ctnt. 5, 14. manus regia tomatilis, aurea, plena hyacinthis , pietatis propitia, sordes lergebat infirmorum et pauperum ; verum etiani lavabat et alligabat osculans cuncüs horrida vulnera leprosorum. Manus ei tomatilis, quia facilis ad opéra Redemptoris ; aurea, quia scholam caritatis ingrediens, proficiebat in studio pietatis; plena hyacinthis, qui colorem habet æreum, quia pro amore cœlestis patriæ copiosæ pauperum compatiebatur inopiæ. O vas admirabile ! vas electum ! vas misericordiæ ! iii quo tyrannis principibus et magnatibus mundi vinum veræ compunctionis propinasti. Inter quos sororium tuum fratrem Conradum, quondam landgravium, ætate tene- . rum, mundo carum, mortalibus gratiosum inebriasti præcipue poculo vasi hujus, ita ut calcatis dignitatum fascibus, rejecta syndone , nudus profugeret de manibus impiorum Marc. 14 , crucifigentium Jesum Christum ad asylum crucis , cujus

cant. 1 , lî. signaculum impressit pectori, mysterium cordi, ut per myrrhæ fasciculura posset crucifixi consortium promereri. Inebriasti quoque poculo vasi hujus Agnetem ancillam Christi , virginem, natam regis Bohemiæ, sororem tuam, in cujus ætate tenera , et rebus asperis experimus cœlestis conservationis insignia , ita ut imperialis culminis oblata fastigia fugiens, sicut reptilia venenata, et nuda vexillum triumphale Haith. 5,21. crucis arripicns , jam procédât obviam sponso suo, accensis

APPENDICE

laropadibus , choro sacrarum virginum comitata. Opus excelsi ; Patris et Filii et Spiritus sancti fuit opus, operatum et operans ; operatum ab auctore naturæ , operans dono gratiæ exquisita in omnes voluntates ipsius. Opus novum, quod Jcrcm. 3i. fecit Dominus super terram , quia sancta Elisabetha circumdedit virum Dominum Jesum Christum gremio cordis sui , quem affectu concepit, affectu peperit, profectu nutrivit; ad damna quippe præsentia et futura vitanda processit nuntiatio operis novi Iiujus quæ cautelam præsentibus et futuris indicit. Nuntiatione bujus operis jus nostrum conservatur illæsum, damnum depellitur, utilitas publica procuratur. Nuntiatio proponitur novi operis , ne officiatur luminibus domus nostræ, quæ cognitionis et dilectionis radiis illustratur, ut uno cognoscere, altero Dominum nostrum diligere valeamus. Sed adversarius noster diabolus duos videtur erexisse parietes, ut lucem nobis æterni nominis obscuraret; ignorantiam cæcitatis in mente, cum dixit : Eritis sicut diï ccncs. 3 , 5 . scientes bonum et malum, quia cum homo elatus contra Deum tumuit ignorantiæ cæcitate percussus, lumen veritatis amisit ; alium parietem, concupiscentiam in came construxit, cum dixit : Cur prœcepü Deus ne comederitis de ligna scientiœ boni et ibidem. 6. mali; et mulier videns quod pomum visu esset pulchrum et ad vescendum suave, tulit et comedit illud, deditque viro suo. Unde juxta verbum Domini necessitalem moriendi et pœnalitates mortalitatis incurrit. In primo obscuravit intellectum ; in secundo vero deformavit affectum , ne cognosci possit potentia Creatoris, nec bénéficia Redemptoris amari. Verum nuntiatio bujus operis mentem illuminât, et concupiscentiam refrænat, si sequi volumus lumen Cbristi, cujus sancta Elisa-

250 APPENDICE

betlia illuminata radiis domicilium humilitatis incoluit, et abstinentiæ gulæ æraulæ deservivit, ut diruto pariete ignorantiæ, tumore elationis erecto, tenebrarum abducto nubilo, claritas ipsi lucis inaccessibilis appareret, et destructa raaceriæ concupiscentiæ sensualis, reformato aifectu, amorem divini nominis inveniret. Fornacem etiam in ardoris operibus custodivit, quando Dominum et proximum ardenter amavit^ et habitans cum igné dévorante , ac ardoribus sempilemis , avaritia matre litigiorum extincta , manus suas a muneribus iniquis excusait ; ideo in excelsis habitat, et muniraenta saxorum sublimitas ejus est cœlestium spirituum felicitatibus agregata, ardoris opéra, quibus fornacem caritatis jugiter accendebat conditionis , reparationis et retributionis esse considerans studio piæ intentionis invenit. Quod Deus creaverat ipsam ad imaginem et similitudinem suam, ut eam faceret bonorum suorum participatione participem, et quæ

icoriatii. oculus non vidit , nec auris audivit, neque in cor homtnis aseen-

ant! 8, 7 . derunt, æterna gaudia præpararet. Ignem igitur dilectionis internæ non solum hæc consideratione triplici custodivit , sed etiam caritatis lampades semper operibus pietatis ascendit, quas nec aquarum impetus, nec ventorum ilatus, nec torrens spinarum tribulationum et angustiarum extinxit. Ideoque jam coelesti thalamo collocata a Virgine matre Dei, in mulieribus benedicta ineifabilis gloriæ diademate coronatur, quæ Ecclesiam triumphantem lætificans, militantem fulgore miraculorum illustrât. Cæci enim vident, surdi audiunt, muti loquuntur, claudi ambulant, mortui resurgunt, et alii variis detenti languoribus recipiunt per ipsius beatæ mérita sap. 7. sanitatem. Carissima igitur in Christo filia, sanctæ Elisabetbæ

APPENDICE

eonversationis exemplum propter duo posuîmus coram te quasi pretiosissimam margaritam ; primum ut in hoc speculo sine macula fréquenter aspicias » ne quid in angulis conscientiæ tuæ lateat, quod oculos divinæ majestatis offendat. Secundo ut nihil deesse valeat ad ornatum, quam ad decorem sponsæ cœlestis exigitur, ut cum invitata fueris ad cubiculum Assueri , scilicet regis æterni , appareas omata virtutibus et pietatis operibus decorata.

Datum Peru8ü , VU idus junii , anno iiono.

LETTRE DU PAPE INNOCENT IV, POUR AUTORISER LA SECONDE TRANSLATION DES RELIQUES DE SAINTE ÉLISABETH.

Ex Ms. Mellicieasi codice in-4°, apud Ms. Bolland. Brui.

Innocentius, episgopus servus servorum Dei , venerabili fratri nostro episcopo Meguntinensi salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectorum filiorum magistri ex ft*atrum hospitalis S. Mariæ Teutonicorum Jerosolymitani nobis oblata petitio continebat quod cum sepulcrum in quo beata Elisabeth in ecclesia S. Francisci de Marcburg requiescit, ipsius gloriosis meritis miraculorum titulis refulgeat venerandis , ac per hoc populorum fidelium frequentationibus dicta ecclesia cum laudibus

Esther. i.

APPENDICE

oblatis Redemptori omnium visitetur, quem in suis sanctis humilium devotio mirabilem veneratur, ut ad ipsius sepulcrum propter loci angustias in qua ejus tumba dicitur collocata præ multitudihe nimia confluentium absque periculo valeat accessus haberi, dictus magister et frater nobis humiliter supplicarunt, ut super hoc fidelium devotioni providere paterna sollicitudine curaremus. Cum igitur ubi fuerit corpus sanctum illic aquilæ congregentur, illi videlicet qui piis desideriis Deum quærunt ac devotorum dona petunt, eorum exigunt mérita pœnitentibus viam præparent latiorem, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus : quatenüs personaliter ad prædictam ecclesiam accedentes, et locelli ' ejusdem sanctæ ubi sunt conditæ ipsius reliquiæ circumstantiis universis diligenter inspectis ad locum opportunura ac idoneum transferre facias, si tamen videbitur expedire. Ut autem ex præsenti collocatione munerum firma maneat exspectatio futurorum, illis vere pœnitentibus et confessis qui die translationis ipsius ad prædictum locum cum débita veneratione accesserint, prout tibi videbitur, auctoritate tua, opportunam indulgentiæ gratiam largiare.

Datum Lugduni, 11 nonas iiovcmbris, pontificatus nostri anno VII, etc.

Page 1