AT CORBESPONDANCE AVEC LE P. DES BOSSES LEIBNIZ A DES BOSSES
Rogo ne qu: a me excitandi animi gratia dicta sunt, in sequiorem partem accipias.
Gratias ago pro loco Patris Martini Esparsæ exscripto : ejus quædam olim legere memini. et visus est peracutus. Sententia de omnimoda sejunctione Angelorum a corporibus. non rationem, non Scripturam. sed solam opinionem communem scholarum pro fundamento habet. Concilium Lateranense loqui non definitive, sed discursive cx recepto tunc sensu, verba satis ostendunt. Ut aliqui Angeli, quos cum Thoma assistentes vocas, a corporibus sejuncti sint prorsus. me:t, ni fallor, demonstrationes non admittunt, et facile id fateor de omnibus. quod de aliquibus ferri posset.
Eum tamen corporis usum Angelis tribui posse arbitror, ut non inepte dicantur Form: Assistentes potius. quam inherentes, non quod Entelechiarum officium non faciant, sed quod corpori non sint affix:. Arbitror enim cum naturaliter possibile sit et ad perfectionem Universi faciat, esse Entelechias, quie facillime mutent corpus, seu de corpore in corpus transeant, non momento quidem nihil enim sic fit naturaliter, sed brevi tamen tempore, licet per gradus. Uti pars quam retinent. servit mutand:e parti, quam deponunt, etsi etiam ipsa deinde pro re nata mutetur, uti nos nianus ope possumus pedem inutare, et ligneum carneo substituere : imo ope unius manus possemus mutare alteram manum, et ope nov manus rursus priorem, si novam satis nobis unire liceret. Ita semper aget Angelus per corpora, semperque locum habebit llarmonia pr:estabilita, seu ut, qu:e vult Angelus, fiant ex ipsa corporum lege, fere ut Suaresium vestrum dicere memini ex quorundam sententia res ita przeordinatas esse, ut voluntatibus precibusque beatorum sponte satisfaciant.
Assistentes igitur Formas voco quie pro arbitrio corpus sumunt aut deponunt, et quod habent transformant ; inherentes atque animantes, qui tale arbitrium non habent, etsi hoc arbitrium suis limitibus coerceatur, ut cuncta naturali ordine procedant. Solius enim Dei est quidvis facere ex quovis, nuda voluntate. Et priores putem a corpore secretas dici posse, posteriores vero corpori affixas. Fatendum tamen est ambas corpori unitas esse, ut rationem habeant Entelechiie. EL hoc videtur esse ad mentem Augustini Lib. XXI de
Civitate Dei Cap. X, a Thoma citatam quæstionem 16, de Malo, Artic. 1: Posse scilicet Daemones (vel Angelos) dici Spiritus, quod corpora sibi magis subdita habeant. Itaque neque intelligents istis Animarum, neque Angelis ipsis Animalium appellationem tribuemus. Cieterum Corporis mutatio nihil habet, quod non receptis consentiat: nam et nos corpus mutamus, ut fortasse senes nihil materia infantis retineamus ; tantum hoc interest, quod neque subito neque, pro arbitrio corpus exuimus.
Quod superest, vale et fave.
Dabam Hanoveræ 4 Octobr. 1706.
Dierum aliquot excursione impeditus sum, quominus gratissimis Luis litteris citius responderem. Nuperam excitatiunculam tuam adeo non tuli moleste, ut vel corripi a te malim quam ab alio laudari.
Omnimodam Angelorum sejunctionem a corporibus ne Esparsa quidem ipse, quem nuper laudavi, probaverit ; nam in illo ipso quem citavi tractatu quaestione 5, Articulo 5, sic loquitur : Unusquisque Angelus, saltem terti») Hierarchice (et idem diei potest de duabus reliquis; refertur ad determinatum corpus, eut ad determinatam corporum collectionem, atque cum illo aut illis peculiariter connectitur in ratione motoris aut directoris : habetque in se intrinsece aliquid, per quod a Deo est permanenter destinatus ad talem determinate corporis vel corporum curam el regimen. Et post pauca : Sicul anime rationales referuntur singuli ad singula corpora tanquam eorum forme, ita singuli ex predictis Angelis referuntur ad singula corpora vel corporum collectiones tanquam molores aut directores eorum. Hucusque Esparsa. Ubi vides ipsum Angelis tribuere officium Entelechiæ analogum. Et hanc doctrinam tradit hoc loco Esparsa, ut ostendat Angelos ab invicem solo numero differre posse, quamvis individuatio vel numerica substantiarum diversitas per respectum ad materiam desumenda sit juxta vcterum Peripateticorum sententiam.
Itaque totum postrem: epistole tuæ ratiocinium bellissime procedere reor, etiam ad mentem hujus autoris, si modo per Entelechi:r
munus quod Angelis attribuis, ejusmodi vim motricem corporum intelligas, ob quam Angelica tamen intelligentia dicenda non sit incompleta substantia, nec ex intelligentia Angelica et corpore cui conjungitur unum per se suppositum fieri dicatur, uti fit ex anima humana et corpore. Hanc enim incompletionem non facile admittent Theologi nostri. Sit ergo sane Angelicas intelligentias inter et corpora ab ipsis mota, unio vera ac intima illa quidem sed accidentalis, non faciens ex illis junctis unum per se ens, cujusmodi est Verbum Divinum unitum humanitati, ut altero. exemplo eoque theologico utar. ld si admiseris, uti stante etiam discrimine quod inter Animalia et Angelos, ^nimam hominis inter et intelligentiam Angelicam statuis, admittere posse videris, nihil vidco in quo sententia tua a probata et recepta in scholis doctrina recedat. Cæterum rationes quie suadent substantias aliquas creatas penitus a corporibus separatas concedendas esse, hæ fere sunt, quas subdo ut demonstrationes tuas in contrarium eliciam.
1. Ad. perfectionem universi spectat existere hujusmodi substantias, si quidem possibiles sunt. At possibiles esse quid vetat ? an non Deus ipse talis substantia est? neque enim opinor Deum etiam esse Entelechiam dices. Quod esset Deum facere animam mundi, eamque necessario affixam corporibus omnibus extantibus, cum Deus necessario agat in illa quamdiu existunt. Quidni ergo Deus communicare possit cum creatura aliqua quantumvis sejuncta a corpore. virtutem quam ipse habet movendi corpora? Nec dicas potestatem hanc Deo ut Spiritui infinito convenire, nam non satis apparet, quid hic faciat infinitas, et hinc colligo non repugnare Spiritui puro qua purus est, virtutem movendi corpora, alioquin nec spiritui puro infinito id conveniret (per purum intelligo spiritum qui simul Entelechia non sit). Sane si ad agendum in corpus oporteret esse corpus, ne spiritus quidem infinitus in corpus agere posset, ergo pariter si ad agendum in corpus oporteret non esse spiritum purum, nec spiritus purus infinitus tali virtute gaudebit.
2. Admisso etiam spiritum creatum qui Entelechiæ munus. non habeat, agere in corpora non posse, cur impossibilis erit. spiritus creatus. qui Entelechia non sit, nec adeo movere corpora possit ? Certe 5. Thomas aliquibus Angelorum ordinibus omne cirea creaturam corpoream ministerium exterius et sensibile sive omnem in corpora actionem abjudicat, non solum de lege communi sed etiam extraordinaria, hosque ipsos, ut sic loquar, inertes Angelos assis-
tentes vocat. distinguitque a ministrantibus ad quos duntaxat pertineat circa corporeum ministerium occupari. Juvat inspicere hunc Doctorem citata parte prima qu. 112, articulis 1, 2, 3 et 4, ut in qua significatione vocem assistere in priori epistola usurpaveram agnos” cas. Tu de Angelis corpori assistentibus loqueris, Ego de Angelis Deo assistentibus cum S. Thoma loquebar.
Quod in fine insinuas, nos corpus mutare, ut fortasse senes nihil materiv infantilis habeamus, scio quidem plurimorum philosophorum sententiam. Sed si sit etiam tua, profecto mentem tuam non recte explicavit Baylius in Dictionario Historico-Critico, Artic. Rorarius, littera I, ubi ait : « L'hypothése de M. de L. nous porte à croire... 2° que ces âmes subsistent toujours depuis ce temps-là unies inséparablement au premier corps organisé dans lequel Dieu les a logées. Gela nous épargne la Métempsychose, qui sans cela seroit un asyle où il faudrait nécessairement se sauver ». Nam quomodo verum erit, animas semper unitas primis suis corporibus subsistere, nisi dicatur aliquid materie primigenice semper adherere Entelechiis? Si bene memini, cum in superioribus litteris aliquid ea de re movissem, respondisti : nullam Entelechiam esse certæ parti materia, nempe secundi, affixam ; secus vero si sermo sit de materia prima, talem enim inateriam, id est passionis principium, ctc., perstare suieque Eutelechiæ adhierere. Porro si materiam liujusmodi primigeniam, Entelechi;ie adhierentem, quam ceteris formis concedis, Angelicis intelligentiis denegas, optime ni fallor vel ex hoc capite dici potest. Spiritus Ángelicos non formas esse sed motores duntaxat corporum in sensu quo voces has Peripatetici usurpant.
Duo restant in priesenti materia,de quibus mentem tuam intelligere cupio :
1. Utrum censeasanim:c etiam rationali post mortem hominis aliquam materiam. adhierere. comitem individuam usque ad resurrectionem ?
2. Cum omnis Entelechia sit spiritus, eur igitur etiam omnis Entelechia non erit rationis particeps, intellectu et voluntate praedita, facta ad. imaginem Dei, eapax beatitudinis sempitern;e, perinde ac nostrir ? cum ejusmodi attributa a spiritualitate sive immaterialitate tanquam a radice adivquata oriri passim censeantur.
Dabam Hildesiie 14 Octobris 1706.
Valde placet Esparsæ vestri locus, et pergratum erit, quoties indicabis autoritates inihi faventes. Neque ego illud Peripateticorum dogma sperno, qui reiationem ad determinatam materiam (etsi pro tempore aliam atque aliam) ad numericam distinctionem substantiarum requirunt. De Deo res secus habet, qui suflieiens sibi causaque est materi:e et aliorum omnium ; itaque non est anima mundi, sed autor. Naturale vero est creaturis materiam (secundam scilicet, habere, neque aliter possibiles sunt, nisi Deus per miraculum suppleat materiæ munus. At quie non nisi miraculo præstari possunt, non sunt regulariter necessaria ad perfectionem Universi. *piritus infinitus in corpora agit creando et conservando, quod qu:edam creandi continuatio est; hoc finito Spiritui communicari non potest.
Cum de assistentibus Forinis locutus sum, non ad Thom:e distinctionem, quam memoras, respexi inter angelos Deo assistentes et ministrantes (quanquam Scriptura omnes appellet ministratores Spiritus', sed ad Peripateticas phrases. Deo assistentes Intelligentias. qua nihil aliud agant, neque Deo sint administræ, convenire reruin ordini non puto. Has enim removere a corporibus et loco, est removere ab universali connexione atque ordine Mundi, quem faciunt relationes ad tempus et locum.
Quod ad quæstionem attinet, utrum Entelechia materiam mutet. distinguo, ut me jam fecisse scribis : Entelechia corpus suum organicum mutat seu materiam secundam,at suam propriam materiam primam non mutat. Dominus Bayle mentem meam inhis satis percepisse non videtur. Materia prima euilibet Entelechix est essentialis neque unquam ab ea separatur, cum eam compleat et sit ipsa potentia passiva totius substantiæ complet:e. Neque enim materia prima in. mole seu impenetrabilitate et extensione consistit etsi eam exigat : materia vero secunda, qualis corpus organicum constituit,resultatum est ex innumeris substantiis completis,quaruin qu:evis suam habet Entelechiam, et suam materiam primam, sed harum nulla nostræ perpetuo affixa est. Materia itaque prima cu;uslibet substanti:e in corpore ejus organico existentis, alterius substanti:e materiam primam involvit, non ut partem essentialem, sed ut requisitum immediatum, at pro tempore tantum, cum unum alteri succedat. Etsi ergo Deus per
potentiam absolutam possit substantiam creatam privare materia secunda, non tamen potest eam privare materia prima ; nam faceret inde Actum purum qualis ipse est solus. An vero necesse sit Angelum esse formam informantem seu Animam corporis organici eique personaliter unitam, alia quiestio est, et certo sensu in praecedente epistola exposito negari potest. Vides etiam hine tolli substantias incompletas, monstrum in vera philosophia.
S . De statu anime humane. separatae nihil certi definire possum, cum præter Regnum Nature hic influat Regnum Gratiie. Cur autem certa materia secunda ei perpetuo affigatur usque ad resurrectionem, causam nullam video.
Non memini dicere quod omnis Entelechia sit spiritus, malimque hanc appellationem servare rationalibus Entelechiis. Sane quod non omnis Entelechia rationis sit capax, jam dudum dixi, cum non omnis sit sui conscia seu reflexivo actu prædita. Hoc ni fallor Peripatetici (Thomistæ inprimis, qui indivisibiles agnoscunt etiam brutorum animas; jam observarunt. Hinc brutorum animæ personam non habent, ac proinde solus ex notis nobis animalibus homo liabet personi immortalitatem, quippe qua» in conscientiie sui conservatione consistit, capacemque pon: et præmii reddit.
Vale et me ama. Dàbam llanover:e 16 Octobr. 1706.
LEIBNIZ A DES BOSSES Billet, daté d'Helmsladl, le 13 novembre 1700, sans inleret philosophique.
Billet, daté d' Hildesheim, le 1«* décembre 1706, sans inlérél philosophique.
Paulo serius gratissimæ tua’ ad me sunt perlate. . . . .
De infallibilitate Ecclesie in rebus facti doce me queeso aliquando : ego enim fateor me semper Bellarmini et aliorum sententiam magis probasse, qui ipsa Generalia Concilia in eo genere labi posse putant, et nollem commodis presentibus aflectibusque doctrinas imposterum pœænitendas dari. Imponere etiam omnibus, ut in rebus hujusmodi de interiore assensu jurare debeant, iniquum arbitror, cum ille hic non sit in potestate nec adsint qua sufficiant ad persuadendum. Ecclesiæ autoritas (quam ego, si justis limitibus coerceatur, venerandam arbitror) perinde ut principum non augetur abusu et prolatationibus nimiis, sed tandem etiam intra æquum periclitatur, quod experientia plus semel docuit. Utinam præclari homines et in vestro ordine et alibi passim vel ponerent vel coercerent hos affectus, quibus non raro boni viri gravantur. Ego nec Sorbonicorum in vestros acta nupera nec vestrorum in Jansenii memoriam laudare potui, et damnatas propositiones nasi cerei similes puto, cum nemo nesciat. quam varie Possibilitatis Necessitatisque nomina accipiantur.
Qu: inter nos acta sunt de philosophicis rebus, non puto communicationi in publicum qualicunque apta esse, divulsa scilicet et non in systema collecta, qualea te sperabam. Tibi ea, sapienti scilicet; non quibusvis scripsi. Itaque minime conveniunt Collectaneis Trivultianis, ad popularia inagis destinatis, et spero te pro tua erga me benevolentia non permissurum ut tam alieno loco prodeant. Ipsos Trivultianos Collectores, viros quidem eleganter doctos, rogandos putem, ut inter recensendum malint indicarc quie eximia aut profutura extent in libris, quam qua vana aut spernenda. Humana mens in satyram et contemtum aliorum prona est ; huic vitio lectorum nolim indulgeri, præsertim a viris religiosis. Homo aliquis bonus et doctus magno studio opus elaboravit, et in usum publicum nova sua impendit : praemium inde nullum expectat aliud, quam laudem: cur nos bene animato malum reddemus pro bono, et contemtu ac risu (si qua forte lapsus es hominem ad poenitentiam laudabilis facti adigemus ? Quod si qua moneri opcra pretium sit, hoc velim ita fieri, ut autor sibi de nostra censura gratuletur.
LEIRNIZ A DES BOSSES 419
CI. Hartsoekerus Batavus Conjecturas suas physicas nuper editas ad me misit, quibus novum systema tentat vel potius ante paucos annos publicatum prosequitur. Multa habet ingeniosa, sed profundius adhuc latent interiora nature, quam ut certas causas effectuum compositorum in hac infantia philosophia sperare fas sit.
Ubi Hanoveram reversus fuero, quod mox fiet, facilius ad commercia tua litteraria aliquid conferre potero. Interea vale, etc. Dabam Berolini 4 Febr. 1707.
AX
Billet, daté du 23 juin 1707, où Leibniz annonce son relour à Hanovre.
Tandem aliquando Hanoveram te salvum incolumemque rediisse gaudeo et gratulor. Littera» tuæ Berolino pridem datæ tanto mihi fuere cariores, quanto minus a te tam procul commorante multisque negotiis distracto aliquid exspectandum putabam. Sed cum hoc ipsum, tum spes quam faciebas propinqui reditus tui, suaserunt ut responsum in reditum illum tuum differrem.
(Quod odiosis abstinendum utrinque caves, amicum pacis et boni communis consilium exosculor. Optimum sane erat, si modo utrinque, nam si justa defensio exigat. odiosam licet veritatem cum inculpate tutelæ moderamine manifestari, non, opinor, improbabis.
* *. e. L] LJ e. * . e
De iis quie cirea philosophiam mecum communicasti per litteras, quieso ne sollicitus sis; an ego qu:e te inscio vulgare nolui, vulgarem invito ? mihi satis est intellexisse mentem tuam. Tu vero dabis veniam inconsulte. petitioni meæ. Seduxerant me Schediasmata mathematiea in Diariis passim reperta, quie non minus quam meta-
physica vulgi captum superant. Plane expedit ea non nisi systemati quale meditor, inclusa prodire, quanquam vereor ne materiam tuam artificis inscitia deleat.
Trivultianis collectoribus, cum opportunum erit, sensa tua perscribam, nec dubito quin pro ea in qua te apud eos esse novi veneratione, :equissimum tuum consilium libenter accipiant. Scio satvrieum salem qui primis Diarii Parisiensis tomis aspersus multorum palato sapuerat, in posterioribus desideratum esse a nonnullis; sed tanti non est, ut cum caritatis et :equitatis dispendio lectoris maligni stomachum pervellendum putem, quanquam fateberis, difficile quandoque esse satyram non scribere. ut ex. g. si quis S. Bernardum protestantem fuisse probet ex eo quod in Christi meritis fiduciam omnem suam posuerit.
Philosophia vera quæ nuper sub ficto nomine Aloysii Temmick prodiit, de qua in penultimis tuis memineras, fœtus est cujusdam e nostris ante duos circiter annos Aschaffenburgi defuncti. Mihi inter cietera. non placet, quod tantopere contendit formas omnes humana excepta meros esse materi:e modos, nam quomodo rei mere passiv: modus activa vi pollere possit. juxta tecum non video. Deo vero soli actionem tribuere quid aliud est quam philosophiam evertere ? Ac quoniam modorum mentio incidit, aveo scire quid sentias de quantitate molis sive extensione quam alicubi dicis nil aliud esse quam jam pr:esuppositie. intendentis renitentisque id est resistentis substantie. continuationem sive diflusionem. H:ec ipsa continuatio sive diffusio, estne modus tantum substantie, an aliquid plus quam modaliter ab ipsa distinctum, id est accidens absolutum ?
Quod. modus merus esse non possit, probare videtur argumentum simile illi quod formas materiis modos non esse evincit, nam sicut modus rei ex se non aclivæ actionem. pr:estare non potest, ita modus rei ex se non extensæ, qualis est substantia, nec ipse per se extensionem praestabit.
Qu:esivi in libro Newtoni locum, in quo nititur probare admittendum esse vacuum, sed reperire non potui. Gratum facies si paginam indicaveris, simulque verbo unico mentem tuam de illo argumento insinuaveris.
Dabam Hildesiæ 95 Junii 1701.
DES BOSSES A LEIBNIZ kii
Quo die perferendas ad te tradidi litteras, quibus et de reditu prospero tibi gratulabar et ad tuas Berolino pridein datas respondebam, gralissimas tuas Hanovera scriptas accipio, officiumque tuum humanitate tua pr:eventum video ac erubesco.
Cum alias significares, non ingratum fore'si qu:e ad sententias tuas confirmandas occurrunt idonea, tibi indicarem, non possum quin exhibeam tibi verba paucula Antonii Perez nostri, Theologi, si quis alius acuti, excerpta e Tractatu de Virtutibus Theologicis disputatione sexta capite 3, numero 2, pagina mihi 280 : /nfinitam multitudinem punctorum actualium aut instar mathematicorum in quanlitate et tempore. existimo esse impossibilem, eliim de potentia ttbsolute ; nam . licet continuum sit in infinitum divisibile, ut ego existimo, el NB. infinita contineat indivisibilia metaphysica, mathemalica tamen actualia non potest continere infinita actu, sed solum in potentia, Quomodo autem differat indivisibile metaphysicum, et indivisibile mathematicum actuale, et indivisibile mathematicum polentiele alibi explicui, et in hac distinctione eristimo consistere solutionem difficultatis continui. Hucusque Perez. Ego in indivisibilibus istis metaphysicis quie adstruit, aliqua systematis tui lineamenta agnoscere mihi videor.
Dabam IMildesi;e 26 Junii 1707.
A reditu meo valde distractus fui. Itaque humanissimis tuis non prius, ut par est, respondere licuit. Gratias ago, quod indicas, Aloysium Temmick nomen esse fictum, et peto ut verum me doceas. Etsi autem non probem primarias sententias autoris, optarem tamen concedi doctis, etiam vestris, philosophandi libertatem, quie :emulatiouem parit et ingenia excitat : contra animi servitute dejiciuntur, neque aliquid egregii ab iis exspectes, quibus uihil indulgeas. Itaque
Itali et Hispani, quorum excitata sunt ingenia, tam parum in Philosophia præstant, quia nimis arctantur. Qu: Temmigius ille Pseudonymus sensit, publice in Gallia tuentur multi eruditi.
Scripsit olim aliquis Concordiam Scienliæ cum Fide sub nomine Thom:e Bonartis Nordtani Angli. Eum ex vestro fuisse ordine, et ob librum reprehensiones sustinuisse didici : ipsum viri nomen vellem discere beneficio tuo. Habemus librum ejus scriptum eleganter et ingeniose, sed obscuriuscule : itaque non satis excutere licuit. Si tibi lectus non est, et legi dignus videtur, mittam.
Non bene capio, quid P. Perez, cujus notum mihi ingenium est, per Metaphysica indivisibilia intelligat, quod ex aliis ejus loci facile erues. Si intelligeret Monades, mihi consentiret. Et spatium sane ex monadibus non componitur : quæ an et Perezii de suis indivisibilibus Metaphysicis sententia sit scire e re erit, certe Mathematicis opponit. Possem interim hac ejus phrasi ad monades meas designandas uti : quas et aliquando Atomos Metaphysicas vocare memini, item substantiales. Spatium per se est indeterminatum ad quascunque possibiles divisiones; res enim est idealis, ut unitas numerica, quam pro arbitrio in fractiones secare possis, at massa rerum actu divisa est.
Hartsoekeri liber, quem ad me misit, jacet in cista, quem adhuc Berolino exspecto ; acceptum mittam. Duo ponit principia, nempe partes materi:e alias perfecte fluidas, et alias perfecte firmas. Hanc hypothesim vulgares Philosophorum notiones non facile refutaverint ; apud me stare non potest.
Newtonusíquantum nunc judicare possum, dum librum percurrere non vacat) videtur demonstrationem vacui suam non tam absolutam exhibuisse, quam insinuasse p. 316 Principiorum Natur:ie Mathematicorum, ubi experimenta exhibet, ex quibus putat pendere demonstrationem vacui. Ego vero non video, quomodo possibile sit experimenta excogitari, unde hiec controversia accurate definiatur, quam a rationibus unice pendere censeo. Inspicies hunc locum, quem quærebas, et si videtur examinabis.
Venio ad controversias vestrorum, optaveramque odiosis utrinque abstineri. ld tu, admodum Reverende Pater, valde laudas, modo fiat utrinque. Fortasse tamen laudabilior erit, qui a sua parte faciet, quamvis mutua humanitas non reddatur : et religiosis hominibus, imo virtutem colentibus omnibus dietum ego putem illud Virgilianum :
Tuque prior, tu parce genus qui ducis Olympo, Projice telu manu, sanguis meus.
Porro quie ad irrisionem faciunt, pejora dictis injuriosis censeo ; nam magis mordent, et minus facile depelluntur.
Persecutiones autem ob sententias, quie crimina non docent, pessimas censeo, a quibus non tantum abstinendum sit probis, sed et abhorrendum, et in id laborandum, ut alii, apud quos nobis aliqua est auctoritas, ab iis deterreantur. Honores et commoda, quie non debentur, iis negare permissum est, qui sententias fovent, quie nobis incommod:e videntur : sua auferre, et magis etiam proscriptionibus, vinculis, remis, gravioribusque adhuc malis sievive, permissum non puto. Quid hoc enim aliud est quam violenti? genus, a quo nisi per crimen (abjurando quie. vera putas), tutus esse non possis? ltaque quanto quisque melior est, tanto magis sub hac tyrannide laborat. Et sane si mihi esset facultas persuadendi, Gerberonius et similes plenissima libertate fruerentur : fac (quod objicis) redituros in antiquam sylvam, fac scribere,fac tueri sententiam ; æquis armis, non vi metuque errores subverti debent; imo fac stare errores, id levius in talibus malum est, quam sic agi. Quin cadunt plerumque neglect i facilius quam pressi. Nullus hodie esset, quem vocatis, Jansenismus, nisi tantum contra Jansenii opus strepitum homines infesti excitassent, quibus factionis, non veritatis cura erat. Jansenii Augustinum aliquando non sine cura inspexi : egregium opus esse deprehendi, et magno doctrinæ& theologieæ malo eruditorum manibus excussum, etsi. sententias ejus plurimas non probem. Notare mihi visus sum, consilium ei fuisse non tantum Systema Theologicum Augustini revocare in scholas, quod improbari non poterat, sed et contraria doginata tanquam Pelagiana aut Semipelagiana ejicere, quod probare non possum. Valde noxium est constringi indies sentiendi libertatem non necessariis definitionibus. Fac quidam esse, in quibus Scholastici quidam Pelagianis consentiant, an ideo statim damnandi sunt ? Ipse Augustinus quasdam suas priores sententias, Pelagiana controversia invalescente, mutavit. Suflicit conclusiones Pelagianas et Semipelagianas primarias et ab Ecelesia antiqua rejectas vitari. Itaque ita sentio : Si Jansenius aut Janseniana pars scopum obtinuisset, multo adhuc graviorem futuram fuisse servitutem, et in Jansenio reprehendi merito poterat condemnandi alios inconsulta vehementia. Sed evenit, nescio quo fato,ut reprehensa sint tanquam
Janseniana, quæ mihi, ut verum fatear, Jansenius docuisse non videtur, nam plus simplice vice protestatur, a se et Augustino vocabula libertatis, necessitatis, possibilitatis, impossibilitatis longe alio sensu sumi, quam qui in scholis est receptus; in quo Theses receptas se non negare ait, sed tamen de iis nec laborare. [taque vereor, ne irrita sint illa Vaticana in eum fulmina, verissimæque exceptiones amicorum Jansenii, quidvis potius in animo fuisse viro, quam sensum illud obvium censorium Romanorum. Nam sensus verborum hodie obvius in scholis,apud veteres obvius non erat. Et sæpissime expertus ipse sum, quam varie ea ipsa verba ab hominibus sumantur inter loquendum pariter et scribendum, idque in populari sermone non minus quam inter eruditos. [taque miratus sum, Dumasium vestre? partis scriptorem Ilistoriæ Jansenismi suæ non addidisse, quod basis operis esse debebat, indicem locorum Jansenii in quibus extent propositiones demnata,ut facilius conferri possent. An putat in re. quie oculari inspectione constat, Vaticanorum censorum autoritatem et extortas subscriptiones sufficere posse? Archiepiscopi Cameracensis, viri certe magni ct ob alia mihi valde iestimati, subtilitates miras, quibus in facti quiestionibus infallibilitatem Ecclesie. vindicat, discutere non vacat, neque mihi certe eo labore opus est, qui sentio nullam Ecclesia infallibilitatem esse, nisi in conservandis dogmatibus salutaribus, dudum a Christo traditis ; cætera ad disciplinam pertinere, ubi reverentia sufficit,assensus necessarius non est. Si Roma definisset, Antipodes non esse, si hodie motum terrae damnaret, an infallibilem habendam putaremus? Et licet mos ille malus in Ecclesia invaluerit, nova dogmata fidei producendi et alios condemnandi preter necessitatem,non ideo minus improbarialiisque abusibus,qui irrepsere,computari debet. Articulus certe salvificæ fidei non est, Jansenium aliquid docuisse : quie hiec ergo est xaxoërAiz, velle exprimere omnibus inanis sententiæ professionem ? [ta dum iniquum petunt homines, nec æquumferunt. Vellem demonstrari ab aliquo, quie vera fuerit Jansenii sententia, quod homini diligenti et perito non difficile puto : sed utilius adhunc erit discutere, quid senserit. Augustinus, ob viri merita et autoritatem; quanquam verear ne Augustinum Jansenio plerumque éuchrsov reperturi simus, tanto ille studio excussit, et ut arbitror, non minori ctiam fide repræsentavit. Ab Augustino postea schola recessit, nec, ut mihi videtur, male in multis. Vellem tamen systema tanti viri notius esse, quam esse video. Dum distinguis duas propositiones, unam quam autor in
mente habuerit, alteram quam expresserit, et posteriorem ad doctrinalia facta pertinere putas, de quibus infallibiliter statuere possit Ecclesia, videris mihi agnoscere, non debuisse aliquid definiri de sensu ab auctore intento, quod tamen, ni fallor, a Pontificibus tandem factum est, parum, ut arbitror, consulte et per sollicitantium importunitates. Vides quo tandem alios coercendi nimio studio deveniatur.
Philosophica meletemata non minus quam mathematica vulgi captum superant, sed magis interpretationibus iniquis obnoxia sunt. Itaque mallem connexa aliquando dari, quam disjecta et ictibus exposita, dum se mutuo non tuentur.
Cum dico extensionem esse resistentis continuationem, quéæris, an ea continuatio sit modus tantum? Ita putem : habet enim se ad res continuatas seu repetitas, ut numerus ad res numeratas : substantia nempe simplex, etsi non habeat inse extensionem, habet tamen positionem, qua» est fundamentum extensionis, cum extensio sit positionis repetitio simultanea continua, ut lineam fluxu puncti lieri dicimus, quoniam in hoc puncti vestigio divers positiones conjunguntur. Át activum repetitione seu continuatione rei non activæ nasci non potest. Quod superest, vale et fave.
Dabam Hanoverir, 21 Julii 1707.