‹ Œuvres philosophiques de LeibnizChapitre 25 sur 31 · XXIV - XAV- XXVI LEIBNIZ A DES BOSSES · texte numérisé non relu

XXIV - XAV- XXVI LEIBNIZ A DES BOSSES

Billels datés de Hanovre, les 18 aoül, 11 el 31 octobre 1707, où il n'est pas question de philosophie.

LEIBNIZ À DES BOSSFS Inveni Thom Bonartis Nordtani Angli (ut se vocat) Concordiam scienlic cum fide eamque mox transmittam. Volo tamen ipse prius

percurrere obiter, ut sententias ejus nonnihil recolam animo. Inge- PAUL JANET. — Leibniz. 1-31

niosus est et in dicendo non inelegans, sed paradoxologus, et habet non pauca qua ferri nullo modo possunt ; ex quibus illud est, quod futurorum contingentium conditionalium cognitionem ipsi Deo adimit. In Scholasticos perpetuo nec sine acerbitate declamat. Îtaque non miror, si male acceptus est, ubi hoc Theologiæ genus dominatur.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoveræ, 29 Novembris 4707.

Billet daté de Ilanovre, le 15 décembre 1789, qui n'est guère qu'une reproduclion du précédent.

Billel daté d'Ilildesheim, le 23 décembre 1707, où le père Des

Bosses annonce à Leibniz qu'il ne pourra se rendre à Hanovre.

Magna spe decidi, non secuto adventu tuo. Mitto ecce tandem librum Thom: Bonartis, expectoque ut, ubi vacaverit, sententiam aliquando tuam mihi de eo exponas. Sed inprimis nomen viri et fortunam beneficio tuo nosse optem.

Gratias ago, quod excerptum Perezii sane ingeniosum mihi misisti. Optime judicavit Perezius : incrementum caritatis novum, quod ipsa nieretur caritas, non esse ejusdem cum ipsa dimensionis. Si fuisset versatus in meo calculo infinitesimali, dixisset incrementa esse infinite parva vel infinitesima respectu caritatis quæ ea meretur. Notandum est, cum incrementa in gravibus descendentibus quovis momento sint æqualia, hoc loco caritatis incrementa esse ipsamet continue

crescentia. Nam major caritas etiam majus meretur augmentum. Itaque lineam, quie velocitates gravis ad quodvis temporis momentum repriesentat, esse rectam, sed lineam quive caritates completas quovis momento acquisitas repræsentaret (fingendo augmentum non interruptum) fore curvam cujus constructio penderet ex Logarithmis.

Sæpe dixi ad eos qui non nisi recentioris philosophiae sectatores probant, non esse prorsus spernendos Scholasticos sirpeque in eorum luto aurum latere ut adeo operie pretium. ingens facturus sit, qui selecta inde inusumpublicum aliquando congereret. Doleo deesse Theologi:e et Philosophiæ Scholasticæ Historiam, et vellem oriretur aliquando qui, qua» Petavius et Thomasinus de Dogmatis Theologicis »rpere ex Patribus, ex Scholasticis absolveret. lta Historiam dogmatum ad nostra usque tempora nancisceremur.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverie 24 Decembr. 1707. Instantem annum cum multis aliis faustum et felicem precor.

In litteris æstate praeterita. datis ad me ajebas extensionem esse modum resistentis et extensi, et habere se ad res continuatas seu repetitas uti se habet numerus ad res numeratas, substantiam nempe simplicem, etsi non habeat in se extensionem, habere tamen positionem, qu: est fundamentum extensionis, ete. Scire nunc velim, an positio illa, quam statuis, sit idem cum substantia cujus positio est, an vero modus illius, aut aliud accidens non modale? Et quid si puncto mathematico concederetur talis positio, an non etiam plura puncta mathematica extensionem facere possent ?

Vale, ete. Dabam Hildesiæ., 16 Januarii 1708.

Ante dies aliquot commodatos accepi libros Magisterium artis el nature inscriptos autore Francisco Lana nostro. Quos dum evolvo, incido in argumentum, quo ex motu penduli demonstrare se putat, quantitatem physice consideratam non esse in infinituni divisibilem, sed post finitas ejus divisiones tandem deveniri ad partes adeo exiguas,quie natura sua sint physice seu realitter indivisibiles, quamvis non concedat esse metaphysice divisibiles, uti sunt puncta qua» vocant inflata. Verba ejus qua pagina 371 Tomi primi inveniuntur, non refero, quod autorem illum in bibliotheca tua esse non dubitem. In omnem tamen eventum pono primum ejus syllogismum, ex quo totius argumenti summa perspici potest : Remoto pendulo a situ, in quo naturaliter quiescat, seu a linea directionis, post determinatum numerum semi-vibrationum iterum acquirit quietem in eadem qua prius erat linea : sed si spatium, per quod movetur, esset divisibile in infinitum, nunquam posset quiescere, ergo illud spatium non est ita divisibile. Supposito jam spatium locale componi ex punctis physicis, ex eodem motu penduli morulas in motu locali admittendas esse arguit.

Ego ex principiis, quæ a te doctus sum, censeo negandam esse syllogismi propositionem, cujus veritatem autor supponit potius quam probat. Gratum mihi erit intelligere, an mentem hac in re tibi meditatissima sim assecutus. Nam quod morulas spectat, doctus sum satis ex scheda quadam tua ad Clarissimum Foucher Diario Parisiensi inserta, te as perinde eac saltum in natura respuere.

Vale, etc. Dabam Hildesiæ, 30 Januarii 1708.

Positio haud dubie nihil aliud est quam modus rei, ut prioritas

aut posterioritas. Punctum mathematicum ipsum non est nisi modus, nempe extremitas. Itaque cum duo corpora se tangere concipiuntur adeoque conjunguntur duo puncta mathematica, non fit ex illis nova positio seu totum, quod foret utique parte majus, cum tamen conjunctio duarum extremitatum non sit major una extremitate, non magis quam bin: perfecta» tencbrie sunt unis tenebrosiores Punctum habere positionem nihid aliud est quam positionem designari posse ubi corpus desinit.

Lane vestri Magisterium | artis et nature Weltcbyti exstat, Hanover: non habemus. Multa sunt in illo scriptore egregia, ubi ad Physicam specialem descendit, sed in speculationibus non æque valet. Vim argumenti ejus ex iis quie ponis non satis intelligo.

Vellem explicarent distincte mentem suam qui puncta inflata nobis venditant, physice indivisibilia, metaphysice divisibilia. Quiererem quid mathematice divisibiliane an indivisibilia arbitrentur ? |

Rigorose loquendo nullum in natura corpus unquam ad perfectam quietem reducitur, atque adeo ne pendulum quidem. Si tamen fingamus 'abstrahendo ab aliis impulsibus) pendulum quavis semivibratione (ob resistentiam scilicet aéris) determinatam amittere virium partem, et quidem semper æqualem, quie præcise metiatur totam vim penduli, utique novissima aliqua semi-vibratione exhaurire necesse est. Sed etsi vis amiltenda non metiatur vim penduli, tamen hiec destruetur. Ponamus in aére esse quandam (exiguam licet) tenacitatem, et ut sic dicam viscositatem, ad quam superandam vi aliqua opus sit. ut revera rem se habere puto : manifestum est, impetum penduli eo usque posse debilitari, ut non amplius aerem perrumpere «queat, idque continget aliquando, licet non perfecte situm verticalem acquisierit, cum scilicet ab eo tam parum abest, ut nimis oblique descendentis gravitatio tenacitatem vincere nequeat, tune enim intercipientur qua» superessent vibrationes, si minor a?ris tenacitas foret. Sed si vis quavis semi-vibratione amittenda metiretur exacte vim penduli, seu haberet sese ad eam ut unitas ad numerum rationalem integrum. exhauriretur vis penduli in ipso situ verticali praecise. ltaque etiam in eo erronea est Lanæ positio, quod vult necessario quietem fieri debere in situ verticali, cum fortasse raro revera situs penduli perfecte sit talis. Abstraho nunc animum ab alia quadam aéris resistentia, quie est, sic dicam, respectiva, et tanto major, quanto major corporis celeritas. Ea

enim nunquam motum plane sistet, etsi semper imminuat. Quod si vibrationes ponamus fieri in vacuo, id est in medio cujus resistentia nulla fingatur, erunt tamen alie cause? vim penduli diminuentes, velut flexus ipse fili, qui quantulacunque vi, aliqua tamen opus habet, aliaeque id genus cause, quie idem efficiunt, quod aéris tenacitas.

Dabam Brunsvigæ, 8 Fobr. 1708.

Page 1