‹ Œuvres philosophiques de LeibnizChapitre 27 sur 31 · LIN · texte numérisé non relu

LIN

Circa ea qua postrema Epistola tua de animabus et substantiis simplicibus earumque extensione disserebas,nonnulla adhue occurebant,

quæ in aliud tempus differre cogor, quia noster qui hasce Hanoveram perferet festinat. Vale, etc. Dabam Hildesii, 17 Maji 1709.

Ante septimanas complures litteras ad te responsivas dare memini, quibus difficultatibus nonnullis philosophicis satisfacere conabar. Redditas non dubito ; an satisfecerint, pro parte saltem, scire aveo.

Dabam Hanoveræ, 9 Julii 1709.

Amicus Leodiensis cui Typographi negotium mandaveram, nihil ab eo aliud responsi tulit nisi se editionem suscipere nolle, et hanc fuisse causam, cur binis meis litteris respondere supervacuum putarit. Satis profecto inurbane. Addit tamen amicus idem se, si manuscriptam mittatur, alium Typographum, qui opus edendum suscipiat, facile reperturum. Verum cum de exemplis qua exigis ad eum nihil ante scripsisseni,alteris litteris ei mandavi, ut eam conditionem proponeret. Insuper cum caveret, ne quid in. edendo opere Ecclesi: Catholicae dogmatis contrarium contineretur, hoc eum metu fidenter exsolvi: nihil dubitans te fidem meam liberaturum, ne ob præstitam qualemcunque operam apud nostros vapuleim, et

alioqui cautelam istam instituto tuo necessariam esse pro tua sapientia intelligis.

Venio nunc ad philosophicas in postremam pænultimæ epistole tuæ partem animadversiones meas, quas ut equi bonique consulas rogo.

Animas brutorum quinto demum die creatas a te statui colligebam ex tuæ de ipsa Natura adversus Sturmium dissertationis n? 6, ubi per divinum mandatum : producat terra, etc., contendis insitam esse quandam rebus efficaciam, formam seu vim, qualis naturae nomine accipi solet, ex qua series ozvouévw»v ad primi jussus effectum consequebantur. Atque in his quidem postremis verbis, linea subductis, innuere mihi videbaris ob novarum istarum Monadum exortum mutata fuisse Phienomena, et alioqui dicendum, eadem futura fuisse in natura Phirnoinena, quamvis animantium animæ create nunquam fuissent. Unde ergo illas creatas fuisse evinces ? ex rationibus metaphysicis, inquies : fateor; sed anex iis solis? quid ? nihilne Physica hic poterit ? nihil sane pollent, si ad explicanda qua cernuntur Phienomena, necessarie non sunt anime brutorum. Necessariæ autem non erunt, si nullam in Phænomenis mutationem inducunt. Certe. ipse animæ adeo. rationali officium forme sive Entelechiæ tribuis, quie utique qua talis est, non minus phienomena propria habebit quam forme sive entelechiæ reliqui.

Quod ais, Animam non transire de uno corpore organico in aliud, sed semper in eodem corpore organico manere ne morte quidem intercedente, sed corpus organicum manere idem solum ut navis Thesei vel llumen, nisi quod anim:e certum assignari possit punctuni, etc., de brutorum animabus non magnopere pugnabo ; de humanis an id admittere tuto possim, equidem nescio, nec video quare. Si transcreationem tuam recte percipio, hominis anima cum sine omni materiæ cujuscunque adminiculo operari possit, ab omni materia etiam prima seu zpoco broxemséve absolvi post mortem nequeat. At quid igitur fiet ipsa materia prima sive propria quacum anima humana monadem constituebat ? dicerein, satis illi de unitate provisum per Entelechiam illam ipsam cui anima humana tanquam gradus essentialis perfectionis addita fuerat. Quod si ante anima» rationalis infusionem materia illa prima exstare sine ipsa potuit, quidni et post ejus jacturam ? Dico si recte percipio transcreationem anima non rationalis in rationalem qua: ais fieri posse addito miraculose gradu essentiali perfectionis, id est rationalitatis. Nam non voles, opinor,

DES BOSSES À LEIBNIZ 5et

animam non rationalem adveniente gradu vationalitatis per transcreationem perire penitus : sed tantum, anim non rationali præexistenti et perseveranti supervenire gradum, quem ais essentialem perfectionis sive rationalitatis, qui gradus tam parum sit modus animie præexistentis quam parum anima præexistens erat modus materia propriæ sive corporis organici, ita ut gradus ille essentialis seorsum sumptus vera sit Entelechia realissime distincta a priori illa, afficiens tamen eandem prorsus materiam primam propriam sive potentiam passivam, imo corpus idem organicum, quam et quod afficiebat præcxistens anima non rationalis. Hoc ita posito, varia» occurrent quaestiones : 1° quare miraculose superaddi dicatur ille gradus ? An non inde consequetur nature conformiorem et verisimiliorem esse animarum humanarum propagationem per traducem ? 2? quomodo una eadem materia a duabus Entelechiis adi'quatis informari possit ? aut 3° quomodo in homine adinitti possint duæ aniince, quod Synodi generalis 8, act. 10, Canoni 11 adversari videtur. Verum hiec postrema diflicultas tibi cum Gassendo aliisque communis erit. Ad quan uti et ad 2dam respondebis fortasse, animam præexistentem et gradum illum supervenientem, licet realiter diversos, non facere tamen nisi unam animam. Sed hoc regeram : anima præexistens etiam post factam cuin gradu superveniente unionem manet vera anima, ergo a fortiori et gradus ille perfectionis superveniens, utpote dignior, vere anima erit. Ergo duie erunt animi, duce forma dominantes sive adiequatæ, duie unitates.

Accedo nunc ad controversiæ caput. În priori epistola mea urgebam : si monades infinite quinto priinum die creata» fuissent, fore ut vel ex illis additis moles seu massa sive extensio cresceret, aut si non inde cresceret, ex monadibus nunquam exsurgere possit extensio. Ais singulas monadas tantum addere singula puncta quie non sunt certa pars materie, nec infinita puncta in unur» collecta extensionem factura, cuui puncta non sint nisi terminationes materie, atque adeo situm quidem habere, continuitatem non item, sed nec componere nec stare per se posse. Evincis, fateor, et demonstras puncta mathematica terminationes sive modificationes nudas esse iateriie, nec ex ipsis etiam infinities repetitis exsurgere extensionem posse, denique ea continuitatem non habere nec componere, nec stare per se posse. Sed puto monadas ipsas, de quibus sernio erat, ut meras Materiie. modificationes aut terminationes considerari non posse, cum potius principia sint et fundamenta masse sive exten-

sionis, imo potius extensio juxta te est modificatio monadum seu substantiarum. Sed et monades continuitatem habent, extensio enim et continuatio ex repetitione substantie oritur, aut velim mihi dicas quid continuitas superaddat repetitioni monadum juxta se positarum sub eadem Entelechia dominante ? Monades etiam componunt, nam in eas tanquam principia tota extensio resolvitur; denique monades etiam stare per se possunt, sunt enim substantiæ. Hiec si ita se haberent,extensio seu quantitas continua aliquid a substantia realiter diversum non mera substantie modificatio erit, uti alias arguebam, nam massa nullam materiam continet, nisi eam qua ex monadum collectione consurgit.

Dabam Hildesii, 30 Julii 1709.

Typographum Leodiensen non est ut magnopere curemus. Interim multas tibi gratias debeo. In libello nihil a me defendi puto dogmatis. quod non et vestrum aliquis tueri possit, Protestantem tauren non dissimulo.

Equidem divino illo mandato ; producat terra insita rebus efficacia indicatur : non potuit tamen in illis fuisse ab initio creationis, etsi postea magis ad operationes disponeretur. Novas animas tunc creari necesse non erat, cum veteres sufficerent. Brutum animatum esse demonstrari, ne quidem probari nequit, cum ne hoc quidem possit, alios homines non nudas machinas esse, quando in ipsorum mentes introspicere non possumus. Sed hæc sunt moraliter certa, quemadmodum aliquas esse creaturas praeter me. Etsi ergo absoluta non sit necessitas, ut omne corpus organicum sit animatum, judicandum tamen est animæ occasionem a Deo non neglectam, cum sapientia ejus producat quantum plurimum perfectionis potest.

Anima interne quidem sine corporum adminiculo operari potest, sed non extra. Semper tamen ejus actionibus internis externa in corporibus respondent. Equidem per miraculum a Deo anima constitui potest extra corpus, sed hoc non convenit ordini rerum. À primo

passivo separata non faciet rem completam seu Monada. Si tantum major gradus additur, nulla est nova anima infusio. Gradus ille essentialis seorsum subsistere non potest, neque est Entelechia, cum non sit principium actionis, sed tantum Animæ Facultas. Constat inter Philosophos, facultatem sentiendi et ratiocinandi in nobis non facere diversas animas, sed eidem anima inesse. Unde mirorte hic haerere. Eamdem mnateriam a diversis Entelechiis adirquate informari, non est cur dicamus. Gradum novum addi Anime sensitiva congruentis putavi, quam animas rationales innumeras latere in seminibus quæ non perveniant ad maturitatem human: nature. Si quis ostendat »nodun:. naturalem exaltationis, non dicam, hunc modum addi miraculose. Vides ergo hæc ame dici per modum hypotheseos proferendæ. Animam ex anima nasci, si id Traducem appellas, explicabile non est, et longe absum ab his qui talia concipiunt.

Etsi monadum loca per modificationes seu terininationes partium spatii designentur, ipsæ tamen Monades non sunt rei continua modificationes. Massa ejusque diffusio resultat ex 1nonadibus, sed non spatiuin. Nam spatium, perinde ac tempus, ordo est quidam, nempe (pro spatio; coëxistendi, qui non actüalia tantum, sed et possibilia complectitur. Unde indefinitum est quiddam, ut omne continuum cujus partes non sunt actu, sed pro arbitrio accipi possunt, æque parta situ unites seu fractiones. Si aliæ essent in natura rerum subdivisiones corporum organicoruin in corpora organica, aliæ essent Monades, alia 1nassa, etsi idem foret spatium quod impleretur. Nempe spatium est. continuum quoddam, sed ideale, Massa est discretum, nempe multitudo actualis, seu Ens per aggregationem, sed ex unitatibus infinitis. In actualibus simplicia sunt anteriora aggregatis, in idealibus totum est prius parte. Hujus considerationis neglectus illum continuum labyrinthum peperit.

. . , Est quidam in Batavis Typographus vel Bibliopola, qui operam suam sub priescripta conditione obtulit. Videbimus, quo successu. Quod superest, vale et fave, etc.

Dabam IHanover:, 31 Julii 1709.

In schedis meis reperi, quod anno (si bene memini) superiore, cursorio calamo, annotaveram occasione oblata cirea Sinensium cultum religionemque. Hoc (quia describere nunc non vacat) legendum tibi mittere volui, petereque ut remittas, quando tibi commodum fuerit.

H. P. Bouveto suasi olim, ut perspecto invento Arithmetica Dyadic:e in Fohianis figuris latente, faceret ut Missionarii uterentur tam plausibili argumento ad ostendendum lmperatori et Sinarum sapientibus adumbratam antiquissimis creationem, seu originem rerum ex unitate et nihilo. De cætero me ad priores refero. Vale et fave. Dabam Hanoveræ, 12 Aug. 1709.

Cum nuper in Diario Eruditorum Gallico quod Parisiis a multis annis editur quærerem aliquid, forte oculis se iterum obtulere lecue jam dudum mihi recensiones Librorum quorundam de Sinensium cultu pridem editorum, quos Directores Seminarii Missionum Exoticarum Parisiis recudi curaverant. In Diario XI. April. 1701 recensetur tractatus P. Longobardi, Soc. Jes. qui Passium, Ruizium et Sabbatinum ejusdem Sorietatis Missionarios secutus, dissentientibus Pantoja et Banonio statuit, Sinenses nullam rerum incorporalium. notitiam habuisse, itaque Deum, Angelos, animam ipsis fuisse ignolos, substantiamque quam illi Xangti vocant non esse pro Deo nostro habendam. Omnia ipsis venire ex quodam Principio dicto Taikie, quod in se contineat Li, materiam primam ac velut substan- tiam rerum, et Aerem primitivum tanquam materiam proximam. Ex ipso Li per se sumto emanare velut justitiam, prudentiam, cieterasque virtutes; sed ex Li »vagis affecto et aeri primitivo jam unito prodire quinque elementa et figuras eorporales. Sinenses inde ab initio [Imperii Spiritus adorasse, iisque sacrificasse, primum coelorum Spiritui sex causarum, nempe calidi, frigidi, sicci, humidi, solis, stellarum ; tertio spiritibus montium et fluviorum; quarto spiritibus virorum illustrium. Hos spiritus eamdem substantiam constituere cum rebus quibus uniti sunt, principium habere. finem quoque

cum mundo habituros, denique :equalis esse perfectionis, exiguae sane, cum sint expertes vite, scientia, libertatis. Litteratos Sinenses Atheos esse, mundum casu factum credere, fortuito corporum concursu (secundum ipsos) omnia regi, animas inortuorum in vacuum primi principii redire.

XVHI. April. sequitur Appendix, quie continet P. Dominici Sarpetri Ord. Priedic. tr. de Deo uno, vivo, vero a veteribus. Sinensibus cognito adversus scripta P. Longobardi. Sarpetro verisimile videtur Xamgli veteribus Sinensibus nomen solius veri Dei fuisse, et prinum ante 500 annos idolo Chum-ti attributum, idein judicasse eruditos quosdam Sinenses, lecto Matthei Riccii libro. Riccium, judiciosissimum Virum, nihil eorum quie Longobardus, successor ejus, attulit ignorasse. Cum nomina nova fingi non possint, receptis Sinensium -vocabulis, sed purgato sensu utendum. Male Longobardun Zoroastrem cum Fo-hi Imperator antiquissirio confudisse. Hiec Sarpetrus, quem alii Dominieani tanquam Jesuitis faventiorem conteninunt.

XXV. April. recensetur tr. Antonii de S. Maria Franciscani ibidem recusus. [s narrat tres apud Sinenses Legislatores coli, Confutium, Foë, et senein qui canus ‘an candidus) ex utero prodiit. Musicam, odores, vini effusionem, victimas, denique gratiarum actiones in sacrificiis adhiberi ; novos etiam doctores prostrato in terram corpore Confutium honorare. Martinium Roma anno. 1656 veritatem dissimulasse. Templa et sacrificia bis mille annis ante Confutium exstitisse, instituta ab Imperatore Kun, qui fuerit ab imperii fundatione quintus ; tunc et honores majoribus defunctis decretos, id Confucium postea valde probasse. Lumina ibi et flores ct vini effusiones et crebras genullexiones orationesque adhiberi, quie ad felicitatem temporalem obtinendam tendant. Finito sacro praefectum ceremoni;e gratias agere auditorio nomine majorum, et prospera omnia spondere. Idem Autor P. Antonii de Govea sententiam, quod Xamgti verum Deum denotet, non quidem spernendam putat, contrariam, tamen verisimiliorem et tutiorem judicat. Xamgti videri vim esse dominantem in cœæli corpore et per virtutes aereas generationis et corruptionis se exserentem. In generatione spiritus dici exeuntes, in corruptione redeuntes. Neque aliud hos esse spiritus quam qualitates motuset quietis co? Li. Sinenses sibi patronum quemdam spiritum sumere, Stoicis autem assimilari, quibus deus quidam corporeus per omnia ditlundebatur. P. Emanuelem Diaz etiam cultui Sinensium adversum fuisse, et imprimis sacrificia improbasse quæ soli Deo debeantur.

Hiec habent recensiores Autorum, de quibus dicam quid mihi videatur verisimilius.

Quousque extendi possint ceremoniæ civiles, et qua gratitudinis religione ut sic dicam) heroes aut homines bene meriti honorari possint, Theologis discutiendum relinquo. Constat olim inter Christianos in festo S. Catharina» philosophis celebrato. multa in Aristotelis honorem dici solita, etsi ceremoniæ abfuerint, sed nullam gentem Sinensibus ceremoniosiorem esse scimus, nec mores eorum ad nostros exigendi sunt. Cultus non tam in ritibus, quam in animo consistit. Itaque dispiciendum fuerit quo animo majores aut bene meritos colant Sinenses, et inprimis utrum se intelligi putent ab his quos colunt, et utrum aliquid ab illis flagitent aut expectent. Nam quoJ cultores majorum prospera expetunt, quod mysta promittit, non est necesse ut expectent a defunctis, cum a majore causa profi, cisci haec bona possint, cui placet gratitudo, quemadmodum apud Mosem Deus patrem :catremque honorantibus longævitatem spondet-

lllud examinare malim, quod magis ad philosophum (id est ad Theologiam nauiralem) pertinet, quid de Xamgti et Spiritibus Sinensium statuendum videatur. Quid veteres senserint Mystæ et philosophi Sinarum, res non est facilis discussionis. Scimus quantum apud nos Srpe in tanta luce Historie et Critices et philosophie de Mente Platonis, Aristotelis atque etiam D. Augustini litigetur. Apud Sinenses nec Historiam, nec Criticen, necphilosophiam satis constitutas puto. Nondus quisquam extitit, qui Historiam Sinensium litterariam dederit et cuique autori vera sua opera, sententias, mentem assignarit. Et vereor ne vetera valde sint interpolata. Itaque nil prohibet ex generali regula, bene sentire nos de veterum doctrina, donec in alia omnia ire cogamur. Certe sanctissima vite precepta bonam spem præbent etiam doctrine de religione salutaris. Et quod Longobardus negat ex Confutii scriptis substantias incorporales aut præmia pœænasque post hanc vitam doceri posse. non admodum movere debet considerantem, non extare opus viri dogmaticum, sed collecta a discipulis, quæ Confutiana dicere possis, tantum pertinentia ad regulas vite. Et sane nec in Mosis scriptis nec in ceteris Veteris Testamenti libris satis aut. substantia? incorporales aut alterius vitæ premia declarantur.

Litteratos Sinenses qui Athei sunt owniaque casu agi ferrique arbitrantur, ego a religione publice recepta menteque eorum a quibus instituta est, dissentire non dubito, usque adeo ut dubitem an sua

salis proferre ausuri sint, præsertim sub Cam-hio Imperatore. Quid enim spiritibus, quid spirituum cultu opus erat, si omnia nudo materiæ impetu fiunt, si nihil cognitionis spiritibus inest ? Et licet Epicurus deos reliquerit inertes, hoc magis verbo quam animo fecisse putandus est. Publicus cultus nunquam in gente Epicurea instituetur. Nec majores aut bene meritos coluissent Sinenses, nisi majori potestati hoc gratum putassent.

Facile crediderim multos Orientalium philosophos non minus quam Platonicos et Stoicos deum habuisse pro Anima Mundi seu natura universali rebus immanente ; ceteros eliam spiritus corporibus induisse, et nonnullos etiam animam considerasse ut divine particulam auræ, quae corpore extincto rediret in Oceanum animarum : neque ego negarim multorum Sinensium philosophorum hanc fuisse mentem, sed cum philosophia Sinensium nunquam in formam scientiæ redacta fuerit et quantum suspicor, etiam verba illis philosophica desint, nihi! prohibet in meliorem partem accipi que antiqui apud ipsos de rebus divinis et spiritualibus docent.

Favent que ipse affert Longobardus de Taikie et Li, et Aere primiivo seu spiritu quæ sive. Christianorum sive Platonicorum saltem Trinitati nonnihil respondent. Ut Taikie sit potentia seu primum principium, Li sapientia qua: continet ideas seu essentias rerum, Aer primitivus sit Voluntas seu Amor, quod spiritum dicimus, unde proceditur ad operationem et productionem. Nec de nihilo est quod ex Li dieuntur emanare virtutes, unde fonte in eo veri et boni esse intelligas. Quod vero vel Li vel spiritum concipiunt tanquam Materiam rerum, ex incommodis phraseologicis nasci potest apud gentem voeabulis metaphysicis destitutam, et fortasse agnoscebant autores antiqui res omnem suam realitatem perfectionemque a deo habere, etsi non potuerint distincte exponere originationis modum.

Itaque quantum hactenus intelligo, putem salva substantia veteris Sinensium Theologiæ excludi errores addititios, adjungi magnas Christianie religionis veritates posse. Fohium, antiquissimum Sinensium principem et philosophum, agnovisse originem rerum ex Unitate et Nihilo, id est aliquid Creationi Analogum ostendunt arcane ejus Figure, Arithineticam Dvadicam, a me post tot annorum millia restitutam continentes, quanquam et majora innuentes, ubi omnes numeri scribuntur per binas tantum notasO et 1. Et

0 10 100 1000 10000 etc.

significant 1 9 4 8 16 — etc.

Et numeri ita exprimuntur

0| 0 Fohii 1 I Figuræ 10] 3 0 — — 010 11 3 1 — 1141 100 4 101 S 09 = = 010 110 6 04 —— 4 4 114 7 10 — 1012 1000 8 11 — 11 13 1001 9 — —— nl, 1041 11 001 = —= 1 1 010 L—— 10 | 2 1100 | 12 011 = 11 1 3 1101 13 ———— 100 LL 100 | & 1110 | 14 E T 101 ———— 104 | 5 1111 15 10 TE uo | 6 10000 | 16 " == ls etc. Jetc —

Quod Fohii quoque figuræ notant binc, quaternie, octonie, sedecim, triginta dui, sexaginta quatuor, a Kirchero et aliis exhibit», ex quibus hie ascripsi tantum binas, quaternas et octonas, quas omnes Sineuses ipsi hactenus non intellexere, sed R. P. Bouvetus Arithmeticæ meæ dyadicæ convenire recte animadvertit.

Quodsi ergo obtineri possit, ut Imperator consultis gentis sapientibus declaret, Xamgti esse Ens supremum, sapientia, bonitatis, cieterarumque perfectionum fontem, sacrificia potissimum ad omnis boni autorem dirigi, prospera non a defunctis, sed ab ipso expectari, spiritus cæteros ab ipso produci. animas immortales esse, aut certe qui hiec omnia doceant, doctrine Sinensi publice probata? non contrarie, vicerimus opinor, et frustra tunc putem nodum in scit po quæri aut objicii sententias privatorum. Fac aliam fuisse aut esse mentem Sinensium philosophis, at tanti erit, publica autoritate sanum dogma stabiliri. Eoque opinor consilio et Riccius, Sinensis missionis princeps autor, vir utique sapiens, omnia in melius retulit. Pauli Apostoli apud Athenienses versantis exemplum secutus.

Gratias ago maximas pro communicato insigni tuo dé ritibus Sinensibusratiocinio. . . . . . . . . . . . . . .

Prioribus litteris tuis philosophiam spectantibus respondere vetant quædam occupatiunculæ, quibus distrahor; faciaíà autem proxime. Vale, etc. Dabam Hildesii, 16 Augusti 1709.

Remitto tandem scriptum taum de rebus Sinicis, quod omnibus quotquot legerunt. magnopere placuit.

Accedo jam ad argumentum philosophicum in penultimis tuis litteris tractatum. Ac inprimis scire velim quid sit illud, per quod res ab initio creatæ ad operationem magis postea disponantur. Non aliquid substantiale, quia non Entelechia; ergo accidens, at quale illud ? an modus, an qualitas, quales Schola admittit? Quidcumque tandem sit, permanens aliquid esse debet, et cum monadibus semper duraturum, quod ab accidentis natura alienum esse videtur.

Fateor Physicam non demonstrare corpora, uti nec phenomena, sed utrorumque notitiam partim a sensibus partim a Metaphysica accipere ; sed suppositis corporibus et phænomenis quae extra nostram mentem apparent, Phænomenorum causan: demonstrare potest esse variam pro diversitate illorum juxta illud axioma : idem manens idem semper facit idem. — Cum Phenomena effecta. sint virium derivatarum,vires autem derivata ex primitivis constituantur, ubi erunt divers: vires derivata? diversas esse quoque vires primitivas necesse erit; atque adeo ex eo quod in massa aliqua determinata jam phienomena appareant qua: stantibus præcise viribus derivatis ab initio exstantibus non apparuissent, colligi posset mutationem aliquam factam esse in viribus priwitivis, earumque aliquas aut

demptas aut additas. Hoc volebam, dum dixi ob novarum monadum exortum aliquid in Phænomenis mutandum videri.

lpse anim: hominum que ac brutorum nunquid aliquam actionem exerceant in materiam non primam tantum, sed etiam secundam sive in ipsam massam? hec actio porro asque ac aliarum Entelechiarum actiones ad phienomena facere videtur. Ad haec nonne contra Sturmium demonstrasti, posita quam Cartesiani statuunt plenitudine rerum et uniformitate materiæ motuque solo accedente semper æquivalentia sibi substitui, perinde ac si tantum rota perfecte uniformis circa suum axem ageretur, etc., atque ita statum unius momenti distingui non posse, ergo nec in phænomenis varietatem existere posse adeoque prieter figuram, magnitudinem et motum admittendas esse formas, per quas distinctio apparentiarum in materia oriatur ? Ergo phænomenorum varietas ab Entelechiarum varietate petenda est.

Si mentem tuam recte percipio, transcreatio anime irrationalis in rationalem esset substitutio anim: rationalis in vicem irrationalis qua antea erat et jam desinit, atque adeo gradus essentialis ille perfectionis additus animæ non erit facultas accidentalis, sed idem realiter cum ipsa anime de novo create et in prioris locum substitutæ substantia. Sicque transcreatio miraculosa erit certe, cum afferat destructionem anime saltem prioris, si non materia primitivæ quacum ista monadem constituebat, Coutra quod nihil habeo quod reponam nisi hoc unum : paradoxum multis fortasse visura iri. hominem, rebus ut nunc sunt ita constitutis, non posse sine miraculo generari.

De cætero facultatem sentiendi et ratiocinandi philosophi quidam inter se distinxerunt, atque inter eos Gassendus aut certe Bernerius qui tomo à (rassendianæ epilomes libro 6 pag. mihi 495 cæteris opinionibus repudiatis hane ipsam amplectitur : animam nempe hominis ex duabus constare partibus, altera irrationali quae vegetativum et sensitivum includens corporea sit ac veluti medium quoddam aut vinculum rationalis anim cum corpore, altera rationali vel intellectuali quie incorporea sit, a Deo creata, infusa et tanquam vera.forma corpori media irrationali unita, pro qua sententia nonnullos Scholasticos adducit.

Honoratus Fabri libro 2 de Homine Propositione 41 asserit potentiam sensitivam in homine realiter distingui ab anima rationali, et libro 7 propos. {1 statuit nihilominus in quolibet homine unam

DES BOSSES A LEIDNIZ 911

duntaxat esse animam, nempe rationalem, quia scilicet esse sentientis et vegetantis : ait ipse : includuntur in ipso esse hoininis quid iis accidit tanquan forma materie. Subdit : hinc facultas sentiens in homine est potentia quia subordinatur alteri formo» quæ dat esse hominis ; in bruto est forma, quia constituit brutum.

Quod arguebam : Si miraculose superaddi dicatur gradus perfectionis ad animam rationalem requisitus, inde [fore ut naturie conformior et verisimilior (philosophice loquendo) sit animarum humanarum propagatio per traducem, sic explico : animas humanas in seminibus latentes se tandem exerere, uti se exerunt animi brutorum. Hoc enim traducem volo quod sine miraculo futurum esset, naturæ conformius videtur quam transcreatio utpote miraeulosa, nam natura miracula non exigit. Fateor durum csse animas humanas in seminibus latentes astruere quæ nunquam ad humanie naturie maturitatem perveniant ; sed hoc parum reformidabit philosophus aliquis profanus qui nullo autoritatis divin respectu ducitur, dicetque non magis id in rationalibus quam irrationalibus absurdum esse aut saltem tanti non esse ut propterea analogia inter utrasque tollenda sit aut ad miracula confugiendum. Hanc ob causam mihi magis probabatur altera productionem anime rationalis explicandi ratio quam in priori epistola suggerebas, ut nempe dicatur novi: quidpiam ita creari et ante creatis addi, ut tamen nihil ex natura sua indestructibile interire necesse sit.

Spatium ideale quid ac indefinitum esse facile tibi assentior; at massa, quie realis est et realem ditfusionem sive extensionem habet, quomodo ex monadibus solis diffusione et extensione carentibus resultare possit, necdum assequor ex iis quie hactenus disseruisti, sive quod ea non satis penetrem sive quod principium quodpiam mihi ignotum supponas. Quod si Deus infinitas Monades novas creare posset non augendo massam : nempe ad novæ monadis corpus organicum non nisi veteres monades adhibendo) videtur etiam infinitas Monades novas colligere et sibi invicem ita subordinare posse ut diffusio et extensio nulla oriatur. Quod enim sparsim massam non auget, hoe nec collectum extensionem per se faciet. Vide quiso num opere pretium sit rem hanc maximi in philosophia momenti explanari dilucide magis ad meum meique similium captum. Sed unprimis juverit nosse quomodo realem corporis Christi in Eucharistia praesentiam justa principia tua propugnes, quo de argumento nonnihil credo disserueris in opere tuo Anti-Bayliano. Vale, Vir

illustrissime, et dubitatiunculas meas boni consule. Dabam Hildesiæ , 6 Septembr. 1709.

Quiero an tot animas in nobis ponere liceat, quot gradus essentiales : v. g. an tres animas habebimus, «quia (ex vulgari saltem sententia) habemus vegetativæ. sensitive, et rationalis perfectiones in codem subjecto. Negabis opinor. Non ergo dicemus, dato novo gradu essentiali, novam animam dari. Hos gradus appellare licebit Facultates. Intelligo autem primitivas, aliquo modo non invicem dependentes, ut sensitivitas est independens a rationalitate, etsi fortasse in creaturis non contra. Putem autem gradus essentiales non nisi a Deo dari et tolli posse, quod secus est in qualitatibus seu derivativis. Ego alioqui non soleo curare has de Entitatibus seu abstractis quæstiones, diceremque tali casu, substantiam quæ antea ratiocinari non poterat, nunc posse, idque non natur: vi, sed Dei. Dicis : « Si mentem tuam recte percipio, anima irrationalis in rationalem transcreatio esset pro anima irrationali, qua desiit, substituere rationalem. » Sed vides ex dictis, hanc mentem meam non esse. Qui duplicem statuunt in nobis animam, velut Gassendistæ. animam immaterialem brutis non tribuunt. Itaque illi mihi! ad sententias meas. Si paradoxum putas, hominem non posse sine mira culo generari, paradoxa etiam erit doctrina ominum vestrarum Scholarum de creatione animæ rationalis, et recurrendum erit ad eju3 præexistentiam. Nam si animæ rationales in seminibus latent, talis tradux revera est præexistentia. Quod si id malis, quam animas a Deo ex irrationalibus reddi rationales, adeo non repugno, ut potius faveam. Et sane aliquando cogitavi, innumeras quidem animas sensitivas esse in seminibus humanis, ut omnium animalium ; sed eas solas habere rationalitatem, etsi nondum se exerentem, quarum corpus organicum in id destinatum est, ut aliquando sit humanum, quod jam in eo perspici posset a satis perspicaci. lta transcreatione opus non erit. Adscribam verba Schediasmatis cujusdam mei Latini : «Propagatio contagii a lapsu primorum parentum, in animas posterorum non melius videtur explicari posse, quam statuendo, animas

posterorum in Adamo non fuisse infectas, sed eas tunc iu seminibus aliquo modo jam organicis et viventibus) existentes, fuisse sensitivas tantum, donec in conceptu novissimo simul corpus aliquod seminale ad hominis formationem determinaretur, et anima sensitiva ad gradum rationalitatis eveheretur, sive is statuatur miraculose a Deo superaddi, sive in illis animabus seminalibus, quie ad humanitatem destinata» sunt, jam lateat, in actu signato; sed evolvatur demum et sese exserat,cum corpus organicum talianimæ proprium per ultimum conceptum etiam in humanum partim evolvitur partim transformatur, humano organismo etiam non nisi in harum animarum corporibus præstabilito, aliis infinitis animabus animalculisque seminalibus (si talia admittimus) vel certe præformatis corporibus organicis viventibus intra sensitivum naturæ gradum subsistentibus, tam in actu sigaato quam in exercito, ut Scholie loquuntur. Erit ergo Tradux quidam, sed paulo tractabilior quam quem Augustinus aliique viri egregii. statuerunt, non anime ex anima (rejectus veteribus, ut ex Prudentio patet, nec natura? rerum consentaneus) sed animati ex animato. »

Massa nihil aliud est quam phaenomenon, ut [ris. Si Deus novam creet animam vel Monada potius, et faciat priora organica coire in novum corpus organicum. non ideo auxerit massam seu quantitatem phænomeni, ut patet. Suspicor tamen lioc vix a. Deo unquam fieri, cum nullam ejus necessitatem videam. Disputationes de his quae Deo possibilia sunt, multis tricis obnoxiæ sunt.

Quod de Eucharistia quieris meum explicandi modum, respondeo apud nos nullum esse locum neque transsubstantioni neque consubstantiationi panis, tantumque pane accepto simul percipi corpus Christi, ut adeo sola explicanda sit corporis Christi praesentia. Et jam Turnemino respondi, praesentiam. esse aliquid. Metaphysicum, ut unioaem : quod non explicatur per phænomena. An et quomodo transsubstantiatio vestra explicari possit, in Philosophia mea altior disquisitio foret. Si accidentia realia vultis restare sine subjecto, dicendum est, sublatis monadibus panem constituentibus, quoad vires primitivas activas et passivas, substitutaque præsentia Monadum corpus Christi constituentium, restare solum vires derivativas, quae in pane fuere, eadem phenomena exhibentes quæ monades panis exhibuissent. Quod superest, vale, ete. Dabam Hanoveræ, 8 Sept. 1709.

l'aur JANET, -- Leibniz. 11-33

Billet daté d'Hildesheim, le 20 seplembre 1709, sans inlérét philosophique.

Mitto hic partem opusculi mei jam editam, rogoque, ut lecta cum judicio tuo ad me remittas, nondum enim aliud exemplum habeo. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoveræ, 27 Septemb.

Renitto cum plurima gratiarum actione partem operis tui, quam maxima cum aviditate nec minori cum voluptate semel, iterum, imo sie pius perlegi, dudumque remissurus fueram nisi Hanovera transire tibique coram illam tradere sperassem, nam (ut te de meo ex his oris abitu ariolatum noris) hodie hinc Coloniam migrare jubeor, ut ibi aliquantis per mathesin doceam. Quid porro futurum sit, scribam alias ubi Coloniam advenero. Summopere doleo non obtigisse mihi copiam salutandi tui, ac consulendi quomodo mathematicum studium instituendum sit, nam adhuc valde rudis sum, et praeter Elementa Patris Amici Gallice conscripta, mathesin recentiorem illam a te tantopere illustratam vix a limine salutavi.

De eruditissimo tuo opere multa scribere vetat temporis brevitas ; pauca nolo. Unum probare non possum quod laudes in me congeris, quibus respondere non possum. Quoad caetera. soliditatem cum humanitate certare video, et Baylium opinor, si adhuc superstes esset, de tali sibi adversario gratulaturum fuisse. Plura, ut dixi, spatiis disclusus iniquis nunc quidem non addo. Scribam autem, ubi

Coloniam venero, quod paulo post initium Novembris fore reor, nam prius in patriam meam mihi proficiscendum est. Vale, Illustrissime vir, iterumque vale, etsi quid in regionibus istis curatum voles, jube, etc. Dabam Hildesiæ. 45 Octobris 1709.

Quantum te nobis elapsum doleo, tantum te iter ex sententià peregisse et alibi etiam florere gaudebo. . . . Gratum est, quod non displicuit semi-theologici laboris initium. Vellem omnia censure tua subjici potuissent ; nam etsi typis edita, tamen emendationem, imo retractationem paterentur. Spero etiam, tibi meam ad difficultates tuas nuperas responsionem, etsi fortasse non omnino satisfecerit, non tamen omnino displicuisse, quod intelligere aliquando gratum erit.

Ubi opusculum meum absolutum erit, faxo ut exempla bina, unum tibi, alterum magno Ptolemaeo vestro destinatum nanciscare.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoveræ 2» Octobr. 1709.

Hildesio recta Limburgum patriam ineam petii negotiorum causa. Inde Coloniam 9 Novembris perveni. Postero die redditæ mihi sunt honoratissimæ litteræ tuae 95 Octobris datæ, quibus serius respondeo.

Ac imprimis Scholæ nomine gratias habeo quod omnes, quz contra religionem Christianam militant, difficultates, Aristotelicæ Logicæ solius ope, quantum satis est expediri posse statuis. Sed verissimum hoc effatum tuum vide quivso an non accomodari possit etiam ad ea qua contra Catholicorum cultum adducuntur speciatim ? Hoc enim agit Veronius, cujus Methodus Bellarminianæ quidem dissi-

milis, non tamen contrariaest, nec si justis coérceatur limitibus, spernenda videtur, nam et ab Augustino (uti demonstrant ex professo Walemburgii Fratres) aliisque viris eruditis atque Nicolio nominatim usurpata est, et hoc saltem evincit, invicta insolubiliaque non esse ea quæ contra nos proferuntur argumenta, eo fere pacto quod adversus Baylium contendis invicta non esse quie contra Christianos universim intorquentur. Confer si placet utrorumque robur, fallor aut non magis hæc quam illa methodo illac tua elidi posse deprehendes. Prodest insuper ad ostendendum eos, qui Ecclesie autoritatem falli nesciam rejiciunt, principiis destitui sæpe, quibus dogmatum certitudinem superstruant. Quod si ad scepticismum hac ratione deducuntur, videant methodineculpa ea sit an sua, qui id inficiantur quod si verum non sit, multa fluctuare necesse sit. Apud nos equidem nullus scepticismo locus est, qui principium aliunde firmum habere nos profitemur, quo solo nixi (saltem in multis) an et quo sensu revelatum quidpiam sit, agnoscamus, etad inconcussam in articulis controversis veritatem perveniamus, auctoritatem scilicet Ecclesi:e contra quam quantumvis speciosuin sit quod objicitur non majus pondus habere debet, quam ea quie contra Mathematicarum disciplinarum certitudinem Sextus Fanpiricus, Hobbius aliique congessere.

Dall:ei opus quod memoras, non vidi, at vidi Calixti digressionem de arte nova. Vidi etiam Bartholdi Nihusii {rem Novam ipsam et Apologelicum, quem posteriorem a Baylio desideratum fuisse ex Dictionario suo comperio, atqui non pauca ejus exemplaria in Hildesiensi nostro collegio etiamnum non compacta supersunt. Propositum habeat Nihusius ostendere, quod nulli? contra nos a Protestantibus afferantur demonstrationes, quod Baylius non diffitetur in articulo ANihusius.

Tuam de anim: origine sententiam ingeniosam certe, et explicando originali contagio ut videtur accommodam quod attinet, malim dicas gradum illum ac facultatem primitivam rationalitatis (qu:e utique substantialis est, utpote hominem constituens et a non-homine distinguens) in conceptu novissimo superaddi primum potius quam. in animabus sensitivis in semine . . . jam existentibus latuisse jam tum in actu signato ; hoc enim posterius non ferent Theologorum nostrorum aures, Priusillud facilius fortasse digcrent. Nec video cur miraculose superaddi dici necesse sit, cum ab additione illa tam facile miraculum excludere possis quam philosophi passim alii a creatione. Sed haec de vocabulo solo controversia erit. Unum adhuc mo-

DES BOSSES A LEIDNIZ 9l

neo: vetitam a nobis defendi propositionem hanc: Possibilis est potentia quæ quamvis naturaliter sit incapax operandi libere, divini- tus tamen elevata libere operetur.

Dum h:ee meditor, forte se mihi offert Fortunii Liceti Genuensis Philosophi et Medici in Pisana Academia quondam Professoris opus de Orlu humane anime, libris tribus comprehensum, centum et octo abhinc annis excusum Genua, sed(quod dolendum est) integro alphabeto mancum, cujus epilogum totius operis hic verbotenus referre juvat, ut, quatenus tibi consentiat, intelligas, si forte liber ille ad manum non esset. « Ex traditis ergo liquido constare potest animam humanam quantum ad sui partes ratione carentes, vegetalem, inquam, et sensitivam prodire omnino a patre mediante semine, . nimirum anima patris penes partem vegetalem ac sensitivam divisa in coitu ad partitionem subjecti, multiplicataque et in semine ejaculato permanente, ipsaque eadem numero semini sanguinique fœmineo communicata nono circiter die a coitu, quo tempore fit conceptio ; at quantum ad partem rationalem, proxime a Deo optimo eodem instanti creari et infundi corpori organizato non ante quadragesimam diem a conceptione. Qua» omnia mihi a principio proposita fuerant disquirenda. » Sic ille. Subiit cogitatio num fortasse tractatus hic censuram aliquam Roma passus esset ; consului Sotomajoris Indicem librorum prohibitorum, nec Liceti nomen in illo reperi. Credo tuam sententiam cum exceptione a me addita non magis periclitaturam quam illam Liceti. Sed ulterius mihi disquirendum puto, au liber iste confixus non sit.

Venio nunc ad Eucharistiam. Communis equidem, ut nosti, Theologorum nostrorum sententia est, manere in ea accidentia realia et physica sine subjeeto, cui doctrine belle consonat ea quam suggeris de viribus primitivis sublatis et derivativis manentibus hypothesis. Verum cum vires derivativæ juxta te nihil aliud sint quam virium primitivarum modificationes, quo pacto sublatis primitivis manere derivata possint, non capio, nisi forte modos cum accidentibus quie vocamus absoluta confundis. De cætero in Protestantium omnium, cum pane accepto simul percipi Christi corpus asserentium æque ac Catholicorum sententia, restat adhuc explicandum, qua ratione sacrosanctun corpus illud cum panis dimensionibus penetrari possit. Hanc enim penetrationem postulant, ni fallor, omnes ii qui nobiscum contra Reformatos realem Christi presentiam tuentur. Non, opinor, dices substantias panis et corporis salva utriusque

extensione se mutuo penetrare. Atqui licet substanti: corpore conceptum in extensione non consistere demonstres, a substantia tamen corporea continuata et repetita (qualis utique semper erit Christi corpus) extensio abesse non posse videbitur, eum extensio juxta te sit substantia nitentis et renitentis repetitio quidam ac continuatio, nisus autem iste ab ipsa substantia nitente separari nequeat.

Quod de Angelorum corporibus alicubi innuis, non renuo, modo (ut olim ad te scripsisse memini) una ex spiritu et corpore substantia personave ne coalescat. Habeant sane angeli corpus perrelationem, imo et per unionem qualis intelligenlias inter et orbes cælestes a Peripateticis veteribus statuebatur, at non qualis animam inter et corpus hominis intercedit. . . . Dabam Colonie Agrippina, 48 Januarii, Anno 1740. . . . . . . . . . . . 4

Hanover:, Januar. 1710.

Dubitabam de valetudine tua, nunc gaudeo te valere et mei meminisse. Novum munus, novum locum maximam temporis partem sibi vindicare facile intelligo. . . . + +

In controversiam de auctoritate Ecclesiæ | ingv redi nolim, ne in prolixam discussionem venire necesse sit, multasque ambiguitates evolvere. Ars nova Veronii, Nihusii et similium mihi olim inanis visa est. neque opere pretium fuerit ista retexere. Et frustra Walenburgii talia defenderc conati sunt, quorum olim in hanc rem opellas legi. Baylio credo placuissent, Scepticismi amatori, sed qui contrariam inde conclusionem duxisset.

Si rationalitas anima: sensitive. præexistenti non superadditur miraculose, sequitur inde sponte prodire per evolutionem naturalem, atque hoc volui, cum dicerem inesse in actu signato. Si hanc phrasin minus commodam putas, aliam substituere licebit.

Ex Liceti loco quadam probo, alia non probo, nempe illud, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivam dividi. Nam una est anima quavis et indivisibilis, neque anima qua semini inest, anime paterna portio est. Liceti librum censura aliqua confixum non puto.

LEIDNIZ A DES BOSSES 519

Cum panis revera non sit substantia, sed ens per aggregationem seu substantiatum resultans ex innumeris monadibus per superadditam quandam Unionem, ejus substantialitas in hac unione consistit; itaque non necesse est secundum vos a Deo monades illas aboleri vel mutari, sed tantum subtrahi id per quod ens novum producunt, nempe Unionem illam; ita cessabit substantialitas in ea consistens, etsi maneat phenomenon quod jam ex monadibus illis non orietur, sed ex aliquo divinitus substituto unioni illarum monadum equivalente. Ita nullum aderit revera subjectum substantiale. Sed talibus nos non indigemus qui transsubstantiationem rejicimus.

Multipræsentia ejusdem corporis non habet opus replicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda est per præsentiæ genus nullam habens ad dimensiones relationem. Et revera si Deus efficeret ut aliquid immediate operaretur in distans, eo ipso ejus multipresentiam efficeret sine omni penetratione aut replicatione. Secundum nostros non dicitur includi pani corpus Christi, sed cum eo accipi, ubi nulla ad dimensiones alligatio necessaria est.

Non video quid prohibeat genios esse &üix, sed multo his qua novimus nobiliora. An personam cum corpore suo constituant, pendet a natura unionis, quæ est aliquid petæpuaixov, nec a nobis semper satis explicari potest.

* * . . . . . . . . . . La * . e. . . . e .

Lellre dalée de Cologne, le 15 mai 1710, où il n'esl pas question «e philosophie, sauf dans le posl-scriplum.

P.S. Vidi ante dies aliquot. Responsum tuum ad motas a Patre Lami Benedictino difficultates contra Systema tuum uti extat in Diario Parisiensi anni preteriti. Si judicium meum audire sustines arbitror adversario prorsus satisfactum.

Dum solidissimum tuum ad motas ab Amico Benedictino difficultates contra Harmoniam præstabilitam relege responsum, incidit forte dubitatio quam nec ab Amico nec a Baylio tangi video, nenipe : Ex Harmonia corporis et anim præstabilita prorsus sequi videtur : si creatura quapiam tam perfecta condita foret, ut totius universi mechanismum perspectum haberet, fore ut non presentia duntaxat arcana cordium sed et futura quacumque libera (saltem ea quæ natura ordinem minime transcendunt)certo et infaillibiliter cognosceret ac præsciret.

Vale, etc. Dabam Coloni:e Agrippina, 25 Martii 1710.

. Miraberis quod tamdiu officio defui, et me quoque pene pudet, aliquid negligentiae fateri, sed cui accessere partim absentia, partim incommoda valetudo. Spectabam etiam absolutionem libri mei in Batavis nuntiare posse, de qua tamen ab aliquot septimanis nihil intelligo, etsi maximam partem impressam acceperim.

. Veroniana methodus non meretur, ut quisquam ejus tutelam suscipiat. Est merus Logicæ abusus. Nicolius eam nonnihil immutavit, quamquam et revera in suo de Ecclesia opere nihil magni preestiterit. Si argumenta hujusmodi Aristotelico more ad formam logicam redigantur, statim concidunt. Atque ideo Logicam Aristotelicam merito laudo.

Liceti librum De ortu anime humane, nunquam censura confixum puto. Si rationalitas anim: sensitivæ præexistenti non superadditur miraculose, sequitur sponte, inde prodire per evolutionem naturalem. [n Ljceto non probo, quod dicere videtur, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivarn dividi, nam quævis anima est indivisibilis.

Cum panis revera sit ens per aggregationem seu substantiatum, ejus substantialitas in monadum unione consistet. ltaque ad eam abolendam vobis non necesse est monades ipsas abolere.

Multipræsentia non habet opus explicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda est per genus presentie nullam habens relationem ad dimensiones, velut si Deus efficeret, ut aliquid immediate operaretur in distans.

Non video quid prohibeat genios esse Zox sed multos his qux novimus, nobiliora. Animalium tamen nomen non bene convenit, quia ea speciem propagant.

Quod. superest, vale et fave. Dabam Hanoveræ, 2 Maji 1710.

Cum expectatissimas tuas litteras accepi 2 Maji datas (nam alias a te vidi nullas), ad academicos me gradus comparabam. et futurum videtur ut a mathematicis carceribus vice digressus cursum abrumpere, et ad Theologiam animum appellerecogar. . . . . .

Licetus eirca compositionem quandam anim:e humane e partibus seu gradibus tibi consonat. Divisionem anima, quam astruit, in sensu metaphvsico intellectam tibi non probari sciebam, sed si püysice et ad sensum sumatur, non repugnabit placitis tuis, sic enim et anima plantæ matricis dividi censetur in animas propaginum, quia hæ in matrice latentes tandem se exserunt.

Cum panis substantiam in Eucharistia interire profitemur, non solum ejus formam quæ utique in modalitate quadam consistit, cum panis ens sit per aggregationem, destrui volumus, sed etiam propriam panis materiam. Itaque et monades saltem tritico propria interire dicendæ erunt, quod a principiis tuis non discrepat, cum monades illie quantumvis multae massam non faciant. His monadibus sublatis si corporis Christi monadas substituas easque extensione sua que ipsis essentialis non est spoliatas, habebimus opinor hoc pacto panis in Christi corpus conversionem sat catholice expli-

catam. Vide si placet ea quæ contra Cartesii ad quartas hac de re objectiones responsionem obmovet autor /tineris per mundum Cartesii prope finem partis secundæ pag. mihi 132 et seqq. quæ quantumlibet valida adversus Cartesium censeam, non tamen contra sententiam tuam hoc modo explicatám militant.

Circa multipræsentiam h:ee occurrunt. Primo si ad præsentiam sufficiat operatio sine respectu ad dimensiones, efficere Deus non poterit ut aliquid operetur in distans, nam operatio hoc ipso rem operantem praesentem sistet. Deinde spiritus vel animæ rotionalis prisentia sine respectu ad corpus vel ejus dimensiones explicari non posse videtur, igitur nec unius corporis ad alterum praesentia. Adde quod unius corporis in alterum operatio tuis principiis dissonat. Præterea, si recte memini, Newtoni et aliorum operationem in distans admittentium sententiam alicubi improbas. Denique similem multipræsentiam sustinere poterit Cartesius (imo et Calvinus), cum tamen in quadam ad Pelissonium Epistola, Cartesii principiis realem praesentiam everti censeas.

Memini in alterutro epistolio meo postremo tuam de quodam Harmoniæ præslabilitæ consectario quæsivisse sententiam, de quo quid tibi videatur, gratum erit intelligere. . . . . . .

Dabam Coloni: Agrippina: 14 junii 1710.

Corpus quod in distans immediate operaretur, esset presens alteri non dimensionaliter seu circumscriptive, sed ubicative et substantialiter ; insedietatem substantia, non dimensionum quarum distantia conservaretur, id mihi videtur commodius quam statuere multipræsentiam replicativam, cujus de possibilitate nolim disputare ; nec tamen video cur huc confugere necesse sit. Operationem corporis naturalem in distans utique improbo, supernatnralem non æque.

Non memini quale sit Harmonie præstabilita: corollarium, de quo meam sententiam quaesisse dicis. Quod superest, etc. Dabam Hanoveræ, 2 Julii 1710.

Ad tuam multipriæsentiæ explicationem niliil ultra habeo quod regeram, neque nos Christi corpori in Eucharistia circeumscriptivam presentiam tribuimus, sed cum replicari idem nobis sit quod plura disparata ubi quocunque modo haberc, et Christi corpus substantialiter et ubicative replicatum et cum panis dimensionibus penetratum dicere.

Consectarium quod ex Harmonia præstituta deduci posse videbatur, hoc erat: si liberis nostra» mentis actionibus motus corporis sola necessitate mechanica sine ullo mentis influxu consequentes ad amussim respondeant, jam soli Deo propria non erit humani cordis arcanorum et futurorum libere contingentium scientia, cum mens aliqua creata tam vasta tamque nobilis extare possit, quæ totius universi mechanismum penitus et adæquate perspectum habeat. Ex hac notitia omnes qui sunt quique erunt motus corporum pervidebit ac prævidebit, non aliter atque astronomi quibus c«li mechanismus ex pacto perspectus est, futuros planetarum motus exacte præsagiunt. Moe si dederis, jam certe et omnes mentium humanarum actiones liberas, etiam futuras, utpote motibus illis corporeis respondentes prospicere certo poterit, sicuti si constaret duo llorologia, alterum Europæum, Americanum alterum accurate sibi invicem congruere semper, ubi Europæi statum novero, ejus quoque quod in America est, constitutionem habuero perspectam. | Vale, etc. Dabam Colonie, 18 Julii 1710.

Placet quod KReplicationem Multipræsentiæ ita exponis, ut rei non sit, sed ubietatis, sed ita, ni fallor, non admodum commode mentem loquentium exprimis. Nec video etiam cur opus sit penetratum cum

panis dimensionibus corpus Christi dicere, cum dimensiones hanc ubicationem non ingrediantur. Sed, re commode explicata, de phrasibus possumus esse faciles. |

Objectionem, quam nuperrime tuæ contra Harmoniam pr:estabilitam continent, in prioribus non observaveram ; uam alioqui respondissem statim, cum ex earum sit numero, quibus maxime delector, quod rei uberius illustrandæ occasionem praebent. ld ipsum nempe quod Mundus, materia, mens, a finita mente perfecte comprehendi non debent, inter cætera argumenta mea est, quibus probo, materiam non ex atomis componi sed actu subdividi in infinitum, ita ut in qualibet materiæ particula sit mundus quidam infinitarum numero creaturarum. Si vero Mundus esset Aggregatum Atomorum, posset accurate pernosci a mente finita satis nobili. Porro quia nulla pars materia perfecte cognosci a creatura potest, hinc apparet, nullam etiam Animam perfecte ab ea cognosci posse, cum per Harmoniam illam præstabilitam exacte materiam repræsentet. Itaque quod objectio tibi visum est. argumentum videri potest in rem meam.

Quod superest, vale, etc. Dabam Hanoveræ, 4 Augusti 41710.

Billet daté d'Iildesheim, le 10 octobre 1710, sans intérêt philosophique.

Quod ad objectionem nuperam respondes, mihi non penitus improvisum accidit et perplacct. At vereor exstiturum aliquem, qui tuis ingratiis copulet illa duo principia, et Harmoniam quidem præstiutam a te mutuetur, cum aliis vero sat multis incomprehensibilitatis attributum soli Deo tribuentibus creaturam quamlibet corpoream ab alia creata mente satis nobili comprehendi, et penitus pernosci posse contendat. Sed vitio tibi dandum non est, neque novum,ex opinionum

pum,

quie seorsim spectatæ probabilitatem habent conjunctione monstra nasci. Praeterea, quid si dicat aliquis infinitatem creaturae nihil obstare quominus a creata mente, qua et ipsa infinita sit, comprehendi queat ?

De replicatione quantum assequor, nihil habeo quod disputem, quando in re ipsa convenimus. Vale, etc. Dabam Coloniæ Agrippinæ, 11 Octobris 1710.

Placet, quod objectioni tuæ responsio mea, priwsertim non omnino improvisa, satisfecit. Qui Harmoniam præstabilitam admittet, non poterit non etiam admittere doctrinam de divisione Materia actuali in partes infinitas. Sed idem aliunde consequitur, nempe ex natura motus fluidorum, et ex eo quod corpora omnia gradum habent fluiditatis.

Incoinprehensibilitatis attributum utinan: soli Deo proprium esset, major nobis spes esset noscendæ natura, sed nimis veruin est nullam esse partem naturæ, quie a nobis perfecte comprehendi possit, idque ipsa rerum zsprzooxss probat. Nulla creatura quantumvis nobilis, infinita simul distincte percipere seu comprehendere potest ; quin imo qui vel unain partem materiæ coivprehenderet, idem comprehenderet totum Universum ob eandem z:spuozzs:v quam dixi. Mea principia talia sunt, ut vix a se invicem divelli possint. Qui unum bene novit, omnia novit.

Quasdam objectiones Dno. Hartsoekero, rogatus olim misi. Ee partem illarum faciunt, quibus in suis declarationibus (£claircissemenls) respondit, sed nomine ineo non adjecto, quod nec desiderabam. At nuper in aliam controversiam implieati fuimus. Statuit ile, duas esse partes materia, unam conflatam ex Atomis perfecte duris, alteram ex fluido perfecto. Ego materiam ubique sua natura divisibilem statuo, nec Atomos nisi per miraculum induci posse, fluiditatem etiam transire in quosdam connexionis gradüs per motus varios in materia inter se conspirantes. Inde fit ut separatio non fiat

sine quadam motuum perturbatione, cui proinde resistitur. Hanc censeo ultimam rationem coh:esionis in materia. Nam unci, hami, funes, tabula» ab aere vel :ethere compresse, aliaque id genus firmitatem aliquam jam præsupponunt. Nec puto aliam rationem ultimam cohæsionis reddi posse, cum materia non nisi motibus variari possit. Occasionem mihi dederat Dn. Hartsoekerus, ut tale quid ei insinuarem. Videtur motum conspirantem a me adhibitum non satis intellexisse, unde nonnulla objicit, aliaque affert, quibus prolixius respondi quam constitueram. Currente rota pro urceo amphora exiit.

Hanc epistolam quam eiscripsi ad te mittere volui, etiam ut judicium tuum subeat. Indesi videbitur, Dno. Hartsoekero mittere poteris.

Tandem aliquando absolutum est in Batavis opusculum meum, et cum vos Batavis sitis viciniores, et in crebro cum iis commercio, facile per amicuin inde habebis, schedula ad Bibliopolam Troyelium missa quam hic adjungo. [nterea vale et fave.

Dabam Hanoveri. 7 Novembr. 1710.

Leltre datée de Hanovre, le 18 novembre 1710, oit il n'est question que des affaires de Chine, sans intérél philosophique, sauf que Leibniz y annonce l'envoi de deux nouveaux exemplaires de sa

Théoldlivee.

Binis litteris luis 7 et 18 Novembris datis, tametsi amplum scribendi argumentum suppetebant, non respondendum duxi prius quam desiderati dudum Theodicæi exemplum vidissem. Allata sunt denique Amstelodamo, uti jusseras, exempla tria, pro quo munere sane luculento mihique acceptissimo gratias tibi quas possum ago maximas,

Litteras quas ad me direxeras, ad quos spectabant curavi statim.. Datas ad Hartsoeckerum legi magna cum voluptate, Duo eas ti in menteui venere mihi, quie ex te quiero. Primum : cum

conspirantes dissonantesque motus, quos statuis, vires in Entelechiis iniequales heterogeneasque arguere videantur, quo pacto explicandam putes hane virtutum motivarum écepoyéveizv, an haec in nuda earumdem virium ad motum ciendum inæqualitate consistet? Alterum : cum virtutes agant nisi impediantur, agantque magis ubi minus impediuntur, quid causa erit cur ea quæ extimam universi superíiciem constituunt corpora ita sibi mutuo adhiereant, ut nec. vacuum intra mundi massam admittant, nec motu suo majus quam ante spatium expleant. Finge globum cujus extimee partes nullum reperiant motus impedimentum, utique omnes extimie ill. partes cum resistentiam inveniant ex ea parte qua cum exteris conjunguntur partibus linea recta vel per tangentem vel potius per radium a centro se removere incipient, quod sine vacui intromissione vel corporum ut vocant inflatione fieri posse non videtur. Nescio an mentem meam satis clare explicem, sed hac hactenus.

Redeo ad Theodica'um tuum, quem dum obiter pervolvo, tantisper dum meditatius eum perlegendi otium fuerit, video Litteras philosophicas Trivultii editas anno 1703 a te desiderari, atqui Forsterus a quo emi ipse ante triennium. venales habebat. Eccam tibi ruditer ab adolescente descriptam quam laudat Baylius ; quod si et ceteras quarum titulos adscripsi videre velis, faxo ut et illa» describantur et librum ipsum mitterem si per tabellarium commode posset.

Alia paucula a me nunc quidem notata subjicio. Num P. Fridericus Spee noster origine Westphalus fuerit, dubito ; in Bibliotheca certe scriptorum Societatis nostre, ... Ciesaris insulanus patria fuisse perhibetur. -- Cieterum cum autor hic merito a te laudatus caritate perfecta etiam sine sacramento hominem justificari docet, habet conspirantes secum theologos nostros omnes utpote qui sequentium Baji propositionum damnationi unanimes subseribunt : 70. Homo existens in peccato mortali sive in reatu æternæ damualionis potest habere veram caritatem, et caritas etiam perfecta potest consistere cum reatu ieternip damnationis. 71. Per contritionem, etiam cum caritate perfecta et cum voto suscipiendi sacramentum conjunctum non remittitur crimem extra casum necessitatis aut martyrii sine actuali susceptione sacramenti.— Itaque quicontritionem ad justificationem in sacramento consequendam requirunt, ab adversariis in hoc solum discrepant : quid hic suo nomine Caritatis perfectae veniat intelligendum, dum hi.

ad perfectam caritatem sufficere volunt actum qui intuitu divina bonitatis super omnia amabilis eliciatur ; illi contra ad caritatis, de qua hic sermo est, perfectionem, certam quamdam in actu intensionem aut aliquid hujusmodi requirunt, ex quo patet argumentum quod olim Pelissonio obinovebas, et cujus nunc iterum meministi. ex aliquorum Theologorum nostrorum sententia de solius caritatis ad justificationem sufficientia petitum ab aliis quoque qui contrarium sentiunt esse diluendum. Nec vero ex hoc principio sequi arbitramur eos qui extra Ecclesie. communionem degunt, salutem consequi posse, negamus enim omnes, eos ad caritatem perfectam quamdiu ab Ecclesia segregati sunt, posse pertingere. Nempe caritatem perfectam necesse est pr:ecedat fides, eaque non late dicta aut implicata, qualem ex testimonio creaturarum haustam habere potuerant philosophi, sed stricte sumpta et explicita saltem aliquorum articulorum; quie Dei revelantis verbo nititur unice. Hac porro fide caret qui orthodoxe Ecclesia? repugnat autoritati, quam ita perspicuam esse contendimus ut nemo saltem eruditus, si ut debet implorato lumine divino notas ejus accurate. perpenderit, eam sine perlinacie culpa ignorare queat. Jam vero hae cum culpa stare nequit ullius articuli fides Theologica, quia per cujuslibet articuli fidem ita comparatur credentis aniinus, ut si alii articuli quicumque a Deo revelati sibi innotescerent ac eredendi proponerentur, ab iis assensum cohibere, vel saltem dissentire stante quam habebat fide non posset, et hæc quidem ex parte fidei quie caritatis fundamentum est. In ipsa caritatis natura secundum se considerata difficultas occurrit similis ; nam caritas ea quam justificatio requirit, virtuale votum sive propositum includit adimplendi ea omnia qui divine amicitiae leges exigunt. Exigunt autem ut orthodoxa eum Ecclesia communicemus, quam sine culpa, qua» caritati repugnat, ignorare non possumus. Certe Speus ipse ad caritatem justificantem virtuale saltem propositum peceata sua elavibus Ecclesie. subjiciendi diserte postulat. Itaque sicubi caritatem dixit sine sacramento sufficere, talem intellexit, vi cujus animus ad adhibendum suo tempore sacramentum comparatus esset, Atque hanc ejus. esse mentem demonstrant cuin alia ejusdem manuscripta, quie. hic reperi, anecdota, tum imprimis script» ad tres pra nobiles sorores epistole dui, quarum scopus est ostendere quod salus extra veram Ecclesiam nulla sit. libens consulam, et quid nderintedocebo. . . . . . . . . . . . . &, d scientiam conditionatam quam mediam vocamus ad simplicis

DES BOSSES A LEIDNIZ 529

intelligentià? scientiam revocas, non repugnamus. Audi Franciscum Suarium in Prolegomenis secundi Tomi de gratia, cap. 6, n. 7. « Divisio « Scientiæ divinae in scientiam simplicis intelligentiae et scientiam . « visionis est adiequata ; et scientia conditionata simpliciter loquendo « Sub scientiasimplicis intelligentiae continetur, ..... quia licet perillam « videatur effectus contingens non tantum ut contingens, sed etiam ut .« determinatum ad alteram partem ex hypothesi, tafnen quia illa « hypothesis nondum supponitur futura ex aliquo decreto Dei, totum «id manet subesse possibili, et ideo tota illa cognitio ad simplicem « intelligentiam pertinet. » Hucusque Suarez. Satis itaque habemus quod juxta te Scientia illa conditionata decretum nullum divinum prierequirat subjective absolutum et objective conditionatum quale Thomistie statuunt, in quo maxima nobis cum illis controversia sita est. Priedeterminationem moralem quam ponis cum libertate posse consistere certum habeo, nec aliquem ex nostris facile reperies qui neget ; plurimos reperies qui id ex professo asserant. Fatemur insuper quotquot sumus, e Societate saltem, voluntatem nisi aliqua causa motam agere non posse, alioquin extra objecti sui sphaeram quae bonum ut sic est, ageret. An vero semper et ubique præ&determinationem admittere necesse sit, necdum statuere possum. Àm dices Adamo innocenti moralem peccandi necessitatem fuisse impositam, quie imposita sane fuit si praedeterminat ; atqui si Augustinun audimus, peccandi necessitas non nisi a malo est, bonum certe Deum autorem habere non posse videtur.

Preterea, dum potentiam sui determinativam esse chimæricam contendis, visne potentiam hujus modi implicare contradictionem ? non opinor ; alioqui metaphysicam necessitatem omnium effectorum induceres ; at moralis necessitas potentiam se determinandi non destruit. Quis enim determinaret voluntatem nisi ipsa sese, si, quod fieri potest, rationi prævalenti non cederet? Quod tu hic respondebis, respondere poterit et Molina, cui objicis fieri non posse ut determinatio resultet ubi nulla determinationis radix. « On leur deiandoit..... comment il étoit possible qu'il y résultât enfin une détermination dont il n'y a aueune source, car de dire que c'est le privilege de la cause libre..... c'est luy donner le privilége d'étre chimérique. » Atque hiec in presenti sufficiant ; plura alias ubi totum opus meditate expendero. De quo universim judico non frustra commotam esse Gallorum [Italorumque exspectationem. Cieterum preclara quie in eo ubique emicant cogitata non recensebo, nec

Pavr Jaxrr. — Leibniz. ] 34

pulcherrimo Systemati tuo deprædicando immorabor, contentus ea subinde proferre a te si videbitur elucidanda que negotium mihi facessunt.

Vale, Vir illustrissime, et novum quem auspicati sumus annum quam felicissime age. Dabam Coloniæ Agrippina, 6* Anni 1711.

Gratias ago maximas, quod curasti litteras meas, quod Epistolam sextam Lamii apud Trivultienses editam mecum communicas.

Nunc ad tuas quæstiones venio. Et primum, cum Entelechiæ repræsentent materiæ organicæ constitutionem,tantam inipsis varietatem necesseest esse, quantam in ipsa inateria percipimus,nec una Entelechia alteri perfecte similis esse potest : et Entelechia agit in materia secundum ipsius exigentiam, ita ut status materia? novus sit consequens status prioris, secundum leges natura ; leges autem nature per Entelechias effectum suum consequuntur. Sed et ipsius Entelechiæ status praesens consequitur ex statu ejus priore. De extima materiæ superficie quod dicam non habeo, nisi vel negandum, ullam talem esse superficiem, vel ad miraculum confugiendum, quo massa intra certos limites cocrceatur.

Pergrata sunt quæ de rejectis quibusdam Baji propositionibus memoras, quas ego etiam rejecero. Nec P. Spejum allegavi, quasi n)va inter vos docentein, sed tanquam vestra pulchre explicantem. Ceterum utrum. aliquis. extra vestram Ecclesiam — caritatem veram habere possit, facti est quaestio, quod possibile praesumitur, donec contrarium probetur. INE ee ee à ee

Moralem in Adamo aut alio quocunque peccandi necessitatem fuisse, ego quoque non dixerim, sed hoc tantum : prævaluisse in eo inclinationen ad peccandum, et adeo priedeterminationen aliquam fuisse, ctsi non necessitatem. Illud agnosco, in Deo optime agendi, in confirmatis spiritibus bene agendi, moralem esse necessitatem. Et

in universum vocabula ita interpretari malim, ne quid consequatur, quod male sonet. Itaque prestat, nunquam moralem agnoscere necessitatem nisi ad bonum quia qua mala sunt, sapientem nec facerc posse credendum est. Nescio an aliter aliquando locutus sim ; si feci, incauta fuerit locutio et emendenda, etsi non in rebus, sed in phrasibus fuerit lapsus.

Omnino statuo potentiam se determinandi sine ulla causa, seu sine ulla radice determinationis implicare contradictionem uti implicat relatio sine fundamento ; neque hinc sequitur metaphysica omnium effectuum necessitas. Sufficit enim, causam vel rationem non esse necessitantem metaphysice, etsi metaphysice necessarium sit, ut aliqua sit talis causa.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoveræ, 8 Febr. 1711.

Billet daté de Berlin, le 2 mars 1711,sans intérét philosophique.

Cum te salvum et incolumem Hanoveram rediisse jam confidam, enitto nunc tandem litteras Clarissimi Hartsckeri.

Venio nunc ad argumentum penultima epistola tuae. Loca in quibus moralem in Adamo aliisque peccantibus necessitatem peccandi innuere videbaris, hic fere sunt.

Pag. 698, 3* objectione, 1 prosyllogismo : Tout «prédéterminé est nécessaire, tout événement est prédéterminé, donc tout événement et par conséquent le péché (d'Adam) aussi est nécessaire... on répond si quelqu'un entendoit une.. nécessité.. qui ne fût que morale... il est manifeste qu'on luy nieroit la majeure. »

Pag. 468, n. 282 : « L'on peut dire dans un certain sens qu'il est nécessaire.. que les diables et les damnez péchent. . . . que

l'homme suive le parti qui aprés tout le frappe le plus, mais cette nécessité n'est point opposée à la contingence, etc. »

Pag. 497 : « Nécessité détermine plutót, à moins qu'on ne parle d'une nécessite morale. »

Quod vero nec adinitti debere videatur prædeterminatio moralis ad malum directe saltem a Deo proveniens (qualis esse videretur ea quie Adamum initio peccare fecit), inde probari videtur quod Deus ab initio fecerit hominem rectum ; sed qui habet majorem inclinationem ad malum quam bonum, non est rectus ergo. ldem dici potest de angelis peccantibus.

Fateor potentiam se determinandi sine ulla causa sive sine ulla radice determinationis implicare contradictionem, neque enim voluntas eligere sive determinare sese potest absque motivo, quod semper est bonum aliquod ipsi propositum. Sed nego voluntatem, si bonum minus efficaciter propositum prosequeretur, determinaturam se sine ulla causa, et ajo bonum etiam minus efficaciter propositunt sufficientem esse causam, metaphysice saltem loquendo, ad hoc ut amplectantur illud ipsum minus bonum, alioquin sequeretur Adamum sine contradictione non potuisse obedire Deo dum peccavit, quod sic probo : determinare se sine causa implicat contradictionem ; sed Adamus obediens Deo determinasset se sine causa, nam, ut suppono, proponebatur ipsi motivum peccandi fortius quam motivum obediendi. Motivum autem minus efficaciter propositum amplecti est se sine causa determinare.

Vasquius noster qui tecum sentit voluntatem non posse eligere aliquid pra alio nisi intellectus proponat efficacius, etc., ait voluntatem possesuspendere electionem objecti efficacius propositi,et tum intellectum hoc ipso determinari ad consideranda motiva pro parteinefficacius proposita, ex qua meliori consideratione sequitur tandem ut intellectus proponat efficacius motiva contraria, adeoque ut voluntas possit eligere oppositum. Sed hoc responsum quantum video, principia a te posita non admittunt.

Pag. 66 sic ais: « Nous nous devons contenter de dire que l'incarnation est l'union la plus étroite qui puisse exister entre le créateur et la créature sans qu'il soit besoing d'aller plus loing. Les Nestoriens ue pouvoient-ils point étre contens de cette explication ? Ouy sans doute, ils en devoient être contens, car ils nioient que l'union plus que morale entre le créateur et la créatur2: pust exister. ll semble donc qu'il soit besoing de dire quelque chose de plus. »

DES BOSSES A LEIDNIZ 532

Dum opus S. Thome Aquinatis contra Gentiles pervolvo, incidi forte in caput 93 libri 4", in quo nisi fallor eam ipsam rationem perpetuitatis poenarum quas damnati tolerant, quam adducis et ex Drexelio confirmas insinuat: ait enim « poenam animarum, quie damnantur, non fore perpetuam si voluntatem in melius mutare possent quia iniquum esset, quod ex quo bonam voluntatem haberent, perpetuo punirentur ». Paulo infra dicit : « Voluntatem a peccato mutari in bonum non contingit, nisi per gratiam Dei. damnatorum autem anime a gratia totaliter excluduntur. »

Vale, ete. Dabam Colonie Agrippina, 25 Aprilis 1711.

Post longam absentiam demum simul et ad commercium nostrum litterarium redeo. NND LS

Cum visus sum attribuisse necessitatem moralem eventibus, mallem explicuisse mentem distinctius. Electio totius seriei contingentium tanquam convenientissimæ - habet necessitatem moralem, sed hoc non ieque commode enuntiatur de peccatis eam ingredientibus et per concomitantiam admissis.

Adamus non habet initio majorem inclinationem ad malum, quam ad bonum, cum creabatur, sed tunc cum peccatum instabat.

Cum quis eligit hoc modo, non implicaret contradictionem, si elegisset alio modo, quia rationes determinantes non necessitant.

Vasquii sententia, quam in tua epistola exhibes, videtur conciliabilis cuia mea.

Cum sufficere dico unionemarctissimam inter Deum et Creaturam, plus quam moralem intelligo, et intelligent qui me legent ; alioqui in verbis luderem, qui non est mos meus.

. Dabam Hanoveræ, 8 Julii 1711.

Cum Adamus creabatur, prevalebat quidem inclinatio ad bonum, sed suberant tamen semina future inclinationis ad malum : nam omnia in rebus quodammodo præstabilita sunt, et preteritum est prægnans futuri. Ut autem Adamus talis, qualis futurus erat, ad existentiam admitteretur, causa fuit, quod partes faceret optime seriei possibilis. Ptolemeus vester, vir insignis, videtur dubitare, an optima series rerum possibilis admitti possit, quia non datur perfectissima creatura. Atque id ego quoque concedo, sed nego seriem rerum pro creatura haberi posse, nam series infinitorum non potest pro uno toto haberi, ut alias demonstravi. Est autem series rerum infinita certea parte posteriore, ut vocant, seu caret fine, etsi non careat initio. Meo judicio, nisi daretur series optima, nihil plane crearet Deus quia non potest agere preter. rationem, aut. præferre minus perfectum alteri perfectiori. Cæterun gaudeo, tanto viro cogitationes meas probari, quas non dubito quin multis modis emendare et perficere possit. Sunt qui a me desiderant, ut libellum Theodice e meæ Latine edi curem, sed versionem adornare non vacat.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanovere, 7 Septembr. 1741.

Litteras tuas 7 Septembris datasaccepi..... Reperietegononnullos gallici sermonis imperitos qui Theodicæam tuam latinam optarent. Post tres septimanas hinc Paderbornam'migrabo, Theologia scholastieæ curriculum a Dco Uno et Trino auspicaturus ; si minus istud mihi tantulum otii concedet et tu indulges, versionem horis subsecivis aggrediar, sed ea lege ut tu revideas, errata corrigas et elucidationes addas sicubi necessarie aut utiles videbuntur.

DES BOSSES A LEIRNIZ 945

Vale, ete. Dabam Coloniæ Agrippin

æ, 6 Octobris 1711.

Ex vallia accipio, rigidiores meo Tentamini Theodicææ non valde favere. Dicere potero, ut Cupido apud Ovidium : Bella mihi, video, bella parantur, ait.

Si dignum tibi translatione tua videatur, poteris, quæ voles, per notas marginales admonere ; quaedam enim fortasse non simpliciter transmittere poteris. Quod superest, scias me valde gaudere, quod nobis propior factus es. Vale et fave. Dabam Hanoveræ, 1 Decembr. 1711.

Theodic:eo tuo. rigidiores non valde favere scribis. Bene est, at favent alii, fortasse meliores. Turnamino certe placere, ex verbis ejus cognosces quæ hic transeribo : « Vous pouvez mander par avance à M. de Leibniz que j'ailu avec beaucoup de plaisir son Théodicée et qu'il en verra dans notre Joufnal un extrait qui lui plaira ; j'aurai l'honneur de lui en écrireau long par la premiére occasion. » Ft fortasse jam promissis steterit, nam litteræ, quarum hoc fragmentum est, 30 Octobris datæ sunt.

Dum rem propius reputo, Theodicæi versionem aggredi vix audeo. Interpretem postulat non elegantem minus quam otiosum ; mihi otium vix suppetit, facultas ne vix quidem. At ne me causari putes, en specimen in annexa scheda. ld si non respuis,eodem filo cætera persequi conabor, ct satius erit, rudem ejus versionem extare quam nullam.

ridie Calendas Januarias Anni 1712

Vale, etc. Dabam Paderbornæ p

Plane ad votum meum est versionis tua specimen, modo fas foret tantillæ rei tempus tantum a te impendi. Remitto igitur, nec, quod admoneam, habeo, simulque gratias ago. Non assentirer hoc a te melioribus destinato agi,nisi scirem eadem opera rem a te peritissime | discussum iri.

Autor recensionis Gallicæ in Batavis Bernardus Æssais de Théodicée sic interpretatus est, quasi vellem dicere Tentamina Theodicæi, aut me Theodicæum appellassem ; sed mihi animus fuit doctrinam ipsam seu materiam dissertationis Theodic:eam appellare, ita ut Theodicia sit doctrina de jure et justitia Dei.

Datum Hanoveræ, 6 Januar. 1712.

- . . . e. . . . . . . e. . . . . . e . PS

Meldensis Episcopi librum Hildesia jam ad te pervenisse confido una cum litteris Clarissimi Hartsoekeri, qui chorda semper aberrat eadem. Obstant videlicet Atom; carissima, ne principium tuuin magnarum veritatum sane fecundun videat. Et qui potest novi systematis parens abdicare partum suum et immitibus objectationibus tuis in praedam relinquere ? A voluntate ad intellectum dum transfert: libertatem, transfert et difficultatem, imo auget, nec capio quid hoc ad Providentiæ divinæ cum hominis libero arbitrio dissidium faciat. Suspicor eum per præscientiam vel providentiam intelligere actum huaani intellectus qui voluntatis actum priecedere debet. Sed quis ista vocabula illo in sensu usurpavit unquam ? An verum est quod tam fidenter objicit, corpusa motu, etiam celerrimo ad quietem omnimodam in instanti transire ? et frustra ad experientiam provocat, cum melior judex ratio contrarium probare videatur, saltem in elasticis, imo et forsitan in aliis; de quo te audire cupio, nam Hartsoekero te (de hoc saltem) respondere nec opera pretium censeo nec

ipse cupit. Mallet te ad certamen de Kepleri Ellipsibus allicere, ubi quia te cum Newtono sentire putat, feliciter pugnare se posse auguratur, atqui in dissertatione quam Theodicææ tuc præmisisti, principium Newtoni tibi non probari diserte profitebaris. Quæ omnia argumento sunt, non visam ab illo Theodiciram. At saltem Diarium Lipsiense lustrasset, ad quod remittebas : an Diaria illa non habet, aut Latine nescit ? Et mihi nonnihil controversiæ nuper cum illo fuit, cujus te arbitrum facio. Rem totam utriusque verbis recenseo. « Vous dites, Monsieur, inquiebam, que votre Elément liquide n'est pas matiére, cependant ce doit étre un corps, autrement vous n'éviterez pas le vuide, ce ne sera donc point une substance dont sont pris les étres qu'on appelle esprits ; ce qui est corps ou étendue ne pouvant être changé en esprit et si ce changement se faisoit, il faudroit dire que votre Elément liquide viendroit à se diviser, puis qu'il est constant que les esprits sont divisez l'unde l'autre, mon áme par exemple de la vôtre.» Respondit Cl. Hartsoekerus in hiec verba: «Je ne vois pas, Mon Ht. P., pourquoi les esprits ne pourroient être divisés l’un de l'autre, quoique mon premier élément d'oü ils seroient pris ne le fust pas. Selon vous la matiére est aussi indivisible que mon premier élément, puisque vous soutenez qu'il y a de la matiére partout oü il y a de l'étendue et que l'étendue est infinie. Cependant vous direz que de cette matiére se font une infinité de choses qui sont véritablement divisées l'une de l'autre. » Habeo, captus sum.

Reposui : «Il me paroit, Monsieur, qu'il n'y a point de vuide dans l'univers, mais il n'est pas besoing pour cela de dire avec des Cartes que l'étendue soit infinie. Je soutiens cependant qu'elle est divisée. L'un n'est pas contraire à l'autre. Vous avez autrefois fort bien prouvé contre Mr. La Montre dans le Journal des Scavans de Paris que, suivant les principes des Cartésiens, il n'y pouvoit avoir de la division dans la matière, mais je ne vois point que vos preuves aient la même force contre nous qui soutenons avec Aristote et avec Mr. deLeibniz que dans la matiéreil y a des formes ou Entéléchies, lesquelles sans être de pures modifications de la matière la divisent et la diversifient. Vos deux Elémens, Monsieur, ne sont-ils point divisés l'un de l'autre ? ils ne sont donc point continus, mais bien contigus. Il n'y a point de continuité où il y, a une division entière. Toute la matière de l'univers est contigué, non pas toute continue. » H:ec ego : audi nunc quid vir clarissimus responderit. « Je vous avoue M. ft. P. que mon premier élément n'est que contigu avec l'autre, mais je

vous diroi en méme tems que ce premier élément, quoi qu'il soit contigu , pourrait pourtant être modifié en mille manières différentes et inconnues à nos foibles lumières, de sorte que je ne vois pas. pourquoi les esprits n'en pourroient être pris : il est, par exemple, tout autre dans le corps d'un homme, que dans celui d'une béte, tout autre dans celui d'un animal que dans celui d'une plante, tout autre dans on espace cabique que dans un espace sphérique ou evlindrique, etc. et cela seul suffit. ce me semble, pour lui faire avoir des modifications différentes. Mais véritablement ces choses et une infi- ' nité d'autres de cette nature sont au delà de notre portée. » Ita ille.

Quid censes de hac mundi anima, imo forma potius ? nam et corporibus inorganicis. cubicis puta sphæricisque, cum organicis communis est. An hunc oceanum quo atomi velati totidem insule natantes circumcinguntur, ulterius explorandoopere pretium fecero? an modi isti liquidum elementum non dividentes, res ipsas divident? Sed de Hartsoekero satis.

Quod superi bene vertant, spatiis quamvis disclusus iniquis, Theodicram tandem vertendam suscepi auspice te; quid enim tui eausa non faciam ? Elegantiam a me non exiges, opinor: sensum trum si non ubique reddidero fideliter (quod pro captu meo præstare nitar sedulo' tu pro jure tuo errantem in viam revocabis. En alterum specimen «uod revideas. Notas addam non opere isto dignas quidem /nam qui possim; sed quales ab homine :si dicere audeo! tibi usque ad arcas amicissimo, tui certe amantissimo exspectare fas sit, quanquam suppetias ab aliis eruditis tibi perinde addictis exquiro, quos facile divinabis. Subjiciam, si ita pateris, Disserfationis peripaleticze de substantia corporea breve quoddam specimen mihi dudum animo, te hortatore, designatum, jamque suis utcumque partibus informatum, usitetarum in scholis locutionum retinens illud quidem, sed a sensu tuo quem ab Aristotelico in plerisque minimum abesse arbitror, vix recessurum. Faxo ut aliquando videas at ea lege ut qua: addi vel corrigi debebunt, moneas. Litteras a te et Hartsoekero ultro citroque scriptas a Trivultianis vulgatas intellexi.

Miserat ad me Turnaminus Diarii Trivultiani partem illam, in qua Theodicira recensebatur, sed de illa cum libris aliquot ad me ante tres septimanas Ubiis directa nihildum rescire licuit. Nollem periisse. Mittam si recuperavero. Titulum libri quomodo concipiendum censeas, a te erudiri cupio. Mihi non displicebat Causa Dei asserta

Apologia,etc., sic enim libri scopus a quovis intelligeretur; sed hunc occupaverat Epitome subjecta que a toto opere discriminanda videtur.

Muysii Elementa Physica nactus dum indicem lustro, incidi in locum ubi rationes explicat a te dissentiendi circa vim creatam motricem pag. 623 et seqq. qua vim prorsus nullam habere mihi videntur. Argumentum vero tuum Sturmio propositum olim quod in scholio pag. 938 solvendum suscipit plane in robore suo perstat. Aut enim efficacia illa permanens entis increati est ipse Deus, aut aliquid quod Deus non sit. Si Deus ipse non est, igitur aliquid esse creatum oportebit uti contendis; sin ipse Deus est, cum in Deo utpote simplicissimo ente nulla omnino varietas sit, sed in eo omnia ubique uniformia et identificata at ( nisi cum Vorstio modos et accidentia in Deum inducere voluerit) quomodo varietatis in materia causa formalis sive varietas ipsa formaliter esse poterit ? ut taceam eam denominationem fore prorsus extrinsecam materia, nisi Deum esse materia formam statuat.

Sed nec solide probat corpoream substantiam in extensione consistere. Argumenta etiam contra hanc suam sententiam militantia, quc solvere nititur, lustravi obiter. Miror tua esse praeterita ceteris ut mihi quidem videtur longe potiora et nulla ratione diluenda.

Ut tamen fatear quod res est, illud interim ex hujus libro percipio commodi, quod in sententia passim apud nos recepta confirmer, nempe : extensionem accidens esse reale, non modale tantum; accidens quidem, quia ens primum sive substantiam jam constitutam supponit, nec illud constituit uti materi: et. Entelechia constituunt; reale vero, non modale, quia sicuti nihil quod activum de se non sit modificatione sola, activum fieri non potest. [ta concipere non possum, quomodo id quod de se extensum non est (uti de se extensæ non sunt materia et formæ) a modo solo habere possit ut fiat extensum. Hoc unum accidens reale ac materie coevum si mihi concesseris, reliqua ad modos relegare non verebor. Vale, etc. Dabam Paderborn:v, 28 Januarii 1719.

Mire satisfacit tua versio, et originalem textum passim vincit. Paucissima quadam notavi, qualia et is meis soleo, ubi relego. Et cum tam fideliter, tam eleganter exprimas, atque etiam interdum illustres sensa, non est cur crebro per particulas subnata mittas, suffeceritque aliquando justara partem, ubi vacaverit, venire. Unum addidero, interdum fugientiores videri litterarum characteres, quod ideo dico, ne fortasse nova sit descriptione opus : neque enim descriptiones illi? ab hominibus mercenariis sine mendis fieri solent que interdum fugiunt revidentem. Et vero pleraque omnia hactenus ita scripti sunt, ut novo exemplari non videatur, opus.

Qua Dno. Hartsoekero nostro responderim, in adjecta epistola vides. Probat ille, et non probat meum Rationis suflicientis principium; probat generatim, non probat exertim; diceret aliquis de schola, probare in signato, non in exercito actu. Dicerem (si mavis) probare magis, quam adhibere. Itaque non potui quin ei paulo elarius et per exempla similia ostenderem, quantum ab eo, id est a recta ratione decedat. Perplacet quod contra meum principium Transitus non saltantis id ipsum allegat, quo pulchre atomi impugnantur. Et præclare, pricvidisti, experientiam quan affert, veram non esse. Omnia corpora dura nobis nota elastica sunt, adeoque cedunt, et vim incurrentis per gradus et paulatim infringunt ; etsi hoc non seniper satis sensibile sit, cum scilicet valde dura sunt corpora, et magna se promptitudine restituunt. Sedsi dantur atomi, transitus fit in instanti contra ordinem rerum. Árgumentam quidem hoc olim adhibitum contra Atomos non fuit, sed tamen non spernendæ est efficaciæ apud intelligentes.

De primo suo Elemento, seu materia summe fluida, ita interdum loquitur, ac si corpus non esset, sed hoc fortasse in logomachiam abibit. Nam movetur, et impellit impelliturque, et extensionem habet, et partes etiam alice ab aliis discedunt. Sed quamdiu in hoc suo fluido nihil agnoscit nisi extensionem, figuram et harum variationem in motu, non poterit inde educere perceptionem. Ait quidem nos non posse scire quarum rerum tale fluidum sit capax, sed quamdiu in eo nihil aliud quam dicta collocamus, optime perspiciqius quorum capax sit. Nec modificatio perfectiones modificato addere potest,

LEIDNIZ À DES BOSSES 241

cum harum tantum limites variare possit. Quod si in illo fluido eollocat aliquod attributum altius, ad nostra vel eis vicina redibit. Sed ipse discrimen rei substantialis et modificationum, aliaque non imoginatione sed intelligentia comprehendenda, non satis inspexisse videtur aut curare.

Amicus qui in Actis Lipsiensibus Muysii librum recensuit, ostendit etiam, eum plane intactam relinquere vim argumenti mei pro necessitate. Entclechitæ niateriam diversificantis, et nonnulla affert tuis plane consentientia.

His et similibus facile convinci posset Dn. Hartsoekerus, nisi invictus esset. Si spiritus nihil aliud sunt quam collectio quzdam, et ut sic dicam gutta fluidi, non magis apparet, quomodo perceptionenr producant, quam si eos cum Epicuro ex atomis globularibus composuisset, nee unquam reddet rationem diversitatis. Sed postquam semel sibi persuasit, duo esse primaria, materiam perfecte duram et perfecte fluidam, qu:v scilicet imaginationi blandiuntur, pulehrum putavit, ex uno corpore ducere spiritus, ex altero corpora; quomodo inde ducantur spiritus, non est sollicitus. Ita scilicet solent qui hypotheses suas amant. Non potui non hunc parentis amorem in foetum, in novissima epistola ei nonnihil objicere,,et quia liticul:e t:edio captus videtur, finem eisimulimponere. . . . . . . .

Dissertationen tuam de substantia corporea legam lubentissime.. Si substantia corporea aliquid reale est praeter monades, uti linea aliquid esse statuitur prater puncta, dicendum erit, substantiam. corpoream consistere in unione quadam, aut potius uniente reali a Deo superaddito monadibus, et ex unione quidem potentiæ passiva: monadum oriri materiam primam, nempe extensionis et antitypiæ, seu diffusionis et resistentiæ exigentiam ; ex unione autem Entelechiarum monadicarum oriri formam substantialem, sed quie ita nasci et extingui possit, et cessante illa unione extinguetur, nisi a Deo miraculose conservetur. Talis autem forma tunc non erit anima, quae est susbtantia simplex et indivisibilis. Et forma ista, proinde ac materia, est in fluxu perpetuo, cum nullum punctum revera in materia assignari possit, quod ultra momentum eumdem locum servet, et quod non a quantumvis vicinis recedat. Sed anima in suis mutationibus eadem persistit, manente eodem subjecto, quod secus est in corporea substantia. Haque alterutrum dicendum est: vel corpora mera esse phienomena, atque ita extensio quoque non nisi phænomenon erit, sokeque erunt. monades reales, unio autem animae per-

cipientis operatione in phænomeno supplebitur, vel si fides nos ad corporeas substantias adigit. substantiam illam consistere in illa realitate unionali, quæ absolutum aliquid (adeoque substantiale) etsi fluxum uniendis addat. Et in hujus mutatione collocanda esset transsubstantiatio vestra, monades enim revera non sunt hujus additi ingredientia sed requisita, etsi non absoluta metaphysicaque necessitate, sed sola exigentia ad id requirantur. ltaque mutata licet substantia corporis, monades salva» esse poterunt, fundataque in iis phenomena sensibilia. Accidens non modale videtur aliquid difficile explicatu, nec de extensione id capio. lllud dici potest, etsi monades non sint accidentia, accidere tamen substantia unionali, ut eas habeat (physica necessitate), uti corpori accidit, ut a corpore tangatur, cum corpus iamen accidens non sit. Extensio corporis nihil aliud esse videtur quam materiæ continuatio per partes extra partes, seu diffusio. Ubi autem supernaturaliter cessabit extra partes, cessabit etiam extensio qua ipsi corpori accidit : solaque supererit extensio phænomena, in monadibus fundata, cum cirteris quie inde resultant, et quee sola existerent, si non daretur substantia unionalis. Si abesset illud monadum substantiale vinculum, corpora omnia cum omnibus suis qualitatibus niljl aliud forent quam phænomena bene fundata, ut iris aut imago in speculo, verbo, somnia continuata perfecte congruentia sibi ipsis ; et in hoc uno consisteret horum phænomenorum realitas. Monades enim esse partes corporum, tangere sese, componere corpora, non magis dici debet, quam hoc de punctis et animabus dicere licet. Et Monas, ut anima, est velut mundus quidam proprius, nullum commercium dependentiæ habens nisi cum Deo. Corpus ergo si substantia, est realisatio phienomenorum ultra congruentiam procedens.

Quodsi omnino nolis Aecidentia hiec Eucharistica esse mera phinomena, poterit dici esse fundata in Accidentali aliquo primario, nempe non quidem in Extensione, quie. manere non potesl, sed in punctis hujus Extensionis ad monades respondentibus, sublata unione continuum ex punctis constituente; atque adeo sublatis Lineis et Figuris continuis. qualitatibus autem et cieteris realibus accidentibus manentibus, ope remanentiun, punctorum accidentalium, demta continuitate, qua a realitate unionali seu vinculo substantiali pendebat. Et cessante ejus diffusione per partes extra partes, cessabat. Itaque puncta. accidentalia possunt considerari ut primarium aceidens quod sit cieterorum basis, et quodammodo non modale,

quod de Extensione seu diffusione inaterii? continua dicit nequit.

Imo re magis expensa, video jam et ipsam Extensionem salvari, atque adeo tuam vestra explicandi sententiam admitti posse, si quis phenomena nolit, Nam ut puncta accidentalia admitti possunt, ita poterit etiam, imo fortasse tunc etiam debebit admitti eorum Unio. Ita habemus Extensionem accidentalem absolutam, sed talis Extensio formaliter quidem dicet diffusionem partium extra partes, id autem quod diffundetur, non erit materia seu substantia corporis formaliter, sed tantum exigentialiter. Ipsum autem Formale qued diffunditur erit localitas, seu quod facit situm, quod ipsum opus erit concipere tanquam aliquid absolutum. Itaque jam, credo, non pugnabimus, modo monades mutationi illi substantie corporis supernaturali non involvas, praeter. ullan necessitatem, cum ear, ut dixi, non ingrediantur. Uti etiam secunduia vos ipsos Anima Christi in Transsubstantiatione non mutatur, nec succedit in substantia» panis locum. Idem dixerim de cæteris Sanctissimi Corporis Monadibus. Interim, ut verum dicam, mallem Accidentia Eucharistica explicari per phænomena; ita nom erit opus accidentibus non modalibus, quie parum capio.

Titulum Tentaminum Theodicæ:r, nisi aliter judicas, servari nosse putem ; est enim Theodicæa quasi seientiae quoddam genus, doctrina S^ilicet de justitia (id est sapientia simul et bonitate) Dei.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverie, 5 Febr. 1712.

Si corpora sunt phenomena et ex nostris apparentiis æstimantur, non erunt realia, quia aliter aliis appareant. Itaque realitas corporum, spatii, motus, temporis videtur consistere in eo ut sint phænomena Dei, seu objectum scienti; visionis. Et inter corporum appariionem erga nos et apparitionem erga Deum discrimen est quodammodo, quod inter scenographiam et ichnographiam. Sunt enim scenographiæ diverse" pro spectatoris situ, ichnographia seu weometrica repræsentatio unica est; nempe Deus exacte res videt quales sunt secundum Geometricam veritatem, quanquam idem ctiam scit, quomodo quaque res cuique alteri appareat, et ita omnes alias apparentias in se continet eminenter.

94t CORRESPONDANCE AVEC LE P. DES BOSSES

Porro Deus non tantum singulas monades et cujuscunque Monadis modificationes spectat, sed etiam earum relationes, et in hoc consistit relationum ac veritatum realitas. Ex his una ex primariis est duratio seu ordo successivorum, et situs seu ordo coexistendi, et commercium seu actio mutua, dum nempe concipitur Monadum dependentia invicem idealis, situs autem immediatus est preesentia, Ultra prwsentiam et commercium accedit connexio, quando invicem moventur. Per qua: res nobis unum facere videntur, et revera veritates de toto pronuntiari possunt, quie etiam apud Deum valent. Sed praeter has relationes rcales concipi una potest perfectior, per quam ex pluribus substantiis oritur una nova. Et hoc non erit simplex resultatum, seu non constabit ex solis relationibus veris sive realibus, sed prieterea addet aliquam novam substantialitatem seu vinculum substantiale, nec solius divini intellectus, sed etiam voluntatis effectus erit. Hoc addituin monadibus non fit quovis modo, alioqui etiam dissita quirvis in novam substantiam unirentur, nec aliquid oriretur determinati in corporibus contiguis, sed sufficit eas unire monades, quie sunt sub dominatu unius seu quin faciunt unum corpus organicum seu unam Machinam nature. Et in hoc consistit vinculum metaphysieum animi et corporis, qua» constituunt unum suppositum, .et hui: analoga est unio naturarum in Christo. Et hiec sunt quie faciunt unum per se seu unum suppositum.

Res sunt aut concreta aut abstracta. Concreta sunt substantie aut substautiata. Omnis substantia vivit. Substantia sunt simplices aut compositae. Substantii» simplices seu Monades sunt intelligentes vel irrationales. Intelligentes dicuntur Spiritus et sunt vel increatus vel creatus. Creatus est vel Angelicus vel humanus, qui et Anima appellatur. Rursus Monades intelligi possunt separatae, ut Deus, et quorundum ex sententia Angelus, vel accorporatæ, seu Animae, et sunt nohis notiv Anima rationalis et irrationalis. Monades irrationales suntvelsentientes vel tantum vegetantes.Substantiæ compositae sunt qui unum per se constituunt ex anima et corpore organico, quod est Machina natura ex Monadibus resultans. Substantiata sunt aggregata sive naturalia sive artificialia, connexa vel inconnexa. Plures substantia: possunt constituere unum suppositum, imo et plura substantiata, aut substantite cum substantiatis, v. g. anima» cum organis corporis. Res abstractæ sunt absolutae aut respectivas, absoluti. essentiales aut adjectitiæ. Essentiales sunt primitivæ ut vis activa et. passiva, vel derivatæ seu affectiones qua prioribus non

LEIRNIZ À DES BOSSES 049

nisi relationes addunt. Adjectitii&, sunt per se seu naturales (quod res exigit et liabet nisi impediatur) vel qua tribuuntur per accidens. Et tales sunt modificationes. nempe qualitates et actiones. Respecliv? sunt. relationes. Sunt quaedam entia composita ex abstractis præcedentibus, velut ex essentialibus, naturalibus, modificationibus, relationibus, ita erunt accidentia aggregata.

Termini latius patent quam res, nam eidem rei plures termini tribuuntur, veluti Homo est doctus, prudens, ridens.

Cur homo niagis substantia. quam doctus, aut. cur animal magis substantia quam rationale. Nempe rem involvit, ut si dicam Animal id est res rationalis. Sed hac non omnibus tribui solent, nec ex omnibus facimus vocabula substantiva,etsi possemus pro Albus facere albion id est res alba. Sed an Albion in praedicamento substantia ? Non putem, neque enim omnia qui subjecto albo tribui possunt, sunt modificationes albedinis, sed qua homini, sunt modificationes humanitatis.

DES BOSSES A LEIBNIZ Aecepto quod inihi Bacchanales ferie priebebant otio, deproperavi reliquam dissertationem præviam, et partem. primam Theodicai, jamque magnis animis in altera parte pergo, laborem edulcantibus sublimibus meditationibus tuis. Varia occurrunt, partim cogitatis tuis apprime consona, partim adnotanda, qua videbis aliquando. Ut se initia Cant,totam versionem circa Pentecosten absolutum iri confido.

Vale, etc, Dabam Paderborn, 48. Februarii 1712.

Simple billet, dalé de Hanovre le 17 mars 1712, sans inléret philosophique.

Pauz Jaxgr,. — Leibniz. 11-35

hi CORRESPONDANCE AVEC LE P. DES BOSSES

Nunc demum respondeo litteris tuis mense Februario ad me datis, qua: tanto gratiores fuere quanto prolixiores. Incipio a quzestione de corporibus. quam in tuis maxima cum satisfactione perlegi. nec minore cum attentione meditatus sum. Ais alterutrum dicendum. vel corpora mera esse pha-nomena. atque ita extensio non nisi ph:enomenon erit: vel monadibus superaddi realitatem quandam unionalem quie absolutum aliquid adeoque substantiale etsi fluxum uniendis "monadibus, addat. Hanc disjunctivam admitto quoad rem ipsam. sed subsumo atqui non prius. ergo posterius.

Et quidem si corpora mera sint phienomena, verum erit Zenonis Paradoxum omnem verum propriumque motum negant, nam si nulla sese tangant, neque movebuntur. Adhoc disjunctivae membrum negandum satis esse mihi fundamenti videtur philosophorum omnium juxta ac rudium prejudicium. qui non dubitant in corpore aliquid amplius esse quam phiæ#nomena, id est somnia continuata, quantumvis perfecte sibi congruentia, quod adco verum est ut Malbranchius qui corporuin existentiam demonstrari posse negat. nec ipse difliteri id videatur : nam dum istud inficiatur, non de phænomenis istis oquitur, quæ tam certa sunt nobis quam sua cuique perceptio : protestatur autem diserte se non dubitare quin dentur corpora illa quie demonstrari non posse contendit. « Je le crois comme bien prouvé, iuquit, mais mal démontré. Je le crois méme comme démontré, inais supposant la foy »: censesne illum de solis phænomenis hic loqui ?

Superest itaque ut absolutum aliquid admittamus, in quo phænomenorun realisatio consistat. Id tu substantiam vocas, ego accidens ; sed de re credo non erit litigium. Accidens voco quidquid substantiam completam per se pr:esupponit, ita ut sine illa saltem naturaliter esse non possit; atqui unionale illud absolutum praesupponit substantiam completam sive monadas sine quibus naturaliter esse non potest, nam juxta te « monades revera non sunt hujus additi ingredientia, sed requisita non quidem absoluta metaphysicaque necessitate sed sula exigentia » quod interpretor quasi diceres monadas isti addito prærequiri tanquam aliquid natura prius illo. Hanc

terpretationem si non respuis (nec respuere posse videris, nam

DES hOSSES A LEIBNIZ 541

quod unitatis principium in se non continet, illud presupponere aliunde debet), jam planum est, additum illud non esse substantiam in sensu Peripateticorum qui per substantiam aliud nihil intelligunt, quam ens primum, ceteris substratum et præsuppositum. Jam ergo habebimus in corporibus aliquid absolutum, distinctum a monadibus, quod non sit substantia, atque ita corpus cum nihil monadibus superaddat nisi illud absolutum,solum accidens illis superaddet.

Porro absolutum illud nollem statuere in solis punctis accidentalibus ad monadas respondentibus, nam eadem videtur manere difficultas cirea illa qua» cirea monadas ipsas, quo pacto videlicet cum extensa non sint, facere extensum possint. [taque prorsus necesse videtur ad unionale aliquod confugere, quod dici possit extensio accidentalis absoluta. De cætero si per phænomena sola naturalis corporum constitutio explicari posset, fateor nullum philosophicum fore fundamentum reccurrendi ad accidentia non modalia in explicandis Eucharistize accidentibus. Sed ut supra dixi communishominum sensus in corpore sensibili aliquid amplius quam phænomena in animse percipientis operatione consistentia intelligere videtur, et naturaliter loquendo perceptioni illi debet aliquod objectum respondere distinctum ab ipsa perceptione, alioqui Harmonia non esset.

Theodic:e:e versionem ad paginam usque 540 promovi ; ubi absoluta fuerit quoad Tentamina (quod intra quindecim dies fore confido) describere aggrediar: et descriptionem ad te mittam. Per singulas saltem dissertationes sive partes subsequentur notæ, quibus manum non adjiciam nisi finita versione. Tum paulatim cogitandum erit de editione, quæ tamen vix ante nundinas autumnales Francofurtenses speranda est.

Dabam Paderbornæ, 20 Maji 1712.

Si id quod monadibus superadditur ad faciendam unionem subs. tantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest; ita enim merum erit monadum aggregatum, et vereor ne 4a mera

corporum phænomena recidas. Monades enim per se ne situm quidem inter se habent, neinpe realem, qui ultra phænomenorum ordinem porrigatur. Unaquæque est velut separatus quidam mundus et hi per phænomena sua consentiunt inter se, nullo alio per se commercio nexuque. |

Si accidens vocas, quicquid substautiam completam ita supponit, ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo consistit id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. Peripatetici omnino aliquid substantiale agnoscunt præter monades, alioqui secundum ipsos nullae. substanliæ praeter monades forent. Et monades non constituunt substantiam

eompletam compositam, cum non faciant unum per se, sed merum aggregatum, nisi aliquod substantiale vinculum accedat.

Ex Harmonia non potest probari, aliquid aliud esse in corporibus quam phænomena. Nam aliunde constat harmoniam phenomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse præstabilitam. Idque sufficeret si solæ essent anima: vel monades quo casu etiam omnis evanesceret extensio realis, nedum motus, cujus realitas ad meras phænomenorum mutationes redigeretur.

Multas utique habeo Meditationes Philosophicas, sed nondum editioni paratas. Ex iis eæ quæ pertinent ad Leges motus, maxime ad elucidanda naturæ principia inservire possunt.

Multum tibi debeo, quod tanto studio in libello meo vertendo versaris. Vellem invenisses in eo qui oper: pretium facere possent.

Dabam Hanover:e, 26 Maji 1712.

Gratissimas tuas litteras ante biduum accepi .

Aggredior nune epistole tu: capita philosophica. Si id quod monadibus superadditur, inquis, ad faciendam unionein, substantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest, ita enim merum erit monadum aggregatum. Respondeo, duplex a Peripateticis statui corpus, alterum quod in prædicamento substantie ponitur, et hoc substantia est modo à me paulo post explicando, alterum mathema-

ticum, et hoc in quantitate dimensiva consistit quam accidens esse merum fateor; de hoc in postremis meis agebam duntaxat. Fateor cnim corpus priori modo acceptum merum monadum aggregatum fore, si nulla inter monadas daretur substantialis unitas. Hanc porro unitatem sic concipio et explico phrasibus peripateticis, quibus systema tuum ad usum Schol:e aptare conabor utcumque.

Form:e adeoque monades ips:e (rationalem animam excipio) quoad essentiam sive quoad actum metaphysicum semper sunt, non item quoad existentiam sive quoad actum physicum, ad eum fere modum quod apud Peripateticos complures, partes dicuntur esse in toto. potentia duntaxat, aut sicut. Averroes et Zabarella putant elementa manere in mixto, refracta scilicet. In animali v. g. equo existentiam. sive actum physicum sola habet forma dominans, nempe anima equi. Cum ens et unum convertantur, per illud ipsum res fiet una, per quod fiet existens, atque ita cum animal totum sit existens per existentiam ab anima emanantem, corpus animalis constituetur unum per istam existentiam. Porro h:ec existentia modus quidam est substantialis ab anima sive forma totali ac dominante emanans atque cwteras partiales monadas afficiens et sibi subordinans, vi cujus fit ut ex his monadibus subordinatis et illa dominante existat una substantia corporea qu:e equus dicitur.

Ex jam positis fit, monadas quoad essentiam suam spectatas præscindendo ab existentia omni sive actu physico esse quidem substantias et entia prima metaphysice completa, quia actum metaphysicum habent, nempe entelechiam, non tamen esse completas in ratione substantiæ physic:e, nisi quatenus et quando entelechia dominans existentiam atque adeo unitatem tribuit toti massæ organicæ v. g. corpori equino, ita ut h:ec ipsa nulli alteri entelechiæ surbordinata sit.

Hac porro existentia sive unitas ac vinculum substantiale, fateor, per se ne situm quidem realem tribuit monadibus inter se, posset enim existentia sive unitasilla haberi, quamvis omnes corporis equini monades in unum punctum confluxissent. Appono verba Perezii nostri de Incarnatione disputatione 1, cap. 4, n. 29, pag. 323: « Duæ sunt uniones continuativ:e, alia accidentalis et pendens a quantitate accidentali, et hiec potest habere illum ordinem, ratione cujus assignato certo puncto partes illud respiciunt propinquius vel remotius proportionaliter ad certum situm et figuram externam; hiec unio potest esse violenta, ut in monstris. Alia est substantialis, et in hac nullus est ordo formaliter reddens partes dispariter se habentes, sed

similiter continuat singulas partes singulis, quare monstruosa continuatio nullo inodo includitur in illa unione et modo integritatis substantialis, et hoc est quod multi Autores dieunt, in substantia materiali antecedenter ad quantitatem accidentalem, nullam dari partium distinctionem, sed illam provenire a quantitate. Non estid accipiendum de distinctione opposita simplicitati et identitati, sed de distinctione ordinata afficiente dissimiliter partes et cum certo ordine respectu unius puncti. Atque hinc obiter constat, fixuram clavorum perseverantem in manibus Christi nullam facere rupturam substantialem et substantiam eodem modo manere substantialiter continuatam in Christo atque si nulla esset ruptura, itaque illa ruptio manuum Christi solum estaccidentalis, etidem dicendum est in similibus.» Hucusque Perez. Assentior itaque, dum dicis: « Peripatetici omnino aliquid substantiale {modale non absolutum, Physicum non metaphysicum) agnoscunt preter monadas, alioqui secundum ipsos nulle substantiæ (physic:e) præter monadas forent. Et Monades non constituunt substantiam completam compositam (physicam), cum non faciant unum per se (physicum), sed merum aggregatum nisialiquod substantiale vinculum accedat. » His, inquam, omnibus assentior, ad quorum veritatem sufficit quod substantia physica metaphysicis sive monadibus superaddat modum aliquem substantialem qualem supra dixi.

Ais : « Si accidens vocas, quidquid substantiam completam ita supponit ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo consistat id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. » Respondeo, accidenti essentiale esse quod exigat inesse substantiie, eum pars substantiæ non sit, sed illi prorsus complete tam in esse metaphysico quam physico, hoc est tam quoad essentiam quam existentiam constitut:ze adveniat eaque connaturaliter saltem indigeat. lliec exigentia in accidente permanet etiam in statu supernaturali et per illam exigentiam distinguitur ab omni substantia. Videri potest S. Fh., 3 parte, qu. 77, artic. 1 ad 2. Hanc. accidentis notionem peripateticam, imo Aristotelicam esse ostendit Martinus Smigletius. subtilis peripateticus, Logic:e su:e disputatione 8 qu:estione prima per totam, pagina mihi 543 editionis Ingolstadiensis.

« Ex Harmonia, inquis, non potest probari aliud esse in corporibus quam ph:enomena, nam aliunde constat Harmoniam phænomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse præstabilitam,

idque sufficeret si solæ essent animæ vel monades, quo casu etiam ómnis evanesceret extensio realis, nedum motus cujus realitas ad meras phænomenorum mutationes redigeretur. »

Quamvis Harmonia præstabilita sit, hoc ipso tamen quod harmonia est, exigit perceptionibus quæ in anima sunt respondere ea qu:e extra animam geruntur, alioqui dicam ad veritatem perceptionum sive cognitionum mearum sufficere, ut anima mea sola existat una cum perceptionibus suis. Nam cognitiones me:e verificabuntur per phienomena, quæ intra animam sunt. Præter seriem ordinatam perceptionum in anima existentium requiritur ad veritatem propositionis qua v. g. affirmo Socratem sedere, respectus aliquis ad objectum distinctum ab ipsis perceptionibus, qui respectus sine objecto ipso esse non potest; ab eo enim quod res est, dicitur propositio vera vel falsa. Aut quid deerat veritati judicii illius qui apud Horatium existimabat se miros audire lragædos ac scite concinnatos ? Censesne cognitiones quas nunc habemus veras fore, si totius mundi monades in unum veluti punctum compact: forent aut in vacuo secret:e ab invicem degerent? Id si ita sit, quid opus materia inerti quie motum retardet, quid opus entelechia qu:e motus sit principium, aut quo pacto una monas alterius actionem impediet ? Alii Philosophi recentiores duce Cartesio per solum motum localem oinnes alias affectiones explicari posse voluerunt, nunc contra motus ipse localis per alias affectiones explicandus veniet. Denique aut perceptiones sive cognitiones nostras per mera phænomena non verificari dicendum est, aut cum antiquis illis dicendum erit omnia esse vera qu:e apparent : solem e. g. esse sesquipedalem, ut taceam, hac explicandi corpora ratione Physices et Matheseos concrete objecta tolli videri.

Atque ex his dubitationibus meis vides, Vir Illustrissime, necdum satis a me percipi sententiam tuam nec ea quæ dicis in notis ad librum de Origine Mali n. 2, incommodare arbitror realitati corporis mathematici sive quantitatis dimensivæ ultra phienomena progressive. Sed tamen, uti nuper dixi, si verum esset, id totum per phænomena sola explicari posse, hoc opinor non obstaret dogmati de transsubstantiatione. At cum multos semper fore philosophos arbitrer qui in corpore sic sumpto aliquid esse præter phænomena judicabunt, satis inihi erit, si in hac saltem via quantitatem dimensivam absolutum aliquid esse a substantia distinctum concedatur.

Opportune accidit, ut hoc ipso tempore quo Theodicæam verto,

Tractatum de Deo præ manibus habeam, nam dum autores nostros hoc de argumento evolvo, plurima occurrerunt quæ cum meditauonibus tuis egregie conspirant. Speciminis loco sit excerptum ex Izquierdo, quo sententia tua de necessitate morali Dei ad optimum plane exprimitur, atqui jurare p:ene ausim opus illud nunquam a te visum. Operosum esset omnia perscribere que tuis consentientia habet. Objectionibus qu:e contra sententiam utrique communem militant, et quarum non paucæ mihi occurrebant, scite respondet. Excerptum illud pagina hujus folii extrema reperies. Hujusmodi excerpta, si probas, non pauca subjungere potero versioni Theodicie, quam quo magis volvo, eo amplius placet, si paucula quædam excepero quæ nihil ad summam faciunt. Reperi tandem locum, in quo spem facis aliquando videndi a te qu:edam de Continuitate et Indivisibilibus ac Infinito. Exstat is in præfatione Theodicææ, quam needum verti, dignus profecto te vindice nodus, quem nisi solveris, nemo arbitror unquam solvet. Itaque hanc de Philosophia bene merendi occasionem ne quieso negligas.

Dabam Paderbornæ, 12 Junii 1712.

P. S. Dum litteras tuas relego, unum invenio cui non respondi. Turnaminus indicavit mihi Theodic:eam in Actis Trivultianis esse recensitam teque judicio de ca lato fore contentum ; quin et Diarii exemplum ad me miserat, sed illud in via periit. ltaque novum poposci ; ubi accepero, tecum communicabo.

Nova semper beneficia in me cumulas, in quibus non postrema sunt quod Recensionem'Trivultianam procurasti, quam legere aveo.

l'eneficium etiam tribuis, dum doctorum ex sacra schola virorum sententias meis qualibuscunque conspirantes notas. Id enim tum ad confirmandum tum ad intelligendum plurimum valet. R. P. Sebastiani Izquierdo nihil aliud me inspicere memini, quam librum inseriptum Pharus Scientiarum quem juvenis vidi, sed ideam ejus piene

amisi ; quiedam phrases Izquierdin:e in locis a te excerptis nonnihil a meis dissonant, sed in re consentire videmur. Ex.gr. cum ait Deum necessitatum fuisse moraliter, non physice ad mundum creandum ; ego dicere malui moraliter non metaphysice ; physicam enim necessitatem in libello meo sic explicui, ut sit consequens moralis.

Explicationem ph:enomenorum omnium per solas monadum perceptiones inter se conspirantes, seposita substantia corporea, utilem censeo ad fundamentalem rerum inspectionem. Et hoc exponendi modo spatium fit ordo coexistentium phænomenorum, ut tempus successivorum ; nec ulla est monadum propinquitas aut distantia spatialis vel absoluta, dicereque, esse in puncto conglobatas, aut in spatio disseminatas, est. quibusdam fictionibus animi nostri uti, dum imaginari libenter vellemus, quæ tantum intelligi possunt. In hac etiam consideratione nulla occurritextensio aut compositio continui, et omnes de punctis difficultates evanescunt. Atque hoc est, quod dicere volui alicubi in mea Theodic:ea, difficultates de compositione continui admonere nos debere, res longe aliter esse concipiendas. Videndum deinde quid necesse sit superaddi, si addamus unionem substantialem, seu ponamus substantiam dari corpoream, adeoque materiam ; et an tunc necesse sit recurri ad corpus mathematicum. Corte monades non ideo proprie erunt in loco absoluto, cum revera non Sint ingredientia, sed tantum requisita materiæ. Itaque non ideo necesse erit indivisibilia quædam localia constitui, qu:e in tantas dilficultates conjiciunt. Sufficit, substantiam corpoream esse quiddam ph:enomena extra animas realizaus ; sed in quo nolim concipere partes actu, nisi qu:e actuali divisione fiunt, nec indivisibilia, nisi ut extrema.

Monades puto existentiam semper habere plenam, nec concipi posse, ut partes polentia dicuntur essein toto. Nec video quid monas dominans aliarum monadum existentiæ detrahat, cum revera inter eas nullum sit commercium, sed tantum consensus. Unitas substanti;e corpore:e in equo non oritur ab ulla refractione monadum, sed a vinculo substantiali superaddito, per quod in ipsis monadibus nihil prorsus immutatur. Vermis aliquis potest esse pars corporis mei, et sub mea monade dominante, qui idem alia animalcula in corpore suo habere potest sub sua monade dominante. Dominatio autem et subordinatio monadum considerata in ipsis monadibus non consistit nisi in gradibus perfectionum.

Si definiatur accidens id esse, quod exigat inexistere substanti:e,

vereor ut formalem rationem ejus satis explicemus, unde ratio apparere deberet, cur exigat. Sane etiam substantia s:epe exigit aliam substantiam ; explicandum foret, quid proprie sit illud +5 inesse in quo accidentis natura collocari solet : ego ad hoc retulerim, ut sit modificatio absoluti alieni.

Verum est, consentire debere, qu:e fiunt in anima, cum iis quz extra animam geruntur ; sed ad hoc sufficit, ut quæ geruntur in una anima respondeant tum inter se, tum iis qu:e geruntur in quavis alia anima ; nec opus est poni aliquid extra omnes animas vel monades; et in hac hypothesi, cum dicimus Socratem sedere, nihil aliud significatur, quam nobis aliisque, ad quos pertinet, h:ec apparere. quibus Socratem sessumque intelligimus.

Quia judicas, Transsubstantiationis doctrinam cum hypothesi vel fictione corporum ad phivnomena redactorum conciliari posse, rogo ut hac de re mentem tuam mihi exponas. Quod superest. vale et fave. Dabam Hanoverie, 16 Junii 1712.

DES BOSSES 4 LEIRNIZ .

Mitto Illustrissim: Dominationi tu: 13 philyras versionis Theodic:e:e, quibus dissertatio pr:eliminaris et prima pars absolvitur. Rogo enixe ut pro otio recenseas, et siqua in re sensum tuum assecutus non sum. emendes. . . ... . . . . . . . . ,

Tametsi de procuranda Theodic:e: recensione Trivultiana multum sollicitus fui, necdum tamen eam nancisci potui. Suspicor fasciculum aliquem a Turnamino ad me missum et mercibus Coloniam destinatis inclusum alicubi detineri, uti jam aliquoties contigit. . . . .

Explicationem ph:enomenorum per monadum perceptiones utilem esse tecum censeo, ut philosophia naturalis a mathematica discrimi-

mm,

netur. Et quamvis corpus mathematicum superaddatur, non ideo monades erunt in loco absolute et proprie. Aristoteles ipse docuit, indivisibile non moveri per se adeoque non esse in loco per se, sed tantum per accidens. Tecum etiam sentio in co quod ph:enomena extra animas realizat, non concipiendas esse partes actu, nisi qu:e actuali divisione (iunt, nec indivisibilia nisi ut extrema. Sed Animal v. g. equum aliter quid unum esse existimo, quam totus mundus quid unum sit, idque ob vinculum substantiale quod monadas equum constituentes quodammodo actuat, nec concipere possum quomodo monades e:dem prorsus immutatze jam equum constituant, jam non constituant, cum ens et unum convertantur. Ubi nova unitas sive unio exurgit, ibi et nova qu:edam existentia intercedere debere videtur. In quo porro unio illa sive unitas aut existentia consistat, non definio, uti tu de unione animæ cum corpore respondebas Turnamino.

Ratio quare accidens exigat inexistere substantiæ est, quia non est ens primum sive ens substratum c:eteris entibus, sicut ratio cur creatura exigat a Deo pendere est, quia non est ens a se vel illimitatum. Nulla substantia tota exigit aliam substantiam ad:equate a se distinctam, nisi forte concomitanter et Harmoni:e gratia. De cætero Accidentis naturam per hoc quod sit absoluti alieni modificatio explicari posse, non diffiteor, nam etiam S. Thomas Accidens definit modum entis sive substantie; at nolim accidens merum semper modum esse, id est talem qui ne divinitus quidem sine substantia esse queat, nec ullam video contradictionem in eo quod aliquod ens medium datur inter substantiam et merum modum, quod medium ens an accidens vocandum sit lis erit de voce. |

In hypothesi corporum ad phivnomena redactorum transsubstantiationem sic explicare conor.

Ponamus primo Deum aliqua ratione superiori motum in hoc universo monadas aliquammultas destruere et alias prorsus novas substituere. Ponamus deinde residuas omnes monadas earumque perceptiones ph:enomenis naturalibus respondentes manere invariatas, non aliter atque si nulla fuisset facta destructio substitutioque monadum. Ponamus denique perceptiones istas invariatas a Deo conservari eo tantum fine ut symbolice repræsentent virtutem aliquam monadum earum qu:e de novo advenerunt, et per solam fidem innotescunt. His positis.

Ajo si corpora quatenus sensibilia mera sint phænomena, nihilad

veram transsubstantiationem in posito casu defore; ad hanc enim sufficit ut aliqua substantia desinat esse in rerum natura, alia incipiat esse sub remanente communi accidenti sive phænomeno uno vel pluribus, sub quo vel sub quibus erat illa substantia quz desiit, atqui substantie illze nova sive monades | inciperent existere sub iisdem accidentibus sive phænomenis, sub quibus erant priores qu:e destructæ sunt, ergo, etc.

Dices fortasse casum esse impossibilem, nam variato objecto sive termino cognitionis variari perceptionem ipsam necesse est. Res-

pondeo, variato objecto immediato et motivo, ut vocamus, variari quoque debere perceptionem, non item variato objecto mediato et pure terminante. Perceptio autem illa pro objecto motivo et immediato habet aliquid in anima, non enim anima perceptiones suas accipit ab objecto extra animam. Itaque objecta extra animam sunt pure terminativa perceptionis.

Hinc fit, dum experimentali aliqua. cognitione designo aliquod corpus dicendo hoc corpus sive liec res, non esse necesse ut pronomen demonstrativum hoc afficiat ipsam individualitatem substan-

ke, sed sufficere ut cadat supra individualitatem phænomeni ; nam

hoc corpus idem significat ac res substans his accidentibus sive phænomenis, ubi individualitas se tenet ex parte phaenomenorum. Unde quandiu manebit res aliqua sive eadem sive diversa substans, his phienomenis manebit semper h:vc res sive hoc.

AL dices necdum intelligi quare monades recens nat:e incipiant subesse his phænomenis sive perceptionibus ; quid enim eas determinat ut subsint potius quam non subsint, ut subsint potius nov:e ille quam remanentes ? Respondeo qu:erendo, quare monades qu:e destruct;ie sunt, phænomenis sive perceptionibus illis subesse prius dicerentur? nunquid ob hanc aliamve similem causam, quia monadum illarum jam destructarum existentia erat causa saltem idealis in mente Dei, cur Deus tales perceptiones animæ mee indiderit ? atqui juxta tertiam suppositionem initio postulatam recentes monades sunt pariter causa idealis conservationis illarum perceptionum sive ph:vnomenorum in mente mea, ergo et hæ recentes jam dictis perceptionibus subesse dicend:e erunt non minus quam destruct;e ante suberant, cum hoc tamen discrimine quod monades destructæ naturaliter istis phænomenis suberant, unde et ipsas sive ipsarum complexum denominabant extensum coloratum, etc. At monades ille de novo advenientes earumve complexus non denominabitur

extensum coloratum, ete., quia phienomena non possunt illas denominationes prestare nisi subjectis propriis et connaturalibus, ad denóminationem enim extensi, etc., requiritur subjectuni capax et proprium ; nihil tamen vetabit quominus illæ novæ monades designari ac demonstrari per illa phænomena possint ac dici hoc, quia cum phænomena ex natura sua ordinentur ad designandas substantias, et propria substantia absit, unice illam designabunt ad quam symbolice repræsentandam a Deo conservantur, utpote qu:v in absentia proprie et connaturalis substantia jus ad illa ph:enomena proximum habet.

Venio nunc ad transsubstantiationem Eucharisticam, «qu;e. juxta hactenus dieta facile explicari potest. Nam transsubstantiatio hucusque posita ab ea, quam in Eucharistia tuetur Ecclesia Romana, in eo solum differt, quod monades novas creari supra supposuerim, in Eucharistia vero monades ad Christi corpus pertinentes jam prius exstiterint et solum incipiant subesse ph:enomenis alienis, in quo difficultas esse nulla videtur, quæ quidem sit catholicis propria. Nam si Deus possit per phænomena monadibus destructis respondentia repræsentare symbolice monadas destructis substitutas ac de novo creatas, cur non poterit eodem modo repr:esentare. aliquas. ex præexistentibus et remanentibus, quales erant monades substantiam corporis Christi constituentes? Existet ergo Christi corpus sub his phienomenis, atque adeo in hoc spatio, nam juxta definitionem quam in postrema tua epistola ponis, spatium in hac hypothesi nihil aliud est quam ordo coexistentium phienomenorum.

Nec vero ita proprie intelligetur designari et demonstrari per hiec phenomena corpus Christi, si monades panem ante constituentes, quarum phenomena hæc propria erant, non interierunt, quia quamdiu manent monades panis, phænomenàa illis respondentia proprie in monadas suas cadunt easque duntaxat proprie loquendo designant. Ex quo fiet, ut si monades panis maneant, h:ec propositio : Hoc est Corpus meum, si intelligenda sit in sensu proprio (uti intelligendos esse textus fundamentales ad mysteria pertinentes in confesso est) faciet hunc sensum : Panis est Corpus Christi.

Habes, Illustrissime Domine, cogitata mea de conciliatione doctrinæ transsubstantiationis cum hypothesi vel fictione corporum ad ph:enomena redactorum. Tu si quid novisti rectius istis, candidus imperti : si non, his utere mecum.

Izquierdus cum ait, Deum necessitatum fuisse moraliter, non

physice ad mundum creandum, nihil aliud vult quam non esse necessitatum metaphysice, uti expresse profitetur paulo ante, et argumenta quibus assertiones suas probat, ostendunt. De cætero physicam in rebus creatis necessitatem prout a metaphysica distinguitur, ex morali consequi tum ipse tum Esparsa aliique egregie explicant et tecum sentiunt.

Gratissimum mihi fuit, quod percipiendo illi Theodic:e:e loco, ubi ais difficultates de compositione continui admonere nos debere res longe aliter esse concipiendas, lucem mihi aliquam attulisti, nec diffiteor quod inquis illam explicationem utilem esse posse ad multas difficultates removendas. Patere tamen ut quaedam adhuc obmoveam contra hypothesin illam.

1. Si reali extensione opus non est ad explicanda phænomena, cur opus erit materia sive zoo droxeueéve, aut quare sola Entelechia monadem facere non poterit? 2. Cur opus erit infinitis actu monadibus? 3. Si pomum e. g. realiter extensum non est, cur potius rotundum apparet quam quadratum ? etc.

Dabam Pader borne, 28 Augusti 1742.

P. S. Missam ad te aliquot abhinc hebdomadis partem translationis mez tibi traditam fuisse confido.

XCVITI

Primum versionis tue partem . .. accepi. . . . . . . . Versio tua pulchra est, et lucem dabit operi : utor tamen in re, pro parte mea, concessa a te libertate, et cum te arctius originali astrinxeris, quo fidelior interpres esses ; ego nonnulla clarius explico quam sunt in Gallico ; quedam interdum enuntio rotundius, ut facturus fuissem, si Latine scripsissem . . . . . . +. +

Nunc ad. litteras tuas philosophicas venio. Ego quoque sentio, admissis Substantialibus preter monades, seu admissa unione quadam reali, aliam longe esse unionem, qua facit ut animal vel quodvis corpus natura organicum sit Unum substantiale, habens unam monada dominantem, quam unionem, quæ facit simplex aggrega-

tum, quale est in acervo lapidum : hiec consistit in mera unione priesentie seu locali, illa in unione substantiatum novum constituente, quod Scholæ vocant unum per se, cum prius vocent unum per accidens. Nuspiam dixi, monades prorsus non mutatas modo equum constituere, modo non constituere ; nam cum Monas semper intra se exprimat suas ad cartera omnia relationes, longe alia percipiet cum in equo erit, quam cum in cane. Ad accidentis naturam non sufficit, ut sit dependens a substantia, nam et substantia composita dependet a simplicibus seu monadibus : sed addendum est dependere a substantia tanquam subjecto, et quidem subjecto ultimo ; nam potest accidens esse affectio alterius accidentis, v. g. magnitudo caloris vel impetus, ita ut impetus sit subjectum et magnitudo ei insit tanquam abstractum praedicati, cuni impetus dicitur fieri magnus vel tantus. Sed calor vel impetus est in corpore tanquam in subjecto ; et ultimum subjectum semper est substantia. Et omne accidens est abstractum quoddam, sola vero substantia est concretum ; et licet accidentia etiam pessint habere praedicata concreta, velut eum impetus dicitur magnus, ipsamet tamen concreta non 'sunt, sed abstracta a prædicatis substantiarum.

Porro substantiam compositam, seu rem illam qua facit vinculum Monadum, cum non sit mera modificatio monadum, nec quiddam illis inexistens tanquam subjectis (neque enim simul pluribus subjectis inesse eadem modificatio posset), statuerem dependere a monadibus non dependentia logica :ita scilicet ut nec supernaturaliter ab iis separari possit;, sed tantum naturali, nempe ut exigat illa unire in substantiam compositam. nisi Deus aliter velit ; nam potest Deus eamdem aliis monadibus uniendis applicare, ita ut priores unire desinat, potest etiam ipsam plane tollere, et aliam alias monades unientem huic substituere, idque vel ita ut alias monades unire desinat, et transferatur de monadibus in monades, vel ita ut suas monades quas naturaliter unit, retineat, nunc vero supernaturaliter uniat etiam novas. Et hoc videtur secundum vestros dicendum de mutatione totius substantia? corporis in totam substantiam alterius corporis, quod tamen suam priorem naturam retineat.

Veniamus jam ad accidentia realia, quæ huic Bei unitivæ inerant tanquam subjecto. Et convenies, opinor, quædam esse non nisi ejus modificationes, quæ proinde cum ipsa sublata tollentur. Sed quæritur, an non sint accidentia quædam, qua sint plus quam modificationes. Videntur autem h:ec esse plane superflua, et quicquid ipsis

preter molificationem inest, videtur ad ipsam pertinere rem substantialem, Nec video quomodo possimus abstractum distinguere a concreto seu subjecto cui inest, aut explicare intelligibiliter quid sit ro inesse vel inharere subjecto, nisi considerando inhærens ut modum seu statum subjecti : qui vel essentialis est, nec nisi mutata substantia: natura mutari potest, nec revera ab ea nisi respectu differt ; vel est accidentalis, et appellatur modificatio, qui nasci et interire potest manente subjecto. Quodsi alium modum nosti explicandi inhærentiam, hunc suggere quæso, ab eo enim res pendebit. Quod si fieri non potest, verendum est ne accidentia realia conservari dicendo, revera conservetis substantiam, et ita revera tota substantia non transmutetur. Unde etiam Gr:eci quidam, si bene memini, accidentia realia conservari negant, quia verentur ne simul conservetur natura et substantia.

Ais videri Ens medium dari posse inter substantiam et modificationem. Ego vero putem, id medium esse ipsum unum per se substan tiatum, seu substantiam compositam ; ea enim media est inter substantiam simplicem (qu: pr:ecipue nomen substantie meretur) et modificationem. Substantia simplex (1) est perpetua ; substantiatum nasci et interire potest, et mutari ; accidens est id quod nascituraut desinit substantia mutata, sed manente. (:eterum accidens non est capax nov:e modificationis, per se scilicet, sed tantum per accidens, quatenus inest substanti:e per alia ctiam accidentia modificatæ ; v. g. Impetus vel Calor idem in corpore 4, nune est præsens corpori B, uunc ab eo remotus ob præsentiam vel remotionem corporis À : sed idem impetus non potest esse major et minor, manenti etiain priori minori accessit novus gradus, et totalis sequens est alius a totali præcedente. Similiter idem impetus non potest dirigi nunc in hanc, nunc in illam plagam, sed novus impetus aliam habens directionem, priori additus, facit novain. directionem totalem, partiali utraque manente. Totalis autem impetus etiam ipse alteri compositus novum totalem parit.

His positis, putem Transsubstantiationem vestram explicari posse retentis monadibus (quod magis rationi et ordini Universi consentaneum videtur), sed vinculo substantiali corporis Christi ad mónades panis et vini substantialiter uniendas a Deo adhibito, destructo autem

(1) Coneretum distingui potet in accidentale, velut Calidum, Homo Calidus, et substantiale. Porro substantialia divido in substantias simplices, ut Deus, Angelus, anima et substantiata; substantiatum in unum per se seu substantiam compositam, et unum per accidens seu aggregatum ‘Vote marginale de Leibniz).

priore vineulo substantiali, ct cum co ipsius modificationibus seu accidentibus lta sola supererunt phenomena monadum panis et vini, qu:e futura fuissent, si nullum vinculum substantiale horum monadibus a Deo additum fuisset. Etsi autem panis vel vinum non sit substantiatum constituens unum per se, nec proinde uno vinculo substantiali connectatur, est tamen aggregatum ex corporibus organicis seu substantiatis constituentibus unum per se, quorum vincula substantialia tollerentur, et a vinculo substantiali corporis Christi supplerentur. Cum dicitur hoc es! corpus, tunc. admissis substantiis compositis, non monades designantur, vel per hoc, vel per corpus (quotusquisque enim de illis cogitavit ?), sed substantiatum per vincula substantialia ortum seu compositum.

Venio nunc ad tuam explicationem Transsubstantiationis, instituendam si nulla essent vincula substantialia et substantiata mera essent ph:enomena. Ais monades panis et vini destrui, aliasque illis substitui, manentibus tamen in animabus omnibus panis et vini perceptionibus, perinde ac si monades earum mansissent : porro substitutas panis esse monades corporis Christi. Sed ipse quæris merito, cur dicamus alias monades prioribus substitutas, aut in quo consistat illa substitutio, nec video quomodo id explicari possit, eo casu quo nihil in natura ponitur nisi monades et monadum perceptiones, nisi monadibus corporis Christi tribuamus perceptiones respondentes perceptionibus monadum destructarum. Sed ita revera dicendum foret accidentia panis et vini fore in corpore Christi, quod merito impro- 'batur. Neque ro /Toc est illis corporis Christi monadibus recte tribueremus, ex hoc solo quod fuerint caus:e ideales in mente Dei harum in nobis perceptionum : causa: ideales rationem causandi habent perceptionum alienarum per perceptiones suas illis respondentes. Neque itaque monades corporis Christi causa idealis essent phænoinenorum nostrorum, nisi aliquid in se liaberent respondens, quod causalitatem fundaret, id est nisi perceptiones eorum tales essent, quales fuerant in monadibus panis et vini, ut caus:e tales ideales nostrarum perceptionum, atque adeo subjecta accidentium apparentium appellari mererentur. Vix itaque video, quomodo res ex meris monadibus et ph:enomenis sufficienter explicari possit; sed addendum est aliquid realisans. Admissa autem realisatione phænomenorum et substantiis compositis, putem non esse opus Sublatione monadum, sed sufficere sublationem et substitutionem ejus, quod substantiam compositam formaliter constituit, quod monades non

PAUL JANET. — Leibniz. 1-36

faciunt, quie manente substantia composita adesse vel abesse possunt.

Quæris, si reali extensione opus non est, cur opus sit materia prima, nee sola Entelechia monadem constituat ? Responderenm, si sole sunt monades cum suis perceptionibus, materiam primam nibil aliud fore quam potentiam monadum passivam, et Entelechiam fore eandem activam ; sin addas substantias compositas, dicerem in ipsis principium resistenti:e accedere debere principio activo, sive virtuti motiv:e. Quieris porro, eur infinite actu monades? Respondeo, ad hoc suffecturam earum possibilitatem, cum præstat quam ditissima esse opera Dei : sed idem exigit rerum ordo, alioqui non omnibus assignabilibus percipientibus ph:ienomena responderent. Et sane in nostris perceptionibus, utcunque distinctis, intelligimus confusas inesse ad quantamlibet parvitatem : itaque his monades respondebunt, ut. majoribus distinctioribusque respondent. Quaeris denique, si pomum realiter extensum non est, cur rotundum apparet potius quam quadratum ? Respondeo, pomum ipsum, cum sit ens per aggregationem, non nisi phienomenon esse. . . . . . . .

Dabam Guelfebyti, 20 Sept. 1712.

Prodit hic prieclara. versio. tua, in qua recensenda plusculum mihi alicubi indulsi, quod tu quidem tanquam in alieno arctius te verbis astrinxeris, cgo vero liberius quiedam expressi, ut minus Gallicas origines in Latino sapiant.

Si ratio excogitari. posset, corporibus licet ad sola. phienomena redactis, explicandi possibilitatemn +05 metousixsuod vestri, id pridem mallem. Nam hypothesis illa multis modis placet. Nec aliqua alia re. quam monadibus earumque modificationibus internis, ad Philosophiam oppositis supernaturalibus, indigemus. Sed vereor, ut mysterium Incarnationis aliaque explicare possimus, nisi vincula realia seu uniones accedant.

Dabam Hanover, 10 Octobr. 1712.

Venio jam ad capita philosophica litterarum tuarum, quas, ut clarius mentem meam explicem, in periodos membratim dispertior, acresponsionem meam subjungo. Tu conatus meos qualescumque boni consule.

4. « Putem, inquis, uerousiasuov vestrum explicari posse retentis monadibus (quod magis rationi et ordini universi consentaneum videtur), sed vinculo substantiali corporis Christi ad monades panis et vini substantialiter uniendas a Deo adhibito, destructo autem priore vinculo substantiali, et cum eo ipsius modificationibus seu accidentibus. Ita sola supererunt phænomena monadum panis et vini quz futura fuissent, si nullum vinculum substantiale horum monadibus a Deo additum fuisset. Et si autem panis vel vinum non sit substantiatum constituens unum per se, nec proinde uno vinculo substantiali connectatur, est tamen aggregatum ex corporibus organicis seu substantiatis constituentibus unum per se, quorum vincula substantialia tollerentur et a vinculo corporis Christi supplerentur. »

Fateor sane explicationem hanc ingeniosissimam esse, sed hoc pacto videntur non sola accidentia sive phænomena panis et vini esse mansura, sed etiam magna, imo potissima pars substantie, Scilicet ipsie monades, quie. quomodo a constitutione panis et vini excludi possint, non satis video. Dogma Ecclesia est, ut nosti, substantiam totam panis et vini perire. Vinculum illud monadum tam parum videtur esse posse tota substantia panis quam parum vinculum inter animain et corpus est tota substantia Lominis. —- Quod ais, magis rationi et ordini universi consentaneum videri ut retineantur monades, verum est de ordine quatenus nobis notus est, sed quis novit num Deus rationes altissimas non habuerit ipsas etiam monadas destruendi ? nempe quemadmodum in Mysterio ncarnationis Deus voluit ut humana natura, licet substantia in se sit,

habeat tamen in Christo modum essendi similem accidenti, cum ad person: constitutionem non pertineat, ita e contra ob rationes nobis incognitas voluerit, ut in Eucharistia quæ mirabilium Dei mne: mosynon est, accidens sive ph:enomenon haberet modum essendi quasi per se.

2. « Monades puto existentiam semper habere plenam nec concipi posse, ut partes potentia dicuntur esse in toto. » Monades semper habent unitatem plenam simplicem, sed non semper eundem compositam, quia nunc sunt partes hujus substantie compositi, nunc illius. Unitas simplex est monadibus adæquate identificata, unitas composita non item, sed identificatur toti complexo monadum ita modificatarum ut substantiam compositam constituant.

3. « Nec video quid monas dominans aliarum monadum existentie detrahat, cum revera inter illas nullum sit commercium, sed tantum consensus. » Cum monadas mutari debere concedas, dum equum modo constituunt modo non constituunt,id quod de novo positum in monadibus efficit ut equum constituant, dicam esse partem ejus unitatis sive existenti:e substantialis equinæ ; non enim vincu- ]um illud substantiale absolutum se solo facit ut monas aliqua subordinata sit pars actualis equini compositi, cum vinculum illud nunquam destruatur, et tamen mouades illae non semper maneant partes actuales illius compositi equini, sed jam hæ jam illie. illud constituant, jam hic jam illie. recedant, manente solnm eadem monade dominante.

4. « Unitas substanti:e non oritur ab aliqua refractione monadum, sed a vinculo substantiali superaddito, per quod in monadibus nihil prorsus immutatur. » Vinculum illud substantiale absolutum se solo adivquate non facit, ut monas aliqua subordinata sit pars actualis compositi equini, alioqui monas qu:e semel fuit subordinata, sive semel fuit pars equini compositi, semper deberet manere talis, cum vineulum illud semper maneat : atqui potest Deus, ut infra dicis, illud vinculum aliis monadibus uniendis applicare, ita ut priores unire desinat, imo transferre de monadibus in monadas, etc. Quo posito sic argumentor: Exstiterunt a mundi creatione omues monades tam dominans quam subordinatæ equinum compositum heri natum constituentes ; exstitit etiain a mundi creatione vinculum substantiale absolutum illarum, nihil enim absolutum nascitur aut interit. Nee tamen a. mundi creatione exstitit equinum compositum quod heri natum, ergo equinum compositum quod heri natum est non

potest ad:equate consistere in monadibus illis vinculo illo substantiali absoluto, sed debet præterea includere aliquem modum his absolutis affixum. Qu: enim adequate sunt eadem, eorum unum non potest existere vel exstitisse, quin alterum pariter existat vel exstiterit. Jam vero per refractionem monadum nihil aliud intellexi quam modumsive modos monadum quz ante sui juris erant dum dominabantur, nunc autem subordinantur alteri dominanti v. g. equin:e, a qua compositum totum sumit denominationem.

9. « Nuspiam dixi, monadas prorsus non mutatas modo equum constituere, modo non constituere, nain cum monas semper intra se exprimat suas ad cætera ounia relationes, longe alia percipiet in equo quam in cane. » Censeo mutationem monadum in casu presenti non consistere solum in perceptionum diversitate quie accidentalis est, sed involvere pr:eterea substantialem aliquam diversitatem ipsis novis perceptionibus priorem, nam perceptionum novarum diversitas notabilis oritur ex diversitate saltem modali substantiali principii.

6. « Porro substantiam compositam seu rem illam quz fuit vinculum monadum, cum non sit mera modificatio monadum, nequaquam in illis existens tanquam in subjectis, neque enim pluribus subjectis, inesse eadem modificatio posset. » « Ajo modos illos substantiales, quorum singuli singulis monadibus, tam dominanti quam subordinatis insunt, esse vinculum substantiale monadum inter se in ordine ad faciendum compositum equinum ; nec refert quod idem modus pluribus simul subjectis inesse non possit. Nam sicut «pótov ünoxetuevov et évzeAégerx unum simplex efficiunt quia licet realiter distincta invicem non tamen indifferentia sunt ad efficiendam monada,ita nec ist:e monades compositi equini, postquam modis illis substantialibus affect:e sunt indiflerentes sunt ad efliciendam substantiam compositam adeoque ad id munus nullo alio vinculo substantiali indigebunt. Porro unitas compositi illius consistet in eo quod omnes ill:» monades per modos substantioles singulis proprios subordinentur uni monadi dominanti, qu:e monas dominans deno minabit compositum unum, atque ita compositum unum nihil aliud erit quam una monas sibi reliquas substantialiter subordinans.

6..... « Statuerem dependere (vinculum substantiale) a monadibus non dependentia logica, ita scilicet ut nec supernaturaliter ab lis separari possit, sed tantum naturali, nempe ut exigat illa unire in substantiam compositam nisi Deus aliter velit. » 5i vinculum illud

monadum pendeat a monadibus dependentia saltem naturali, vide quzeso an non ipsi convenire possit Aristotelica definitio accidentis prout a Smigletio explicatam reperies in adjecta huic epistol:e pagina ; certe substantia composita sufficienter constituetur per modos illos substantiales singulis monadibus proprios. Erit itaque vinculum illud vel realizatio phienomenorum in substantia composita non ut pars, ita tamen ut sit impossibile esse (saltem naturaliter) sine illa. Ergo erit accidens Aristotelicum; cum vero supernaturaliter existere possit sine illo, jam non est modus, ergo accidens absolutum.

1. « Potest Deus eamdem aliis monadibus uniendis applicare, ita ut priores unire desinat, potest etiam ipsam plane tollere, et aliam alias monadas unientem huic substituere, idque vel ita ut alias monadas unire desinat et transferatur de monadibus in monadas, velita ut suas monadas quas naturaliter unit retineat, nunc vero supernaturaliter uniat etiam novas.» H:ec omnia qu:e de vinculo substantiali dicis, dicam cum proportione pariter de meo ente realizante ph:enomena, et pr:esupponente substantiam compositam per modos completam.

8. « Et hoc (postremum) videtur dicendum secundum Vestros de mutatione totius substantie corporis in totam substantiam alterius corporis, quod tamen propriam suam naturam retineat. » Dicerem ergo consequenter ad ea quie superius dixi, illud quod phænomena panis realizat, manere destructis panis monadibus etapplicari monadibus corporis Christi.

9. « Convenies, opinor, accidentia qu:edam realia esse non nisi

modificationes quie proinde cum ipsa substantia sublata tolluntur. » Convenio.

10. « Sed quieritur an non sint accidentia quædam quie sint plus quam modificationes, videntur autem hiec esse plane superflua, et quidquid ipsis preter modificationem inest, videtur ad ipsam pertinere rem substantialem. » Certum est, in sententia astruente corpora (loquor de mathematicis) aliquid esse pricter phænomena, non

esse superfluum ens absolutum quod ph:enomena illa realizet, id ergo tantum quaerendum superest, an realizatio illa sit accidens an substantia. Ego ajo esse accidens absolutum, absolutum quidem quia nulla modalitas rerum per se inextensarum et immobilium potest reddere res illas vere extensas et vere mobiles, etc., accidens vero quia præsupponit substantiam compositam jam in esse suo constitutam per monadas earumque modos substantiales (de quibus

mumeris 4, 5, 6), atque hic valet illud axioma Peripateticorum : quidquid ex natura «ua advenit enti. substantialiter constituto et completo, est accidens.

11. « Nec video quomodo possimus abstractum distinguere a concreto seu subjecto cui inest, aut explicare intelligibiliter quid sit ro inesse vel inhzerere subjecto, nisi considerando inhærens ut modum seu statum subjecti, qui vel essentialis est, nec nisi mutata substantiæ natura mutari potest, nec revera ab ea nisi respectu differt, vel accidentalis et appellatur modificatio, qui nascitur et interit manente subjecto. » 'vceX£jeux sive vis activa inest +6 zero broxetu£vo Sive subjecto passivo monadum, nec tamen est modus illius subjecti passivi, sed aliquid absolutum et plus quam modaliter ab illo distinctum. Potest ergo aliquid concipi inesse quodammodo subjecto, etiamsi non concipiatur inhærens ut modus. Hoc tamen discrimen interest inter évrekëyerxv et absolutum accidens nostrum, quod illa constituat substantiam, non item hoc. Per esse in subjecto quatenus proprium est accidentibus, intelligo cum Aristotele : quod in re aliqua inest non tanquam pars, nec potest se unctum ab eo in quo est consistere. Vide si placet explicationem Smigletii. Hoc totum conveniret absoluto illi realizanti ph:enomena, nam imprimis esset in substantia composita, nam denominaret illam intrinsece extensam, etc., et dependeret ab illa saltem naturaliter ac exigeret illi uniri, deinde non esset par illius, ut s:epius jam dixi, denique impossibile esset illud consisteresine illa,saltem naturaliterergo.

12. « Ais videri Ens medium dari posse inter substantiam et modilicationem. Ego vero putem, id medium esse ipsum unum per se substantiatum seu substantiam compositam, ea enim media est inter substantiam simplicem qu:e precipue nomen substantia: meretur, et modificationem. » Censeo non tantum inter substantiam simplicem, sed etiam inter substantiam compositam et modificationem medium dari posse, nempe ens realizans phenomena superveniens substantiæ composit:e substantialiter complet:e, et mona dibus ipsis co:evum, prorsus sicut vinculum tuum substantiale.

13. « Substantia simplex est perpetua, substantiatum nasci et interire potest et mutari. » Non video quomodo substantiatum nasci et interire possit nisi quatenus includit modos substantiales qui soli nasci et interire possunt. His autem admissis nihil necesse est vinculum illud absolutum substantiati constitutionem ingredi.

15. « Accidens non est capax novæ modificationis per se scilicet sed tantum per accidens, quatenus inest substantie per alia etiam accidentia modificat:e, etc. » Largior id esse verum de accidentibus modalibus et corruptibilibus, non item de absolutis et incorruptibilibus, quale est meum, quod in nihilo fere discrepabit a vinculo Tuo substantiali, nisi quod substanti:e constitutionem non ingrediatur.

15. « Quaris merito (circa explicationem uetouotuouoù instituendam, si nulla essent vincula substantialia et substantiata mera essent phænomena) cur dicamus alias monadas prioribus substitutas, aut in quo consistat illa substitutio, nec video quomodo id explicari possit eo casu quo nihil in natura ponitur nisi monades et monadum perceptiones, nisi monadibus corporis Christi tribuamus perceptiones respondentes perceptionibus monadum destructarum. » Dixeram illam substitutionem in eo consistere quod Deus perceptiones omnium monadum non destructarum versantes cirea monadas destructas conservet intuitu. monadum corporis Christi. ld ‘am variis viis explicare conabor. 1% multi Thrologi cum Suarez docent variationem voluntatis in Deo non semper inferre variationem in natura. Juxta hanc sententiam videtur posse fieri ut conserventur ille priores perceptiones monadum, permanentium intuitu monadum «corporis Christi symbolice figurandi, quamvis nihil in natura poneretur nisi monades et perceptiones, etiamsi monadibus corporis Cliristi non tribueremus perceptiones monadum destructarum perceptionibus respondentes. Tunc enim voluntas Doi censeri poterit sufficiens applicativum perceptionum remanentium ad ipsum Christi corpus sive ejus monadas. — 2° Si altera sententia vera est, scilicet quod omnis varietas voluntatis in Deo inferat varietatem aliquam in creaturis, jam admitti poterunt in monadibus corporis Christi modi accidentales modis itidem accidentalibus monadum destructarum respondentes, sive illi modi sint p?rceptiones sive fundamentum perceptionum; nam sicut supra n. 5, substantias compositas constitui per modos substantiales a perceptionibus utpote fluxis distinctos, ita nihil vetat in. praesenti hypothesi corporum ad mera ph:enomena redactorum concedere modos accidentales distinetos ab ipsis perceptionibus. Quod si tamen hos modos accidentales omnino repudias et solas monades cum suis perceptionibus in natura ponis quod mihi difficile esse videtur, age sane ; 3? tribuamus monadibus corporis Christi perceptiones aliquas respon:entes perceptionibus monadum destructarum.

16. « Sed ita dicendum foret accidentia panis fore in corpore Christi, quod merit» improbatur. » Aloysius Temmick in Philosophia vera cujus libri notitiam beneficio tuo adeptus sum, p. 117 asserit, accidentia subsistere in corpore Christi. Objicitsibi : hoc posito accidentia illa non erunt panis accidentia sed Christi, cui insunt. ltespondet negando consequentiam, nam ejus sunt et dicuntur esse, inquit, cujus sunt propria per naturam, vel ait esse accidentia Christi ut Eucharistice existentis, panis autem naturaliter existentis, lta qui in scena paludamentum gestat a principe commodatum, nonne gestat quod principis est proprium, dicit tamen esse suum, utin scena principem agit. Denique concedit etiam illa accidentia ut individua sunt non esse panis, sed ut sunt cadem specie. Porro de individuationibus rerum, inquit, nulla est cognitio sensibilis, nulla proinde quiestio, nulla propositio, unde cum sint specie eadem qu:e ante, rigidissime et propriissime dicuntur absolute esse accidentia panis, sieut in Geometria quæ eadem specie sunt, simpliciter ct absolute eadem asseruntur. Ita Temmick.

Sed et via suppetit eadem individua accidentia conservandi, si cum Philosophis recentioribus asserat quis, accidentia utpote plizenomena primario in mente percipientis illa residere et dicere in recto ipsam cognitionem nostram, qu:e cum individualiter invariata maneat uti supponitur, manebunt accidentia invariata, nam recto phænomeni invariato manet sinipliciter invariatum phienomenon. C:eterum accidentia panis in corpore Christi ut in subjecto. sustentationis esse communiter docent Scholastiei, et eatenus corpus Christi ut illis substans posse denominari hoc, sed quia non sunt in eo connaturaliter, hinc non tribuere denominationem albi, sapidi, etc.. corporis Christi Sicut si Angelo inquiunt uniretur albedo. possem albedinis subjectum designando dicere : Angelus est hoc, non tamen possem dicere angelus est albus ob incapacitatem subjecti quod totum accommodari potes! cognitioni quam in recto dicerent accidentia.

17. « Neque vo hoc esl illis corporis Christi monadibus recte tribueremus, ex hoc solo quod fuerint cause ideales in mente Dei harum in nobis perceptionum ; causæ ideales habent rationem causandi alienas perceptiones per suas perceptiones illis respondentes, neque itaque monades corporis Christi causa idealis essent phænomenorum nostrorum, nisi aliquid in se haberent respondens, quod causalitatem fundaret, id est nisi perceptiones corum tales

essent quales fuerant in monadibus panis et vini ut causæ tales ideales nostrarum perceptionum atque adeo subjecta accidentium apparentium appellari mereantur. » Juxta dicta num. 16 admitti possunt hic dicta maxime juxta viam accidentia constituentiun primario in cognitione. Itaque corpus Christi quatenus habens perceptiones respondentes perceptionibus panis sustentabit, id est erit causaidealis conservatæ cognitionis in mente mea, et hoc sufficiet ut corpus illud indigitari possit, hoc non tamen denominabitur illa cognitione album, sapidum, quia ad tales denominationes requiritur capacitas subjecti, ad hanc vero requiritur connaturalitas. De cætern causæ ideales mihi non videntur habere rationem causandi perceptionum alienarum præcise per perceptiones illis respondentes. Sic enim perceptiones ill:e in causis idealibus v. g. in monadibus A existentes, et alienis scilicet monadum B respondentes essent natura priores perceptionibus alienis; atqui monades B vicissim sunt caus:e ideales perceptionum existentium in monadibus À per perceptiones suas perceptionibus monadum A respondentes, ergo perceptiones monadum B vicissim essent natura priores perceptionibus monadum A, sicque daretur mutua prioritas in eodem genere. Dicendum ergo arbitror eausas ideales habere rationem causandi perceptionum alienarum per aliquid aliud quam per perceptiones illis respondentes, puta per modos aliquos accidentales ipsis perceptionibus priores.

Hoc ipsum in hac hypothesi magnum incommodum censeo, quod vis activa ab ipsa potentia passiva non distingueretur. Et jam in universo nil nisi entia immaterialia fore viderentur. Deinde in eadem hypothesi evanescent omnia argumenta metaphysica et mathematica infinitatem partium continui probatura, restabuntque sola moralia desumpta ex ratione optimi. Vale, Illustrissime Domine, et scripti inconcinni prolixitatem protua humanitate excusa. Dabam l'aderborn:e, 12 Decembris 1712.

Cognoscibilia sunt incomplexa vel complexa.

Incomplexa sunt categorematica seu Termini, vel syncategoremata, vel ex his conflata.

Termini sunt significationes vocabulorum in recto.

‘1: Ecrit de la main de Leibniz sur la lettre précédente du P. Des Bosses.

Syncategoremata sunt significationes particularum.

Conflata ex his sunt terminorum inflexiones, dum scilicet ex termino et particula fit compositum obliquum, v. g. cum dico, hominis, quod idem est ac «o9 homo ubi co» est particula, Homo terminus.

Termini sunt vel impossibiles vel possibiles.

Termini possibiles sunt Entia realia, impossibiles sunt Entia rationis.

Interim aliud sunt Termini quam Entia, v. g. Triangulum et Trilaterum sunt idem Ens, sed sunt termini diversi differuntque formaliter, non. materialiter. Sic reduplicativi, veluti homo quatenus est Scientiie capax, non est res alia quam homo, sed alius terminus.

Termini igitur sunt mere reales vel connotionales. Termini reales sunt ipsæ Res, cum nihil exprimitur preter ipsam; connotionales sunt res cum addito, v. g. Homo est Terminus mere realis, Homo rationalis est terminus connotionalis essentialis, et estin eo superfluitas, quia pars una ex alia sequitur. Homo doctus est terminus connotionalis accidentalis; idem enim nunc est doctus, nunc indoctus, manetque eadem res, sed accidentibus variata. Quodsi conciperemus, idem Ens posse esse nunc hominem nunc non-hominem, etiam homo foret terminus connotionalis accidentalis. Sic quadratum non est terminus realis, nam potest aliquid ex non-quadrato fieri quadratum, et dantur quadrata diversissim:e nature, velut aureum, argenteum, etc. Sie doctus est terminus connotionalis, non enim datur certum genus Entis, quod nil sit nisi doctum, aut docti modificationes.

Termini sunt Concreti vel Abstracti.

Concreti mere reales sunt Substanti:e.

Concreti connotionales sunt essentiales aut aceidentalesut jam dixi.

Abstracti sunt itidem aut Entia, aut prædicata. Sie Virtus est Ens, rationalitas non est Ens.

Abstracta qu:e sunt Entia, sunt absoluta aut relationes. Relationes nullius propriæ mutationis sunt capaces, sed resultant ex absolutis. Videamus an præstet Relationes removere a numero Entium.

Absoluta sunt Formæ quæ sunt Entia durabilia, et transitiones (id est Actiones vel Passiones: seu accidentia successiva.

Sunt autem Form: ali: Essentiales, seu constitutivæ, alic accidentales.

Ned fortasse formis essentialibus careri potest, ut sint nude notiones.

Prædicata Abstracta quive non sunt Entia, sunt vel essentialia (nempe attributa vel affectiones ; attributa, primitiva; affectiones, derivativæ) vel Accidentalia, qualia sunt relationes accidentales.

Sunt et abstracta composita, v. g. animali-rationalitas, id est animalitas rationalitas, id est humanitas.

Interdum oblique conjunguntur, et Unum abstractum est alterius accidens, ut cum dicitur v. g. doctrina salutifera, ubi salutiferum esse est accidens doctriniv.

Dantur scilicet accidentia accidentium, etsi non dentur substantie substantiarum, id est potest substare accidens accidenti, non substantia substantiæ.

Cum abstracta. non sunt Entia, reducuntur ad veritates, verb. 4. hationalitas hominis nihil aliud est quam veritas hujus Enuntiationis : homo est rationalis. Unde patet incomplexa s:epe fundari in ipsis complexis, quie tamen per sce natura posteriora sunt ipsis incomplexis, quorum scilicet faciunt nexum.

Et revera omnis propositio seu omne complexum potest vicissim reduci ad incomplexum per es! primi Adjecti ut vocant. Ut si loco propositionis : homo est rationalis, dicam «» Hominem esse rationalem, est. Rosam esse odoratam, est. Nempe est verum, etsi forte non existat rosa, ut in hyeme.

Complexa seu propositiones sunt absolute vel hypothetic:e, vel ex his conflatæ (1).

Absolutæ, ut homo est beabilis; hypothetie:e, veluti si homo est beabilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis; nam in hac vita nulla est vera beatitudo.

Propositiones omnes rursus sunt rationis vel facti, lationis, veluti homo est beabilis ; Facti, omnis homo meretur damnari, hoc scilieet casu factum est. per peccatum.

Omnes proposit'ones universales reduci possunt ad hypotheticas, veluti omnis homo est beabilis, idem est ac si dicas : si quis est homo, sequitur quod sit beabilis. Vicissim hypotheticæ | reduci possunt ad absolutas co modo quo reduximus complexas ad incomplexas, v. g. si homo est beabilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis, hiec. propositio reduci potest ad hanc : hominem esse

1} Uti omnis terminus dicit possibilitatem, ita omnis propositio dicit veritatem. Et tameu ut terminus dividi potest in possibilem et impossibilem. ita propositio in veram et falsam. Nempe terminus vel propositio tuuc falso dicit.

quod dicit, Hinc patet etiam quod omnis terminus incomplexus concipi possit ut involvens aliquid complexi, quatenus aflirmat possibilitatem.

beabilem est animam hominis esse immortalem. lta etiam omnes syllogismi hypothetici reducuntur ad leges categoricorum.

A Terminis et Enuntiationibus pr:estat omnia transferre ad res, et veritates. |

Ex hypothesi, quod nibil aliud existat, quam Monades, et quod e:c modificentur varie et consentienter, fit ut omnia cetera. Entia qu:e concipimus non sint nisi phenomena bene fundata.

Ita corpora omnia non magis erunt substantie quam iris, et omnes qualitates corpore: non magis erunt reales, quam colores iridis. Nec magis sensus tactus quam visus nobis probat corpora esse substantias.

Spatium non magis est substantia quam tempus.

Extensio ipsa tautum abest, ut sit aliquid primitivum, quemadmodum concipiunt quidam, præsertim Cartesiani, ut potius nihil aliud sit quam multitudo comperceptionum coordinatarum seu phænomenorum, quatenus habent ordinem coexistendi communem. Simul percipio A, B, C, et alia est comperceptio ipsorum A et B, quam ipsorum À et C, aut. ipsorum B et C, non considerando licet quid sit in ipsis varium, seu in quo differant intrinsecus À, B, C. Atque hoc observando, dico me percipere spatium el extensionem. Ipsa autem À et Bet C considero ut puncta, seu ea in quibus nibil observari potest, quam situs, seu quod simul percipiantur, cum aliquo discrimine comperceptionis.

Moveri dicitur situm habens in quo causa est mutati situs, seu ex quo mutati ejus cum alio situs ratio redditur. Quod si sufficiens ex ipso ratio redditur, hoc unum movetur, cseteris quiescentibus ; sin minus, plura simul moventur.

Quieritur, quomodo sententia vestra ect zo) uerousuxauoU explicari possit, tum secundum hypothesin merarum monadum, tum secundum hypothesin subst intiarum compositarum. Secundum priorem hypothesin qu:eritur it quo consistat substantia eorporis compositi, an in monadibus, an vero in ipsis phienomenis. Id est, quæritur fexempli causa: an anima vermis in corpore hominis existentis sit

pars substantialis humani corporis, an vero nudum requisitum et quidem non metaphysicæ necessitatis, sed quod in cursu solum naturz requiratur, quod ego malim. Quod si prius statuitis, utique dicendum est monades panis et vini tolli, et monades corporis Christi earum esse loco. Sin vero monades non sint pars substantialis corporum, et composita sint mera phenomena, dicendum foret corporum substantiam consistere in phænomenis veris, quæ nempe ipse Deus in iis per scientiam visionis percipit, itemque Angeli et Beati, quibus res vere videre datum est; itaque Deum cum Beats percipere Corpus Christi, ubi nobis panis et vinum apparent.

Quodsi vulgarem sequamur hypothesin de substantiis corporeis vel compositis, dicerem (ut jam præcedente epistola mentem meam exposui) vinculum substantiale seu additum inonadibus substantiale, quod substantiam compositam formaliter constituit et phaenomena realisat, posse mutari salvis monadibus, quia, ut dixi, anima vermiculi non est de substantia corporis, in quo est vermiculus, nec multiplicanda sunt miracula præter necessitatem. Vinculum substantiale superadditum monadibus, mea sententia, est absolutum quoddam, quod etsi in naturæ cursu accurate respondeat. monadum affectionibus, nempe perceptionibus et appetitionibus, ita ut in monade legi possit, cui corpori corpus ejus insit; supernaturaliter tamen vinculum substantiale potest esse a monadibus independens, et manentibus prioribus monadibus mutari, et aliis Monadibus accommodari. [Ita monades panis et vini omni vinculo substantiali carerent, re quoad ipsas reducta ad statum hypotheseos merarum monadum. Accidentia autem panis et vini, seu phienomena manebunt, sed non in corpore Christi, tanquam in subjecto; idque etiam Theologorum doctrin:e convenit, ne album et rotundum coli dicatur, quod annoto ad num. 16 epistolie tu nuperæ, ubi etiam non video quomodo albedo uniri possit angelo, nisi fiat albus, vel album ei uniatur. Porro vincula substantialia videris, numero ÿ et alibi in epistola tua, aliter quam a me fit accepisse, quasi ego, dum ea pro entibus absolutis habeo, semper inde ab initio creationis exstitisse putem. Sed mea sententia, admissis substantiis corporeis seu vinculis substantialibus, fatendum est, ea generationi et cor ruptioni subjacere. Nullam ctiam novi monadum modificationem vel substantialem vel accidentalem, qu;e constituat. substantiam compositam, prout rem accepisse videris numero tuo sexto; nec quicquam in monadibus agnosco, nisi perceptiones et appetitiones.

Vinculum quod substantiam compositam facit, nolim appellare Accidens absolutum, quia mibi omne absolutum est substantiale, Quod si accidens inde facere velis, lis erit de nomine, incongrua tamen locutio erit, substantiam compositam per accidentalia constitui ; cum Smiglecius Aristotelem secutus dicat, accidens non esse sine subjecto, ostendit ens absolutum a se non admitti. Nolim etiam Ens realisans phenomena distinguere a vineulo substantiali, ut facere videris num. 7. Hæc duo enim mihi revera sunt idem, et dicendum est, nasci ea et interire. l'ositis ergo substantiis compositis, mihi incomparabiliter facilius videtur et convenientius destruere Ens realisans phienomena, servatis monadibus, quam contra, ut videris malle num. 8.

Modificationes unius monadis sunt causa ideales moditicationum alterius monadis (de quo agis num. 17;, quatenus in una monade apparent rationes, quæ Deum ad modificationes in alia monade constituendas ab initio rerum moverunt.

Infinitudo continui physici, in hypothesi merarum monadum, non tam penderet ex ratione optimi, quam ex principio rationis sufficientis, quia nulla est ratio limitandi seu finiendi, sive alicubi sistendi. Continuum vero mathematicum consistit in mera possibilitate, ut numeri; ideo in eo necessaria est infinitudo ex ipsa cjus notione.

Dabam Vienne Austriacæ, 24 Januar. 1713.

Page 1