CIV - CY
Billets «le Leibniz au Père Des Bosses, dulés de Venise les 4 mars el »^ avril 1713, sans inlérêl philosophique.
Ad epistolam tuam philosophicam 21 Januarii scriptam adnotabo paucula. Censes vincula substantialia qu;e admissis substantiis corporeis statuenda sunt, quamvis absoluta sint, non tamen semper inde ab initio exstitisse, sed generationi corruptionique subjacere. At ego natur:e, imo priucipiis tuis consentaneum magis esse putaverani, si generatim. quidquid absolutum est, ingenerabile incorruptibileque esse, atque adeo vel ab initio exstitisse vel successu temporis a Deo creari debere poneretur. Nam si semel admittamus ens quodpiam absolutum generari corrumpique naturaliter, quid vetabit quominus leripatetici reete statuere possint substantiales formas, quæ quantumvis absolut:e sint, naturaliter tamen oriantur et intereant. [n ] enlaminibus tuis & 88, postquam ad explicandam generationem formarum dixisses Peripateticos uti comparatione statuie qu:e super- (lui marinoris ademptione perficitur, subdis : « Comparatio ista locum habere posset, si forina, uti figura, in nuda limitatione consisteret : nempe ut addis $ 89 modificationum origo per eductionem sive limitum variationem explicari facile potest : at longe aliud est ubi de substantia (utique absoluta) sermo est, cujus ortus perinde ac interitus difficiles sunt explicatu » : nempe ad fluxa illa vincula substantialia absoluta producenda perpetuis opus erit miraculis, quie caveri possunt, si duntaxat modalia ponantur, quibus habitis non difficile, opinor, erit absolutum illud quod ad realizanda phazenoimnena aliunde requiritur a substantiae. composit:e. constitutione secludere, atque adeo ad accidentium classem relegare, si per accidens intelligatur id quod nec est substantia simplex nec substantiæ composit:e constitutionem ingreditur, neque sine alterutra connaturaliter exislere potest.
Quidquid sit an monades subordinate. monadi pr:edominanti sint pars substantialis id est essentialis, corporum physicorum, quod non assero, at saltem substantia corporea complete sumpta (v. g. homo aut equus) monadem sibi propriam, nempe prædominantem essentialiter includit ; homo enim constat essentialiter non e solo corpore, sed etiam ex anima; e:eter;ie vero sive Entelcchiæ sive monades subordinalir, non quidem pars substantialis essentialis, sed integralis esse possunt.
De cætero si monades, uti censes, nullam aliam modificationem quam perceptiones et appetitiones admitterent (cujus placiti rationem Te intelligere cuperem),dici fortasse posset juxta hucusque a me disputata, vinculum substantiale modale consistere in quibusdam substantialibus perceptionibus aut appetitionibus aut certe in utrisque, quibus fil ut cæteræ monades uni prædominanti subordinentur substantialiter, quzeque essentialiter existentes simulsint ipsa monadum subordinatio.
Accedit alia ratio cur vinculum substantiale monadum ad constituendam substantiam compositam requisitum modum esse mallem, quam entitatem absolutam, nempe quod omnis substantia dicat, essentialiter simultatem omnium suarum partium, omnis autem entitas absolutasine quavis alia entitatecreata absoluta a se distincta existere posse videtur, ergo nulla entitatum absolutarum solarum collectio puta collectio aniruz:e monadis human:e et vinculi substantialis absoluti) constituere potest adæquate substantiam completam quae homo dieitur. Sed de his satis.
Dabam Paderbornæ 8 Augusti 1713.
Quæ de vinculis substantialibus olim ad te scripsi, nunc non invenio. Si admittimus substantias corporeas, seu aliquid substan- .tiale pr:eter monades, ita ut corpora non sint mera phenomena, necesse est vincula substantialia non esse meros modos monadum. Praeterea si vinculum substantiale sit accidens seu modus, non poterit esse simul in pluribus subjectis, et proinde nullum revera däbitur vinculum substantiale plurium monadum, sed in qualibet monade erit modalitas propria ad aliam monadem relativa; et ita rursus corpora mera erunt ph:enomena. Et cum monades nihil aliud sint quam repr:esentationes ph:enomenorum cum transitu ad nova ph:enomena, patet in iis ob repræsentationem esse perceptionem, ob transitum esseappetitionem ; nec dantur principia, unde aliquid aliud peti possit.
Pav, Javer - L'on: MEM
Interim objectio tua, Reverendissime Pater, mihi consideratione digna visa est, ex eo sumta, quod vincula substantialia generabilia
et corruptibilia dixeram. ld vero Modalium proprium videtur, ex
meis etiam principiis, nec convenire absolutis. Et ideo re expensa hactenus sententiam muto, ut putem jam nihil oriri absurdi, si etiam vinculum substantiale, seu ipsa substantia compositi dicatur ingenerabilis et incorruptibilis ; quoniam revera nullam substantiam corpoream admittendam puto, nisi ubi est corpus organicum cum monade dominante, seu vivum, animal scilicet, vel animali analogum, cæteraque esse aggregata pura, seu unum per accidens, non unum per se. Cum ergo, ut scis, non tantum animam, sed etiam animal interire negem, dicam igitur nec vinculum substantiale, seu substantiam corporisanimati naturaliter oriri et occidere,sed cum aliquid absolutum sit, tantum variari secundum mutationes animalis. Hinc substantia corporea vel vinculum substantiale monadum, etsi naturaliter seu physice exigat monades, quia tamen non est in illis tanquam in subjecto, non requiret eas metaphysice, adeoque salvis monadibus tolli vel mutari potest, et monadibus naturaliter non suis accommodari ut vinculum earum fiat. Neculla monas przterdominantem etiam naturaliter vinculo substantiali affixa est, cum monades cieter:e sint in perpetuo fluxu. Substantiam non putem simultatem suarum partium dicere, alioqui enim foret aggregatum. Partes quarum est vinculum, etsi sint ei connaturales, non tamen sunt ei essentiales: itaque salve vinculo absoluto naturaliter tolluntur paulatim, et ordinate, sed miraculose statim et per saltum distingui a vinculo possunt, et vineulum ipsum tolli.
Etsi autem panis et vinum non sint viventia, tamen ut omnia corpora, sunt ex viventibus aggregata, et vincula substantialia singulorum viventium componentium, substantiam eorum componunt. At corpus Christi vinculum substantiale totale habet, cum sit corpus vivum ; denique si quid est quod substantiam corpoream constituit, in eo vobis quærenda est possibilitas transsubstantiationis ; sin nihil] tale sit, et corpora sint mera ph:enomena, substantia corporis quærenda erit in solis ph:enomenis. At non nostris, quibus manent priores species, sed in his quæ Menti Divinæ et iis quibus revelat Deus, obversantur.
Dabam Viennæ, 23 Augusti 1713.