‹ Œuvres philosophiques de LeibnizChapitre 29 sur 31 · DES BOSSES A LEIBNIZ 519 DES BOSSES A LEIBNIZ · texte numérisé non relu

DES BOSSES A LEIBNIZ 519 DES BOSSES A LEIBNIZ

Billet du Père Des Bosses à Leibniz, daté de Cologne le 9 décembre 1713, sans inlérél philosophique.

Iter meum du: magn: causæ distulere, obsepta ob contagii metum itinera, neque enim libenter sesquimestre in nescio quo loco incommodo inutiliter nec sine periculo perdere volebam ; et deinde, appetente hyeme, non optima valetudo, arthriticis insultibus, non acutis quidem, sed tamen ideo gravibus, quod agendi libertatem adimerent, me invadentibus, necdum plane omnem vigorem recepi. ltaque iter nonnihil adhuc differe cogor.

Intelligo recensionem Theodicææ meæ tandem aliquando in Diario Trivultiano comparuisse, quamquam non sine nota, haud tamen, ut spero, acerba. Hanc recensionem videre aliquando aveo. Si Rmi. Patris Orbani fasciculus non est insolit:e. magnitudinis, recta Viennam mitti posset.

Scire aveo quid de meo nupero temperamento judices ; cum perscripsi re magis expensa, si quod detur vinculum substantiale compositi, id fore non minus perpetuum naturaliter, quam ipsam monadem, compositi dominatricem, salvis ante monadibus ingredientibus mutari, et aliis atque aliis monadibus accommodari posse ; naturaliter quidem paulatim, supernaturaliter autem per saltum, quemadmodum et supernaturaliter produci ac tolli potest.

Dabam VYienn:s, 10 Januarii 1714.

Fidem in nuperis meis datam libero tardius quod speraveram indies certi quidpiam de Theodic:e:w recensione posse nunciare, nec me

mea spes usquequaque fefellit, nam quamvis Diarium Trivultianum nondum ad me pervenerit, binas tamen a Tournamino nostro litteras accepi, ex quarum excerptis in paginam posteriorem rejectis, quanto apud Gallos in pretio sit Theodicæa tua, facile colliges. Animos mihi fecit quod Versionem quoque latinam egregii operis tui non ingratam fore auguratur. Memineris opinor non nisi pr:eliminarem dissertationem et partem primam a te hucusque fuisse recensitas, alias duas partes paulo post discessum tuum Hanoveram missas. Præfatio una cum duabus appendicibus adhuc penes me est nntumque tuum exspectat.

l'erplacet temperamentum tuum quo statuis, si quod detur realizans phænomena id fore non minus perpetuum quam ipsam monada compositi dominatricem ; consonat cogitatio illa tua sententie philosophorum plurimorum qui cum Áverroe dimensionem interrninatam materi:e co:vam statuunt, licet contrarium sentiat S. Thomas Aquinus, magis consequenter ille quidem fortasse quam Averroes, sed nixus tamen principio quod certum non est neca teadmittitar, nempe accidentia, quale est dimensio, subjectari in toto composito, atque adeo eadem intereunte composito, interire. Si compositum semper manere censuisset S. Thomas, ut tu Monada et animal ipsum, nil dubium quin etiam dimensiones manere posuisset.

De cætero adhuc sentio realizans illud phænomena supervenire toti composito sive animali jam sufficienter constituto per vincula modalia, nam talia vincula admitti debere mihi persuadent metaphysicæ rationes quas quominus hic deducam prohibet inopinatum impedimentum. De his proxime.

Si quid Parisienses Theodic:ææ editores monitos voles, aut si quid de cætero sit quod Diario dignum sit, ad me mittere quæso ne graveris . . . . . . . . . . . Dabam Coloniæ Agrippin:e, 22 Martii 1714.

Billet du Père Des Bosses à Leibniz, daté de Cologne le 3 Avril 1714, sans inlérét philosophique.

Inquisitione dignum est, quidnam excogitari possit,. quod.sit.aptum ad realitatem phænomenis extra percipientia conciliandam, seu quid constituat substantiam compositam. Quantum judicare possum, debedit consistere in potentia activa et passiva primitivii compositi, idque erit quod Materiam primam et formam substantialem vocant. Et oportebit, ut accidentia compositi sint ejunt modificationes; quæ quidem transitoriæ sunt, ipsa autem substantia composita durabit seque ac monas dominatrix. Nulla autem est substantia composita seu revera constituens unum per se, nisi ubi est monas dominatrix cum corpore vivo organico.

Quod ais substantiale illud vinculum supervenire composito jam constituto per vincula modalia, hoc ita interpretor, ut præscindendo a substantia composita, monades constituant tantum unum per accidens, sed illud unum peraccidens, ni fallor, erit merum phænomenum. Cum enim nulla modificatio per se subsistere possit, sed essentialiter postulet subjectum substantiale, ideo vincula illa, quod habent reale, habebunt in modificatione cujuslibet monadis, etharmonia seu consensu monadum inter se. Neque enim admittes credo accidens, quod simul sit in duobus subjectis. Ita de Relationibus censeo, aliud esse paternitatem in Davide, aliud filiationem in Salomone, sed relationem communem utrique esse rem mere mentalem, cujus fundamentum sint modificationes singulorum.

Optarem valde discere quam primum, in quo consistant monita Trivultiana circa ea quz in meo libro Theodicææ erronea vel obscura videri possint. Fortasse enim explicando mentem meam, possem tollere erroris speciem epistola scripta, quæ adjici novæ editioni posset, nisi id serum est. Quamquam etiam absoluta editione, nondum distractis pro parte exemplaribus, posset abjici hæc declaratio. Itaque si saltem periodi monita illa continentes ex Trivultiana recensione descriptæ mecum quam primum communicarentur, posset fortasse satisfieri et Trivultianis vestris, et lectori et mihi.

Vienne, 21 Aprilis 1744.

Scribit Turnaminus Editionem Theodicææ Parisiensem vulgatam

jam esse, optimeque distrahi : idem fortasse de Versione sperare fas esset, si lucem videret.

. Cæterum distuli responsum ad postremas tuas 4. Aprilis datas, quod Vienna discessurum te putarem ; nunc cum et aliunde, et ex novellis publicis didicerim Academiæ tandem nove sub Cæsareis auspiciis condend:e initium te fecisse, de quo ex animo gratulor, non audebo posthac litteris meis gravissimas curas tuas interpellare. Liceat mihi tamen hàc etiam vice ac postremum de veteri controversia nostra saltem verbulo meminisse.

Equidem, Illustrissime Domine, hypothesin corpora ad sola phe nomena redigentem tanquam ingeniosum paradoxum suscipio, sed ut candide fatear, absolute admittere non posse videor; illam ab Anglo philosopho nuper acute propugnatam, a multis eruditis male exceptam intellexi.

Itaque communi et hominibus quasi innatæ hypothesi corporibus realitatem tribuendi standum esse arbitrarer, maxime cum suspicer omnia commoda qua ex priori eliciantur, huic quoque non difficulter fortasse, si rite explanetur, accommodari posse.

Juxta hane ergo hypothesin communem dubium non est, quin illud realizans phænomena varietatem in se aliquam patiatur, cum manifestum sit variari phenomena. At quæ hujus varietatis causa ? non solus Deus; id enim foret perpetuum miraculum, non ipsum realizans phænomena utpote minime activum. Restant itaque solæ monades subordinatæ et subordinans, qus si in corpus agant, corpus pendebitab illis; et illæ erunt priores corpore. Et statuis, ni fallor, alicubi ne Deum quidem ipsum agere posse in materiam, si materia a Deo tanquam causa non penderet.

Dabam Coloniæ, 20 Septembr. 1714.

Billet du Père Des Bosses à Leibniz, daté de Cologne le 3o Oclobre 1714, sans inlérét philosophique.

Nune ad tuam erga me immeritam benevolentiam venio, cui fateor pro officio debito respondere non potui, nec beneficium tuum hactenus satis vertere in rem meam, vel potius publicam. Nam praeclarus labor tuus collocatus in re mediocri, quia mea, pervenit ad me non nisi reducem, neque enim longissimo itineri committere ausus fueram, et ne nunc quidem in rebus post tantum temporis intervallum recomponendis occupatissimo recensere licuit ; faciam tamen quam primum ubi nonnihil respirare licebit, diesque increverint.

H. P. Turneminus vester, vir summus, per Germanum quendam Parisiis Viennam venientem misi significavit Theodicæam Parisiis recusam esse; ejus editionis optem aliquando exemplum nancisci. Audio quosdam paratragædiari in Gallia circa promotionem physicam et circa vim agendi creaturarum, sed in quo consistant eæ lites non comperi. Plerumque in evolvendis notionibus ad fundum non itur, inde controversiæ non tam rebus quam expressionibus inextricabiles habentur.

Dabam Hanover:e, 30 Decembr. 1714.

E] a e LJ e . C2 . . . |] », .

Optaveras antehac suggeri tibi si quid haberem quod faceret

ad defensionem eorum quse a Trivultianis improbari viderentur.

Præcipue duo capita esse video quæ a censoribus in dubium revocantur. Alterum necessitas moralis in Deo ad optimum : alterum necessitas in homine itidem moralis ad agendum secundum rationem prævalentem . .

Dabam Coloniæ, à Januarii 1715.

Controversias quas memoras, suscitavit liber quidam anno priori vulgatus in Batavia sub titulo: De l'action de Dieusur les créatures, qui nova via aggressus propugnare prædeterminationem physicam pro principio statuit, quod actus voluntatis nostræ ressint, non meri modi. . . . NM LS

Dabam Coloniæ, 19 Januarii 1715.

Page 1