‹ Œuvres philosophiques de LeibnizChapitre 30 sur 31 · CX VIU ALEIBNIZ DES BOSSES · texte numérisé non relu

CX VIU ALEIBNIZ DES BOSSES

Hanc hyemem satis gravem malis arthriticis expertus sum necdum plane sum liberatus; itaque ægre necessariis laboribus satisfeci, quce dilationem nullam patiebantur; quia tamen spes semper in fundo remanet, non despero de recuperatione sanitatis.

Vereor, ne qui de actione Dei in creaturas pro prædeterminatione physica scripsit, involvat magis notiones, quam in lucem producat. Actus non esse res absolutas, sed modificationes Entelechiæ seu conatus primitivi, manifestum esse arbitror, idque dicendum non tantum de voluntate, sed et de facultate agendi quacumque.

Recte tuemur corpora esse res, nam et pheenomena sunt realia, Sed si quis tueri velit corpora esse substantias, indigebit, credo, novo quodam principio unionis realis.

Qui in Hybernia corporum realitatem impugnat. videtur nec ra-

tiones afferre idoneas, nec mentem suam satis explicare. Suspicor. esse ex eo hominum genere, qui per Paradoxa cognosci volunt.

Dabam Hanoveræ, 15 Martii 1715.

Videris non observasse objectiunculam in aliqua priorum epistolarum mearum propositam, cujus solutionem a te desidero st autem h:ec : In hypothesi, quod detur aliquid realizans ph:enomena distinctum a monadibus earumque perceptionibus, quæro quis efficiat mutationem ph:enomenorum in ipso corpore? Si Deus, perpetuum erit miraculum ; si monades, ergo corpus quodammodo pendebit a monadibus etc.

Subjungo alterum circa Harmoniam præstitutam : Si monades universæ ex propria penu, ut sic loquar, et sine ullo physico unius in aliam influxu perceptiones suas habent, si præterea cujuslibet monadis perceptiones cæteris quæ nunc. a Deo create sunt monadibus earumque perceptionibus præcise repondent et attemperantur eas representando, non potuit ergo Deus ullam ex his quæ modo existunt monadibus creare quin alias omnes qu:e nunc pariter existunt conderet, Deus enim nullo pacto efficere potest ut naturalis monadum perceptio ac repreeseotatio fallatur, falleretur autem si ferretur in monadas non existentes tanquam existentes. At si verum est Deumid non potuisse, non video cur magnopere laudanda sit sapientia divina in delectu et compositione harum rerum cum illis. Electa enim semel minima quacumque monade, quam produceret, necessitabatur Deus reliquas omnes producere, sicut necessitatur non decipere creaturas rationales, aut non infundere illis errorem, aut sicut necessitatur promissis suis attemperare eventum.

Dabam Coloniæ, 6 Aprilis 1715.

Acutæ solent esse objectiones tuæ mihique semper sunt grate. Si qua detur Unio Realis, realisans vel potius substantialisans phænomena, quæris quid efficiat mutationes in ipso corpore? Respondeo, cum corpus, si pro substantia habeatur, nihil aliud esse possit, quam quod ex unione reali monadum resultat, resultabunt inde etiam modificationes quas habebit, monadum mutationibus respondentes, et fient hactenus qu:e vulgo docentur. Monades influent in hoc realisans, ipsum tamen in ipsarum Legibus nil mutabit, cum quicquid modificationum habet ab ipsis habeat quasi Echo, naturaliter scilicet,non tamen formaliter seu essentialiter, cum Deus ei tribuere possit qu:e monades non dant, aut auferre quæ dant. Qu:e contra proferri possunt, valebunt omnia in communem doctrinam substantiæ corporeæ, seu in id omne quod substantiale monadibus superaddi potest. Sane si quid in corpore est substantiale preter monades, suarum propriarum modificationum capax esse debet, easque habebit naturaliter pendentes a monadibus quas unit, supernaturaliter a Deo, qui ab ipsis disjungere potest. ltaque cum ais debere aut a Deo per iniraculum perpetuum habere modificationes suas, aut a monadibus, dico a monadibus habere naturaliter et plerumque, a Deo miraculose et raro, qui poterit efficere, ut monadibus respondeat prius non suis. Si quod vinculum reale possibile est, oportet ut possibilis sit unitorum in ipsum influxus, alioqui non erit eur vinculum eorum dici possit. Cæterum non opus erit poni nisi in corporibus quæ habent monadem dominantem, seu qui sunt unum per se ut organica, et huic semper hoc vinculum adhærebit monadi.

Altera objectio hæc est : Si monades omnes ex propria penu, ut sic loquar, et sine ullo physico unius in aliam influxu perceptiones suas habent, si præterea cujuslibet monadis perceptiones cseteris qui nunc a Deo creatæ sunt monadibus earumve perceptionibus præcise respondent, non potuit ergo Deus ullam ex his quæ nunc existunt monadibus creare,quin alias omnes conderet, etc. Responsio est facilis et dudum data. Potuit absolute, non potuit hypothetice, ex quo decrevit omnia sapientissime agere et ápuovuwtátoxc.

Deceptio autem creaturarum rationalium nulla foret, etsi phænomenis earum non omnia extra ipsas exacte responderent, immo si nihil : veluti si mens aliqua sola esset ; quia omnia perinde evenirent, ac si essent alia omnia, neque illa cum ratione agens sibi damnum accerseret. Hoc enim est non falli. Ut autem judicium probabile quod formaret de existentia aliarum creaturarum, verum esset, non magis necessarium foret, quam necesse fuit ut terra quiesceret, quia paucis exceptis totum genus humanum ita merito olim judicavit. Non igitur ex necessitate, sed ex sapientia Dei fit, ut judicia ex maxime verisimilibus post plenam discussionem formata sint vera.

Dabam Hanoveræ, 29 Aprilis 14715.

P. S. Exemplum Theodicææ me:e in Gallia editæ in duodecima quam vocant forma, nuper nescio cujus missu, ex Datavis accepi. Suspicor R. Patris Turnemini munus esse, cui gratias debeo, et ut meo nomine per occasionem agas peto.

Diu jam præclarum laborem tuum apud me servo, et de die in diem distuli, quod :egre ea, qu:e ad me pertinent, relego. Tandem mihi ipsi vim feci, et tuam versionem perlegi studiose. Visa est elegans, ingeniosa, s:epe melior originali. Quia tamen ut fidus interpres Gallico strictius institeras, qua ratione nescio quid Latino subinde h:erere videbatur, unde versionem esseappareret, putavi mihi autori libertatem datam, quam alius sibi non :eque sumeret, passim mutandi phrasim sensaque ipsa, ut Latinum ad authentici speciem proprius admoveretur.

Àn novissima mea responsio de monadibus tibi placuerit, haud scio. Vereor ne, qux diversis temporibus hac de re ad te scripsi, non satis bene cohæreant inter se, quoniam scilicet hoc argumentum de phænomenis ad realitatem evehendis, seu de substantiis compositis non nisi per occasionem tuarum litterarum tractavi. Theodicææ mec in Galliis editæ exemplum nescio cujus missu accepi ; et plu-

rimum R. P. Tournemino debeo, cujus favore hoc contigit, ut libellus ille meus in Gallia magis nosceretur. Sunt ibi viri aliquot egregii, quibus meum systema non parum probatur. Vellem vacares mihi redigere totam meam Metaphysicem in disciplinæ formam, ad eum modum quo Theodicæam sub finem brevi libello Latino methodice tractavi, quod tum demum rite fit, cum totam tractationis formam in tabula spectandam exhibere licet. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanover:e 30 Jun. 1715.

Ut aliquid ad postrema tua reponam : Tecum sentio, si quod in corpore vinculum reale à monadibus plus quam modaliter distinctum detur aut possibile sit, oportere ut detur aut possibilis sit unitorum in ipsum influxus, alioquin, ut ais, non erit cur vinculum eorum dici possit. Sentio pariter opus non esse ut vinculum illud ponatur, nisi in corporibus quæ habent monada dominantem seu que sunt unum per se, ut organica, cui monadi seu toti semper adhæreat vinculum. Monades ergo influent in illud realizans, ipsum tamen in illarum legibus nihil mutabit, cum quidquid modificationum habet, ab illis habeat, quasi Echo, ut tute ipse explicas.

Verum ex his ipsiscolligere posse videor quod vinculumillud quantumvis reale nen possit esse substantiale. Substantiale enim (saltem quod modale non est) statuis esse virtutem sive principium actionis, quod non videtur convenire reali illi vinculo, cujus modificationes se habent instar Echus. Porro si semel detur vinculum illud non esse substantiale, confecta res est, et plana ad explicandam puerouotwotv via sternitur. Nec video cur possibile non sit reale aliquod, quod substantiale non sit; si autem possibile est, a Deo utique in rerum productione neglectum non est, ne vacuum formarum, ut vocant, admittamus.

Ad alterius argumenti mei solutionem, mihi non improvisam, duo regero.

Ac primo quidem, etiam præscindendo a Dei existentia sapientiaque videmur judicare posse plus quam probabiliter, quod creature

aliæ a nobis existunt. Án enim Atheum negabis habere scientiam existentiae. sui corporis ? Memini, me olim communicasse tecum aliquas propositiones nostris in Scholis prohibitas a Michaele Angelo Tamburino qui hodie Societati nostræ præest. Earum aliquas ad rem presentem facientes juvat hic subjicere.

42. Mens humana de omnibus dubitare potest ac debet, pr:eterquam quod cogitet.

92, Reliqua non prius nobis certa et explorata esse possunt, quam clare innotuerit Deum existere, summeque bonum esse, non fallacem qui mentem nostram inducere in errorem velit.

3. Ante certam notitiam Divin: existentie dubitare semper quisque posset ac deberet, an non talis nature conditus fuerit ut in omni judicio suo fallatur, etiam in iis que certissima et evidentissima ispi apparent.

3*. Non nisi per fidem divinam certo cognoscere quisquam potest quod aliqua exstent corpora, ne suüm quidem.

Secundum pertinet ab sapientiam divinam, de qua aliquid in argumento meo obiter innuebam, quod non observasti, intactum certe reliquisti. Hoc ut explicem, quero an sit possibile necne systema quodpiam præsenti mundo quoad omnia phænomena simile, in quo substantia: agant in se mutuo ? Si negas, ostende implicantiam ; si ais, jam sic argumentor : Convenientius divine sapienti fuisse videtur, hujusmodi systema eligi prie altero ex meris monadibus in se invicem non influentibus composito; ergo Deus revera illum, non hunc condidit. Consequentia tenet in principiis tuis ; antecedens vero sic suadeo : In Systemate Harmoniæ pr:estitutie tota. divinæ sapientie Architectonic:e ratio (saltem si in naturalibus hæreamus) consistit in delectu materiæ operis ; in systemate autem communi versatur etiam circa operis formam ac compositionem a delectu ipso materi:e distinctum, ita ut dici possit : Materiam superabat opus, atqui hoc postremum præstantius et infinita sapientia dignius videtur. Quod ut exemplis illustrem, quaro rursus : Uter Architectus majorem in arte sua sapientiae laudem merebitur, an is cujus ars tota staret in eo quod lapides non modo quadros dunmtaxat deligeret, sed etiam ita sibi mutuo ex natura sua attemperatos, ut eo ipso quo locum in unum comportarentur, sine ulteriori architecti aut fabri industria magnificentissimum ex iis palatium exurgeret, uti ad Amphionis lyram Thebanos muros exstitisse narrant poeta ; an potius ille qui ex saxis natura quidem sua rudibus, necita harmonice sib

respondentibus, sedab artifice aptatis et loco ac tempori attemperatis, seque pulchrum palatium construeret ? Aliud exemplum : uter poeta cedro dignior? an qui poema conflarete meris v. g.dactvlis ita constitutis, ut hoc ipso quo in chartam conjicerentur, simul pulcherrimum melos exhiberent ; an potiusille qui Homeri aut Maronis instar materiam rudem adhuc et indigestam industria sua in formam redigeret elegantia et proportione non imparem priori ?

Unum addo pro auctario : Monades illae, quæ ex propria penu et sine physico unius in aliam influxu habent omnes modificationes suas, gratis poni videntur perinde ac gratis poneretur aliqua qualitas scholastica, cujus natura esset produci et producere omnes effectus v. g. caloris independenter a Mechanismo et concursu reliquorum corporum ambientium, etc., cujusmodi qualitatis Philosophi recentiores exsibilare solent, Sed de his hactenus.

LI e . e. . . L] . e

Dabam Colonia, 20 Julii 1715.

Acute sunt instantia? tuæ, atque ideo cum voluptate ad eas respondeo, nam et me docent, et rem illustrant. Incipiam a parte posteriore. Maxima versimilitudine judicamus, nos non solos existere non tantum ex principio Divinæ Sapientiæ, sed etiam ex principio illo communi quod passim inculco, quod nihil (it sine ratione, nec ratio apparet, cur tot possibilibus aliis nos soli præferamur. Alia autem quiestio est, an corpora sint substantiæ. Licet enim corpora substantiæ non essent, tamen omnes homines proni erunt ad judicandum, corpora esse substantias, ut omnes proni suntad judicandum tellurem quiescere, etsi revera moveatur.

Propositiones a Præposito generali Tamburino prohibitas mihi a te communicari non memini ; hæ quas nunc communicas, videntur Cartesio opposite, et mihi satis probantur. Quintam ponis, quartam omisisti. Omnes nancisci gratum erit. Honoratus Fabrius in epistola quadam edita recensuit prohibitas, tunc cum ipse floreret.

"- Non credo systema esse possibile, in quo monades in se invicem,

agant, quia non videtur possibilis explicandi modus. Addo, et superfluum esse influxum, cur enim det monas monadi quod jam habet? Nempe li:ec ipsa natura substantiæ est, ut præsens sit gravidum futuro et ut ex uno intelligi possint omnia, saltem ni Deus miraculo intercedat.

Ad similitudinem tuam fateor majore arte agere architectum, qui lapides recte componat quam qui lapides tam doctos aliunde nactus sit, ut ipsi tantum coinportati semet in ordinem redigant. Sed vicissim credo fatebere infinities artificiosiorem fore Architectum, qui lapides tam doctos fabricare possit.

Addis pro auctario : monades qua ex propria penu habeant modificationes poni gratis, ut grauis ponitur calor agens sine mechanismo. Hoc non auctarium est, sed primarium ; si ita sentis, nobis ad initia redeundum est, quasi nihil scripsissem. Cieterum monades omnia ex penu sua ducunt, non ut calor scholasticus 425410; suos effectus producit, sed mechanismo quodam eminente, ut sic dicam, qui fundamentum est et concentratio mechanismi corporei, ita ut modus quo unum ex aliquo sequitur, explicari possit.

Hæc merito pr:emisi; nam si null:e sunt inonades quales concipio, frustra de earum vinculo deliberamus. Nunc ad quiestionem venio, utrum hoc vinculum, si datur, sit aliquid substantiale. Ita mihi visum est, et alioqui inutile judico ; quomodo enim alias substantiam coinpositam faciet, cujus gratia unice introducitur ? Sed objicis primo non esse principium actionis, cum sit instar Echus Respondeo etiam : corpus Echo reddens est principium actionis. Hoc vinculum erit principium actionum substantiæ composit:e ; et qui eam admittit (ut facit ni fallor omnis schola), etiam hoc vinculum admittet. Nonne Schola hactenus principia substantialia compositi unum per se constituentis agnovit,per qu:e partes uniantur ? Cur ergo nobisnegaret ?

Ais nom videre te, cur non possit aliquid reale esse, quod substantiale non sit. Hic forte de nomine ligitamus. Potest Substantiale dici, quicquid modificatio non est; modificatio autem essentialiter connexa est ei, cujus est modificatio. Itaque modificatio non potest esse sine subjecto, verbi gratia, sessio sine sedente : potest tamen etiam aliter substantiale definiri, ut sit fons modificationum. Boc posito qu:eri potest, an possit res dari, quw ueque sit modificatio, neque fons modificationum, qualia accidentia Scholastici concipiunt, qu:e dicunt esse naturaliter in subjecto, non

tamen essentialiter, cum per absolutam Dei potentiam possint esse sine subjecto. Sed nondum video quomodo tale quid explicari possit, si differt a meo vinculo substantiali, quod revera in subjecto est, non tamen ut accidens, sed ut forma substantialis apud Scholam, seu ut fons modificationum, licet per modum Echus. Itaque nescio an detur accidens pr:edicamentale realiter distinctum a subjecto, quod non sit accidens pr:edicabile ; et an detur accidens prædicabile quod non sit modificatio; quemadmodum jam dubitavi, an detur accidens pr:edicamentale distinctum a subjecto, quod modificatio non sit. Nisi quis velit substantiale compositi accidentale facere, «quia non est fons primitivus, sed Echo. Sed ita nescio an sustinere possimus substantiam compositi, nisi velimus eam resultare ex accidentibus. Sed quomodo tunc possit a vobis explicari metousiwots, non video. Malim ergo dici, superesse quidem non substantias, sec species, eas autem non esse illusorias, ut soinnium 'aut ut gladius ex speculo concavo in nos porrectus, aut ut Doctor Faustus comedebat currum fœno plenum, sed vera ph:enomena,id est eo sensu ut Iris vel Parelium est species ; imo, ut secundum Cartesianos et secundum veritatem colores sunt species. Et potest dici Entia composita, qu:e non sint unum per se, seu vinculo substantiali (sive ut Alfenus lctus in digestis, more Stoicorum, loquitur) uno spiritu non continentur, esse semientia ; aggregata substantiarum simplicium, ut exercitum, vel acervum lapidum, esse semisubstantias ; colores, odores, sapores, etc., esse semiaccidentia, Hiec omnia, si sol:e essent monades sine vinculis substantialibus. forent mera ph:enomena, etsi vera.

Porro hoc ipsum : monades habere vel tales habere monades, est naturale quidem, non tamen essentiale, sed accidentale substantie compositae. Nam fieri potest, ut per absolutam Dei potentiam cesset esse Echo, et Monades ab ipsa separentur. Itaque si secundum hypotheses vestras vincula substantialia corporum organicorum, seu per se unorum in pane et vino inclusorum, a Deo tollantur, relictis wonadibus et phienomenis, accidentia panis et vini supererunt, sed tanquam mera phienomena, non illusione quadam, sed ita ut fieret ubique. si nulla in natura essent vincula substantialia. Nam certe respectu harum monadum panis et vini res se perinde habebit ac si nulla vincula substantialia unquam in illis fuissent. Sed vincula substantialia monadum Corporis Christi eum in vincula substantialia monadum corporis nostri influxum habebunt, quem

alias in ea habuissent vincula substantialia monadum panis, et vini, et ita substantia Corporis et Sanguinis Christi a nobis percipietur. Nam vincula substantialia earum monadum erunt sublata, et post cessationem ph:enomenorum panis et vini, seu spe cies destructas, restituenda non quidem qualia fuerant,sed qualia prodissent, si nulla fuisset facta destructio.

Præclara tua Theodicææ versio in itinere versatur; jam enim Hildesiam misi, ut oblata occasione certa ad vos deferatur. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanover, 19 August. 1745.

Literas meas non unas cum versione tua pr:eclara recte redditas spero, idque aliquando libenter intelligam. Spero autem, dilucidationes meas tibi, si non plane satisfecere, certe aliquam ad majorem lucem de tuo afferendam occasionem dedisse, cujus aliquando particeps fieri desidero.

Dabam Hanoveræ, 34 Dec. 1715.

Magnopere gaudeo te valere, et rem, ut soles, pulehre gerere. Ego litteras tuas accipiens commodum absolvi dissertationem de Theologia Sinensium naturali, Gallico sermone conscriptam in gratiam amici Galli, viri insignis nec partibus addicti, in qua de Deo, Spiritibus et anima humana ex Sinensium doctrina ago ; utorque illis ipsis auctoritatibus, quas Nicolas Longobardus ex vestro ordine et Antonius de S. Maria Franciscanus attulere, ut Sinenses etiam antiquos Atheismi convincerent : in quo tantum abest ut successum ha-

(4) Cette lettre répond à une lettre du Père Des Bosses que nous n'avons plus.

PauL JANET. — Leibniz 11-3$.

vansv]o

SEA 'se)ravat

Page 1