VENUS
- ' Labor im probus omnia vinci t (4 ) .
^ Qualibet et poteris ipse labore frui.
(1) Hec attctoritas extrada est ex primo Georgicorum. Hec tibi
$epiu$ in ore olim versahatur, mi Anthoni , qui etiam tuis lahori"
bui invidiam superasti.
(Noie de Jean Prot, sur le v. 7i).
Tu monstrare tuos animos nulli vereaiis,
Vix erit ex mille que neget una tibi (1) ; 75 Quamqueprecando petis, prius aspera forte negabit,
Sed levé pondus habet illius asperitas.
Nam jurando prius quos venditor ipse negarat
Vénales, census improbus emplor habet ;
Nec mare transisset, pavidus si nauta fuisset , 80 Turgida cum primum restitit unda rati.
^)Ergo tuis primum si non favet illa querelis ,
Arte vel officio fac tamen ut faveat (2).
Ars animos frangit et fortes obruit urbes ;
Arte cadunt turres ; arte levatur onus ; 85 Et piscis liquidis deprenditur arte sub undis ;
Et pedibus siccis per mare currit homo.
Rébus et in multis ars adjuvat officiumque :
Pauper sepe suo pascitur officio ;
Officio justa sedatur principis ira , 90 Servat et illesum corpus opesque reus ;
Et gaudet locuples qui flere solebat egenus ;
Et modo fertur eques qui solet ire pedes.
Quod donare sibi minime potuere parentes
Hoc exercenti jam dabit officium.
95 Officiumque tuum primum si forte récusât,
Tu servire tamen esto paratus ei.
His poteris superare minas causantis amice ,
(\) Vix erit e multis quœ neget una tibi. (Ovid. de Arte Amandi^ I, 344).
(2) Flec'.itur obsequio curvatus abarhov^ ramus... Frangis si vires experiere tuas, Obsequio tranantur aquœ etc, Obsequium tigresque domat, Numdasque leones.
(Ovid. de Arte Am. ii, 480 etsqq).
Fiet arnica tibi que prius hostis erat.
In quibus esse soletloca sepius illa, fréquenta,
100 Sive potes pulchris pascere, pasce jocis. Gaudia semper amat et ludicra leta juvenlus Et juvenum mentes hoc in amore ligat.
Letum semper ei te letis vultibus offer :
Est cum leticia pulcnor omnis homo,
105 Nec nimium taceas, nec verba superflua dicas, Despicit ex minime sepe puella virum ; Excitât et nutrit facundia dulcis amorem
Et multos animes mitigat ipsa ferps.
Si locus est, illi jucundus viribus insta „
110 Quod vix sperasti, jam dabit ipsa tibi.
(Non sinit interdum pudor illi promerc votum, I Sed quod habere cupit, hoc magis ipsa negat : Pulchrius est illi vi perdere virginitatem Quam dicat : de me fac modo velle tuum.
115 Hoc nimium caveas, si sit tibi parva supellex : Nesciat esse tuum pauperiemque tuam ; Exiguo pulchram ducit soUertia vitam , Jucundoque suas ore tegit lachrymas.
Quod non es simulare potes dictisque habituque (1),
120 Maxima sors parvo contigit ingenio.
Plurima mundus habet sua que vicinia nescit, De quibus acta sibi plura referre potes; Crede quod interdum multis mendacia prosunt, Et quandoque nocet omnia verba loqui.
125 Et famulos famulasque domus sibi sepeloquentes (2) Allice pollicitis muneribusque tuis (3j ,
(4) Et qwB neseierisuthene notarefer{OyiD. de ArteAm, i, S2S).
(2) Sed prius awillamcaptandœnossepuellœ cura sit ' (/&»({.) 351.
(3) Hanc tu pollicitis corrumpe. {Ibid. 355).
Ut semper référant de te bona multa vicissim (1) , Et pascant dominam laudibus usque tuam. ^ Gum dubias dubio mentes in pectore versât, 130 An faciat vel non nescia velle tuum ,
Tune illam multo temptamine sepe fatiga, ^
Ut citius possis victor amore frui.
Pellitur hinc animus hominum vel pellitur illinc
Sepe labore brevi, dum manet in dubio.
135 Et placeat vobis interpres inter utrumque Qui caute référât hoc quod uterque ferat , Emula nam juvenum dijudicat acta Senectus Et simul hos prohibet litigiosa loqui.
Incipe : spe melius dédit et dabit omniatempus ,
140 Nec timor ùUus erit in quibus esse times.
Non tibi plus dicam ; vinces studiosus amicain Inceptumque viis mille patebit opus.
Scena tcrtia
PAMPIIILUS
Incolumis egro leviter solacia prebet , Nec minus infirmus sentit adesse malum.
145 Consilio Venèris mîchi non dolor alleviatur , Sed meus in tris ti pectore régnât amor.
Hactenus auxiîii michi spes fuit omnis in illa ! Spes mea discessit, sed manet ipse dolor.
Non miser evadam : me nauta reliquit in undis (2):
(i) Tumde te narret; tumpersuadentiaverba addat. (Ibid. 37d). (2) Quid faciam P média navim Palinurus in unda
DeseriL (Ovid. Remed. Amor.ÏÏIl).
450 Et portum quero, nec reperire queo.
Sed modo quid faciam ? mea spes nunc spécial ad illam ,
Illi me noviter convenitire loqui !
Quam formosa, Deus ! nudis venit illa capillis !
Quantus adesset ei nunc locus inde loqui !
155 Sed dubito. Tanti michi nunc venere dolores I j
Nec mea vox mecum, nec mea verba manent , j
Nec michi sunt vires, trepidantque manusque pedesqu
Attonito nuUus congruus est habitus.
.^Mentis in affectu sibi dicere plura notavi, 160 Sed timor excussit dicere que volui ;
î Non sum quodfueram, vix me cognoscere possum;
'Non bene vox sequitur... sed tamen ipse loquar.
Scena quarta (1)
PAMPHILUS, GALATEA
Alterius ville mea neptis mille saintes
Per me mandavit officiumque tibi :
165 Hec te cognoscit dictis et nomine tanlum ,
Et te, si locus est, ipsa videre cupit.
Ulic me voluere mei retinere parentes
De quibus electis villa redundat ibi ;
Hi michi spondebant summa eu m dote puellam , 170 Pluraque que non est cura referre michi.
Omnia postposui : tu sola michi placuisti \^2),
(i) Pamphilus n'a réellement que trois actes : Jean Prot lui en donne cinq et ouvre ici l'acte second.
(2) Elige cuidicas : tu mihi sola placuUti, (Ovid. de Arte Am,
Respuerem pro te quicquid in orbe manet (i],
Ludendo loquimur ! loquiraur sic sepe juventus !
Verbula ficta jocis jurgia nulla movent.
175 Sed modo dicamus cordis sécréta vicissim,
Dictaque, prêter nos, nesciat'alter horao !
Demus et inde fidem ûeri sic I postea dicam.
Primitus incepi : primitus ipse loquar [
Nos modo concordes debemus vera fateri.
480 Gratior in mundo te michi nulla manet ,
Et te dilexi jam ter preteriit annus ;
Nostra nec ausus eram vota referre tibi.
Tempore non longo loquitur sapientia surdo ,
Nosque diu frustra non decet inde loqui.
185 Te constanter amo, tibi plus modo dicere nolo
Donec tu dicas quid placet inde tibi I
GÂLÂTEA
Sic multi multas multo temptamine fallunt, Et multas fallit ingeniosus amor.
Infatuare tuo sermone vel arte putasti 190 Quam falli vestro non decet ingénie !
Quere tuis alias infestis moribus aptas Quas tua falsà ûdes et dolus infatuent I
Sepius impediunt justos peccata malorum !
Hic nocet alterius, non mea culpa michi.
195 Sed tamen auscultet me gratia vestra bénigne,
(1) Quidquid in orbe fuit. {Ibid. $6),
Et liceat dicere domine pauca mee.
Juro Deum celi, testor quoque numina terre!
Non loquor ista tibi fraude vel ingenio !
Hoc manet in mundo te non michi carior uUa , 200 Carius et nullam mens animusque videt.
Sed loquor incassum ; tua mens puerilis et etas
Quidquid nocet aut prodestnoscerenescit'adhuc.
Junior antiqua quamvis sit acutior etas. . .
Nam cum multa senes, plura vident juvenes !
205 Et quamvis juvenis, fac ut cognoscere possis
Quis sum, que mea res quisve meus sit amor.
Cunctarum rerum prudentia discitur usu ;
Usus et ars docuit quod sapit omnis homo.
Ire, venire, tibi necnon dare verba vicissim , 210 Esse simul tantum te deprecor ut liceat î
Non nisi colloquio cognoscimus intima cordis.
Ipsa referre potes quid placet inde tibi.
GALATEA
Ire, venire, loqui, tibi nec cuiquam non prohibebo,
Quisque ubique vias jure viator habet.
215 Convenit, et honor est, ut det responsa petenti^
Et quemcumque videt queque puella vocet ;
Hoc concède satis quod tu vel quilibet alter
Ut veniat, salvo semper honore mec.
AuscuUare licet et reddere verba puellis :
220 Convenit ista tamen ut moderanter agant.
Verbula si dederis ludendo, verbula reddam :
Sed si forte nocent, hec tibi non patiar.
Nos simul esse petis, solos simul esse récuse ,
Non decet in solo nos habitare loco :
225 Nana sola loca nocent, infamia nascitur inde (1) ; Tutius ergo loquar, plèbe vidente, tibï.
Nonmichiparvaquidem, sed munera magna dedisti !
Nempe michi tantuna sufflcit alloquium.
His meritis dignas nequeo reddere grates , 230 Equari verbis non valet hoc meritum.
Sed fortassis adhuc véniel tempusque, diesque
In quo monstrabit si quis amicus erit ;
Ne tibi displiceani, non audeo dicere quicquam ,
Quamvis te peterem pauca libenter adhuc :
235 Nos alternatim complexus, basia, tactus,
Ut dare possimus, cum locus afFuerit.
GÂLATEÂ
Quamvis illicitum complexus nutrit amorem^ Et fallunt dominam basia sepe suam :
Hoc solum patior si tu nil ampîius addas, 240 Nam cuiquam, sine te , talia non paterer.
Sed modo de tempîo venient utrique parentes : Et michi, ne causer, convenit ire domum.
Tempora nam venient pariterquibus ambo loquemur. Et memor inlerea quisque sit alterius I
(i) Quitquii amas loca sola nœent.., in populo tutior esse potes,
(OviD. Remed. Amor,, 579).
Les mêmes mots, mais une intention toute différente.
Seena quinta
245 Letior in mundo me non est, nec fuit unquam !
Figitur in ripis anchora nostra suis !
( Me subito nimium deus et fortuna beavit,
Nam modo sum dives qui miser an te fui.
lUius et frustra quam sim memor, illa rogavit , 250 Quam de mente mea non dolor excuteret.
Non me cognoscit, ut eam desidero nescit.'
Dum memor ipse fui sit memor illa mei !
Pluribus expédier , sed adhuc me plura cohercent
De quibus ipse meum nescio consilium :
255 Si studiosus eam verbisque jocisque fréquentera
Auferet assuetas garrula fama vias ;
Firmet amicitiam si nuUa frequentia nostram ,
Non bene firmus adhuc, forsan abibit amdr.
Usu crescit amor, pariter decrescit et usu ,1), 260 Omnis et impastus attenuatur amor.
Perpétue lignis crescit crescentibus ignis ;
Detrahe ligna foco, protinus ignis abest.
Sollicitus tantis curis tantisque periclis ,
Distrahor in quantis nescio mente modis I 265 Hac in re nuUam video michi prosperitatem ,
Non habet et tutum mens mea propositum.
Obstitit interdum factis Fortuna virorum,
(i) Iniratamor menihusu, dediscitur usu. (Ovid. Remed. Amor,. 503).
Propositumque suo non sinit esse loco ; Sic multis nocuit, multos tamen illa beavit ;
270 Vivit in hoc mundo taliter omnis homo.
Pro\idet et tribuit Deus et lal)or omnia nobis , Proficit absque Deo nullus in orbe labor.
Sit Deus ergo mei custos rectorque laboris , Omne gubernet opus propositumque meum.
275 Non meus interpres fuerit fraterve neposve, Nam nullus leviter invenit inde fidem :
Jura fidemque nepos nescit servare parenti , Nec frater fratri, cum furor ille venit.
Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat,
280 Ergo nos aliam convenit ire viam.
Hic prope degit anus subtilis et ingeniosa , Artibus et Veneris aptà ministra satis.
Postpositis curis, ad eam vestigia vertam, Et çibi consilium notificabo meum.