ACTUS SECUNDUS
Scena prima
PAMPHILUS, ANUS
285 Faiïia tue laudis nomenque tue bonitatis
Causa miserunt me tibi consilii.
Quid loquar auscultet modo gratia vestra bénigne.
Al ter et assensu nesciat absque meo.
Diligo vicinam (bene quam nosti) Galateam, 290 Ipsa suis dictis me (nisi fallor) amat.
Non loquor ut vellem, nam mille pericula vito ,
Sollicitus timeo quicquid in orbe manet.
Ex minimo crescit, sed non cito fama quiescit ;
Quamvis mentitur, crescit eundo tamen (1).
295 Parva nocentmiseris, miserosmala multa sequuntur ;
Resque laborque meus spe manet in dubia.
Tu mala nostra vides : tua vox eat inter utrumque,
Deprecor ut nostrum crimen eundo tegas.
(4) Naicitur exiguus sed opes acquirit eundo. ( Ovid. de Arte Am., II» 343).
ANUS
Aller amat quod amas, etquodpetishoc petit aller (1), 300 Sed tamen assensum non habet ille meum.
Est satis ille probus et honesla conjuge dignus , Sed michi displicuit quod dare disposuit :
Promisit veteres cum pellicio michi vestes , Sed sibi vile meam munus ademit opem ; 305 Si datur ad tempus, datetaffert commoda munus^ Jus legesque suo destruit ingénie.
Quam petis (ut credo) nisi per me nullus habebit^ Nam Galatea michi semper amica fuit ; Insuper, ipsa sui sum dux et conscia facti , 310 Et facit ipsa meis omnia consiliis.
Non loquar ergo diu tibi : me premit altéra cura ; Garpat quisque vias et sibi querat opem.
Hoc michi prestat opus, nec me premit altéra cura^ Hanc michi si dederis, omnia prestiteris.
315 Convenit extemos mercari sepe labores , Emptus et ut capiat premia digna labor.
NuUa parte tuum frustrabo (crede) laborem Nunc quibus indigeo si michi provideas.
Deprecor hoc unum : mercedis die michi nomen ,
320 Et quodcumque michi dixeris ipse dabo.
(1) Quod amas. (Ovid. Remed. Amor, 297.)
ANUS
Plurapetunt et pluravolunt quibus instat egestas: Quantis indigeo tanta referre pudet.
Divitias multas habui dum floruit etas ; Copia decrevit, pluribus indigeo.
325 Me mea débilitas atque etas expoîiavit,
Commoda nulla facit arsque laborque michi.
Si modo nostra tibi prodesse juvamina sentis Deprecor ut pateat hinc michi vestra domus (1).
Nunc tibi nostra domus et cetera cuncta patebunt, 330 Sitque sub imperio copia nostra tuo.
Multum grata michi jam nos concordia junxit,
Pactaque sollicitet inter utrumque fides.
Hinc precor ut vigilet ^olertia vestra laborque ,
Et ratione sua rem bene provideat.
335 Principium finemque simul prudentia spectat ;
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem quoque conspice verbi ,
Ut possis melius premeditata loqui.
(i) Hoc si effUio, postula tua mihi domus.
Te prœserUe, absente, pateat.
(Térent. Eunu^h, acL v. se. ix, v. 9 et iO.)
Scena seeunda