ANUS, GALATEA
ANUS
Occultare nequit sua lumina maximus ignis , 550 Occultare nequU nec sua vota Venus.
Omnis vestrarum rerum michi panditur ordo,
Quarum mente memor, vix teneo lachrymas ,
Nam cognosco satis quod non sapienter amatis (2)^
Res est ipsa sue nuncia stulticie :
5551Pallida furtivum faciès demonstrat amorem,
Absque labore gravi tabida facta cutis.
Pamphilus ille miser, miser extat omnibus horis ;
Quam maie duriciem comparât ille tuam !
Nocte dieque satis pueriliter ille laborat,
(2) Qu,i%qui% sapienter amabit (Ovid. de ArteAm. ii,5ii).
560 Nam sibi durus ager semina dura refert.
Quis nisi mentis inops sua semina mandat arène ? Cum mercede labor gratior esse solet.
( Hune tua forma prius et postea lingua fefellit , I Risque duobus eum vulnerat acer amor.
565 Ut promisisti, sibi non medicina fuisti,
Inde sibi gravior affuit ipse dolor ;
Nunc ope plaga caret, dolor ejus semper abundat.
Et licet ipsa taces, te quoque flamma gravât ;
Plaga malum sepe parit inconfessa, necemque; 570 Vos quoque tectus amor sepe gravare solet.
Ergo quid inde velis, céleri circumspice mente,
Et michi sint animi nuncia verba tui.
GALATEA
Me promit igniferis Venus improba sepius armis , Et michi vim faciens, semper amare jubet I 575 Me jubet e contra pudor et metus esse pudicam... His coacta meum nescio consilium !
ANUS
Sit timor iste procul! hic non est causa timons,
His rébus nunquam proditor ullus erit.
Ut tuus existât conjux modo Pamphilus optai,
580 Nititur omnis ad hoc cura laborque suus.
Mille modis acres habitus , michi prodidit ignés , Et michi flens graviter talia verba refert :
Est Galatea meus dolor et medicina doloris , Hec dare sola potest vulnus opemque michi !
585 lUius ad lachrymas pietas me flere coegit ,
Et tamen in tacito pectore leta fui.
Ofnnia cemebam fieri velut ipsa volebam, Ardentes sensi vos simul igné pari.
Ledere flamma solet, precor ipsi parcite vobis, 590 Vosque duos mecum jungere possit amor !
GÂLATEÂ
Quod petis afTecto, nichil hoc michi carius esset Si meus annueret istud uterque parens.
Istud enim fieri nostris non convenit ausis : Si bene vellemus nec locus esset ad hoc , 595 Nam mater mecum custos michi semper habetur, Totaque me servat nocte dieque domus.
ANUS
Ingeniosus amor portas et claustra relaxât, Vincit quicquid obest ingeniosus amor !
Vanos pone metus, puériles corrige sensus, 600 Mecum dulcis amor te rogat ut venias !
GALATEA
Es modo facta mee furtive conscia mentis , Hujus et es melior pars modo consilii ; Ut michi consilium te deprecor utile dones , Et te non pudeat consuluisse michi.
605 Est scelus atque nephas seducere fraude puellas (1) , Hinc decus et magnum crimen habere potes !
(4) Sed modo dilectam scelus est odisse ptiellam. (Ovip. Bemed. 4wor.,6tJtJ),
ANUS
Non pundibunda tegam famamquamcumquelocacem,
Nec mea facla negant consuluisse libi !
Si quicumque velit mecum conlrarius esse,
610 Proférât his rébus quicquid obesse potest ! Viribus hic lotis veniat contendere mecum , Autyictus taceat, aut modo victor eati Et citius mecum Ratio compesceret illum , Cum Ratione nichil diceret ille michi :
615 Vir benus et pulcher , genus altum , copia grandis ! Dulcis amor nostrum clam fovet consilium !
Fama loquax taceat, taceat quoque murmur iniquum^ Absque pudore suas res habet ista vias.
GÂLATEA
Deus ! in quantis animus versatur amantis , 620 Quem timor hac illac pellit , amorque gravis !
He duo discordes hune die nocteque fatigant :
Esse quod optât amor, hoc negat ipse timor ;
Quid faciat nescit ; semper per dévia currens
Errât , et errando vulnus amoris alit.
625 Me sibi subdit amor , illi licet usque rebellem ,
Meque repugnantem fortius urit amor.
Sic afflicta diu , casso quoque fessa labore,
Mesta loquar, quam sic vivere malo mori!
ANUS
Ut majora suo surgunt incendia motu ,
630 Lisque repugnando major et ira furit^ Sic Venus ipsa suis ipsi sibi noxia bellis Surgit, et opposita vulnera lite fovet (d).
Non potes ei^o tuas bellis extinguere flammas, Sed cum pace tuus mitior ignis erit.
635 Imperium Veneris fac, dum sua miles haberis, Non tibi sint damnum lisque laborque tuus.
Insipiens, tenere maie perdis gaudia vite, TeT[ue tuosquedies noxius error habet!
Tantum mente vides absentis vulnus amici ,
640 Nocte dieque tuos nec minus ille videt.
Alter in alterius fert tantum lumina vultus ,
Res dabit ambobus ista morando necem.
Sed reor hoc quod amas leviter depellere curas?
Hujus discidii mors fera finis erit !
645 Parce juventuti , complectere gaudia vite ;
Leta decet letis pascere corda jocis.
Et modo sola veni paulisper ludere mecum :
En tibi nostra domus poma nucesque dabit ;
Vix eri t iste meus sine fructibus angulus unquam(2). 650 De quibus esse, frui quolibet, ipsa potes.
Sed modo nescio quid tam fortiter ostia movit ?
Vir fuit aut ventus.... sed reor esse A^rum....
(i) Lœsa Venus justa arma movet telumqtie remiUtt.
(OviD. de Arte Am., ii, 397).
(2) Ille terrarum mihi prœter omnes
Angulus ridet. (Horât. Carm.^ ii, 4).
Angulus iste feret piper et thus ocius uva.
(HoRAT. Epist., XIV, V. 23).
si angulus ille Proximus accédât qui nunc denormat agellum !
(HoRAT. ^atir. lib. ii, 6).
Est homo ! per quoddam nos respicit ille foramen !
Pamphilus est ! vultus si bene nosco suos.
655 Arte seram rétro paulatim vique recludit
Ad nos ingreditur.... quid modo cesso loqui?
Cur furiose fores perfringis, Pamphile, nostras?
Ëmptas namque meo destruis ère seras.
Quid vis? vel cujus venisti nuncius ad nos?
660 Dicere si quid habes, die celer, atque redi !
Scena quarta (1)
ANUS} PAMPHILUS, GALATEA PAMPHILUS
Galatea , mei super omnia causa salutis I Da michi post longas basia mille moras !
Nec tamen bis sitiens meus ardor abibit, Sed crescit placidis acrior ipse jocis.
665 En ego tota meis mea gaudia claudo lacertis I En complector onus dulce piumque michi !
Hue mea divertit felix vestigia casus,
Nam tenet iste locus hoc quid amo melius !
ANUS
Me vicina vocat : loquar illi, jamque revertar, 670 Nam nimis vereor hue modo ne veniat.
(4) Suivant Jean Prot, cette scène serait la première du cmquième acte.
Quid clamas? propero ; .veniens hec ostia claudo , Nullus enim remanet hic nisi sola domus.
Me mea cura tenet , propera michi dicere quid vis^ Me tecum longas non decet ire vias.
Scena quinta
PAMPHILUS, GALATEA PAMPHILUS
675 En modo dulcis amor viridisque juventa, locusque,
Galatea , monent pascere corda jocis !
En lasciva Venus nos ad sua gaudia cogit (4),
Inque suos usus nos jubet ire simul !
Quid moror his verbis? supplex mea vota requiro (2), 680 Tu patiens facti deprecor esto mei?
GALATEA
r^ Pamphile, toile manus ! . . . frustra te nempë fatigas ! . . . Nil valet iste labor !.. . quod petis esse nequit!... Pamphile tollemanus î . . .malenuncofFendis amicam! . . .
(i) S^à Dea nonpatitur sic ad sua gatidia cogi,
(OviD. de Arte Am., ii, 449).
(2) L'édition Yérard donne cette variante :
Quid moror P hujus ope mea vota requiram.
C'est probablement la bonne leçon, mais nous ne l'avons pas introduite dans le texte, parceque cet hujus nous a paru trop démonstratif.
Pamphile toile manus !... jamque redibit anus I^^ 685 Heu michi î . . . quam parvas habet omnis femina viresl . . .
Quam leviter nostras vincis utrasque manus!...
Pamphile î nostra tuo cum pectore pectora ledis ! . . .
Cur me sic tractas?... est scelus atque nephas !...
Desine ! . . . clamabo î . . . quid agis ! . . . maie detegor a te! . . . 690 Perfida (me miseram) quando redibit anus?
Surge ! precor ! . , . nostras audit vicinia lites î . . .
Que tibi me tribuit, non bene fecit anus !...
Ulterius mecum non te locus iste tenebit
Nec me decipiet, ut modo fecit, anus !
695 Hujus Victor eris facti : licet ipsa relucter,
Sed tamen inter nos rumpitur omnis amor !
Nos modo paulisper requiescere convenit ambos ,
Dum , facto cursu , noster anhelat equus.
Quid maie dilecto respectum luminis offers ?
700 Curque lavas lacrimis flebilis ora tuis?
Sum reus ex toto , modo quaslibet accipe penas ,
Et major meritis pena sit ipsa meis.
En quecumque velis patiens ad verbera presto I
Sic culpasse tamen non mea culpa fuit.
705 Nos modo judicium'(si vis) veniamus ad equum :
Aut modo sim liber, aut ratione reus.
Ardentes oculi, caro candida, vultus herilis (4),
{\) Dico, edico vobis nostrum esse illumherilem filium,
(TARENT. Eunuch. Act. v. Se. nr, v. 40.) Quod mihi herœque filiœque herili est.
(Térent, Adelph. Act. iv. Se. ii. v. 2».)
Verbula, complexus, basia grata, locus Fomentum sceleris michi , principiumque dedere.
710 Institit hortator his michi verus amor ,
His furor intumuit^ rabiesque libidinis arsit, Hortanturque sequi facta nephanda michi.
Iste meos sensus pervertit pessimus error Per quem nostra tibi gratia surda fuit....
715 De quibus accusor, merito culpabilis esses , Fons hujus fueras materiesque mali.
Tam gravis ira duos non convenit inter amantes (1) : Sed si forte venit, sit tamen ipsa brevis.
Semper amans delicta pati bene débet amantis :
720 Culpe communis fer patienter onus (2) .
Cum remeabit anus^ tristes, precor, exue vultus, Ne nos, per lachrymas , sentiat esse reos.
PAMPHILUS , GALATEA , ANUS
ANUS
Ante fores vacuis tenuit me femina nugîs , Que Marcum proprio vinceret alloquio !
725 Cur Galatea tuo corrumpis lumina fletu ?
Quem michi demonstras , hic color unde venit ?
(i) Turpe vir et mulier, juncti modo, protinus hostes»
(OviD, Remed. Amor,, 6b9).
(â) Qtwd juvet ex œquo femina virqiM ferant.
(OviD. , de Arte Am., 682).
Absens quando fui , quid tecum Pamphilus egit? Galatea, precor, ordine cuncta refer.
GALATEA
Convenit ut nostros queras (quasi nescia) fletus,
730 Cum res consiliis facta sit ista tuis !
Fructibus ipsa suis que sit cognoscitur arbor : Tu quoque nunc factis nosceris ipsa tuis.
Poma nucesque tuas michi tu dare disposuisti , Cum tuus iste fuit Pamphilus an te fores !
735 Ut locus esset ad hoc tua te vicina vocavit , Quo spoliata forem virginitate mea !
quam magna foris te fecit causa morari?
Quam bene seva suas ars tegit insidias I Implevere suos ars et fallacia cursus :
740 In laqueos fugiens decidit ipse lepus I
ANUS
Increpor injuste nunc ; hoc michi crimen inesse I
Qua ratione velis, me satis expediam.
t Etati nostre maie nomen criminis hujus
Convenit , ars tanti nec studiosa mali.
745 Si qua modo concepta jocis contentio vobis
Gontigit, absenti que michi culpa fuit?
Sit quodcumque potest , nil ad me lis utriusque
Quam movet insipiens (non ego) vester amer !
Die tamen ignoti seriem michi , Pamphile , focti , 750 Hujus origo mali ne sit operta michi.
Arguor ex mini ma (si scires ordine) culpa, Estque michi meritis durior ira meis.
Sed decet arcanum celari semper amanium ; Nam dixisse pudet, cum furor omnis abest.
755 Tantum lenire tibi rixas convenit ire
Quam magnam inter nos non decet esse duos.
GALATEA
Pamphile, die illi nostros (quasi nesciat) actus,
Res ut percipiat qualiter ista venit.
Quod tibi consuluit a te (quasi nescia) querit,
760 Ut videatur in boc non nocuisse micbi I
Artibus innumeris michi dévia plura dedisti (1) , Sed tamen indiciis res patet ipsa suis.
Ut piscis curvum jam captus percipit bamum (2), Sic mens humana capta videt laqueos I
765 Et modo quid faciam? fugiam captiva per orbem? \ Ostia jure micbi claudet uterque parens.
Metior bac illac ocubs vigilantibus orbem , Leta tamen misère spes micbi nulla venit !
ANUS
Ut graviter doleat non pertinet ad sapientem , 770 Cum dûlor ad dominum premia nulla refert.
(i) Artibui innumeris mens oppugnatur amantis. Ovide. (S; Alius textus habet : « Ut avis humanos capta videt laqueos ».
(Note de Jean Prot sur le v. 763).
Hoc nioderanter âge reparari quod nequit arte , Quod maie persuasit immoderatus amor.
Gonvenit ad nostros modus et prudentia fletus , Quodque sequi deceat querere consilium ,
11b Mordet enim graviter discordia pectus amantum Et movet in bellis vulnera seva suis.
Que bene vos foveat placidam concedite noctem Hec tua sit conjux ! vir sit et iste tuus !
Per me votorum jam compos uterque suorum,
780 Per me felices, este mei memores (1) I
(i ) Finaliter tn nonnullis codieibus inscHbitur hic versui talis a Pamphilui ecce modo fruitur eum virgine voto, »
(Note de Jean Prot sur le v. 780).