‹ Papiers d'état du cardinal de Granvelle (volume 3)Chapitre 35 sur 127 · AU CARDINAL POLE · texte numérisé non relu

AU CARDINAL POLE

(Ambassades de Renard , III , 1 bâ- )

Rome, 28 juin i554-

Julius papatertius.

Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Superioribus mensibus oblata nobis spe, per Dei misericordiam et charissimae in Christo filiae nostra?, Mariae, Anglia? reginae, summam religionem et pietatem nobilissimi illius Anglise regni, quod jam diu quorumdam impietate a reliquo catholicae ecclesia? corpore avulsum fuit, ad ejusdem catholicae atque universalis ecclesia? unionem, extra quam nemini salus esse potest, reducendi, te, ad praefatam Mariam reginam atque universum illud regnum , nostrum et sedsi

apostolica legatum de latere, tanquam pacis et concordia? angelum, de venerabilium fratrum nostro ru m , sanctœ Romanee ecclesiœ cardinalium Consilio atque unanimo assensu, destinavimus, illisque facultatibus omnibus munivimus quas ad tanti negotii confectionem necessarias putavimus esse, seu quomodolibet opporlunas; atque inter alia circumsuspectioni tuse, ut cum bonorum ecclesiasticorum possessoribus, super fructibus maie perceptis et bonis mobilibus consumptis, concordare et transigere, ac eos desuper liberare et quietare ubi expediré videretur, postbœc auctoritatem concessimus et facultatem, prout in nostris desuper confectis litteris plenius continetur. Cum autem ex iis principiis, qua? ex ejusdem Marias regina? sedulitate et diligentia, rectaque et constante in Deum mente, tuo etiam in ea re cooperante studio atque Consilio, praefatum reductionis opus in prœdicto regno usque ad liane diem babet, ejusdem praeclari operis perfectio in dies magis speretur, eoque faciliores progressus habitura res esse dignoscatur, quo nos majorem in ecclesiasticorum bonorum possessionibus, in illa superiorum temporum confusione, per illius provincia; homincs occupatis, apostólica; benignitatis et indulgentiae spem ostenderimus : nos nolentes tantam dilectissimœ nobis in Christo nationis recuperationem, et tot animarum pretioso Jesu Chrisli domini nostri sanguine redemptarum, salutem ullis terrenarum rerum respectibus impediri, more pii patris in nostrorum et sanctœ catbolicœ ecclesia? filiorum, post longum periculosœ peregrinationis tempus ad nos respectantium et redeuntium peroptatum complexum occurrentes; tibi, de cujus prestanti virtute, singulari piotale, doctrina, sapientia ac in rebus gerendis prudentia et dexteritate plenam in Domino fiduciam babemus, cum quibuscumque bonorum ecclesiasticorum , tam mobilium quam immobilium, in prœfato regno possessoribus seu detentoribus, pro quibus serenissimi Pbilippus et Maria Angliae reges, seu eorum alter, intercesserit, de bonis per eos indebite detentis, arbitrio tuo auctoritate nostra tractandi, concordando transigendi , componendi , et cum eis , ut prœfata bona sine ullo scrupulo in posterum

retiñere possint, dispensandi, omniaque et singula alia quae in his et circa ea necessaria, quomodolibet et opportuna fuerint, concludendi et faciendi; salvo tamen in his, in quibus propter rerum magnitudinem et gravitatem, haec sancta sedes merito tibi videretur consulenda, nostro et praefatae sedis beneplacito et confirmatione, plenam et liberam, apostolica auctoritate, tenore praesentium et ex certa scientia, concedimus facultatem. Non obstantibus litteris felicis recordationis Pauli papae secundi, praedecessoris nostri, de non alienandis bonis ecclesiasticis, nisi certa forma servetur, et aliis quibusvis apostolicis, ac in provincialibus et synodalibus conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non quarumvis ecclesiarum et monasteriorum ac aliorum regularium et piorum locorum juramento, confirmatione apostolica , vel quavis alia firmitate roboratis fundationibus, statutis et consuetudinibus illorumque tenores pro sufïicienter expressis habentes, contrariis quibuscumque. Datum Piomae, apud Sanctum Petrum , sub annulo piscatoris, die xxvm junii mdliiii, pontificatus nostri anno quinto.

PAULUS SADOLETUS, Carpent.

Dilecto filio nostro Reginaldo, S. Marias in Cosmedin diacono cardinali, Polo nuncupato, nostro et apostolica? sedis de latere legato.

FRAGMENT

Page 1