‹ Papiers d'état du cardinal de GranvelleChapitre 98 sur 153 · PRO REVERENDISSIMO DOMINO LEGATO APOSTOLICO · texte numérisé non relu

PRO REVERENDISSIMO DOMINO LEGATO APOSTOLICO

MITTENDO AD MAGNIFICOS DOMINOS SENENSES, DEINDE AD MAGNIFICOS DOMINOS FLORENTINOS, SI OPUS FUERIT.

(Mémoires de Granvelle, I, 201-208.)

Sans date [1529?]

Imprimis cum Senos venerit , a magistratibus , qui rempublicam gubernant, visitabitur, praesentato apostolico brevi benedicet dominis, civitati et populo Senensi , ex parte sanctissimi domini nostri 1 et eis salutem dicet.

Tum verbis accommodatis et gravibus, ut decet, exponet paternam charitatem , qua semper sanctissimus dominus noster prosecutus est rempublicam Senensem et populum , prout in occurrendis superiorum temporum ipsi clare cognoscere potuerunt; et hoc sanctitas sua fecit, tum quod etiam in minoribus existens semper illi civitati fuit affecta , tum etiam quia semper cognovit populum Senensem devotissimum fuisse et obsequentissimum sanctae Romanae Ecclesiae et sanctitati suae, proinde non minorem curam esse suae beatitudini illius civitatis felicem et quietum statum, quam civitatum sanctae Romanae Ecclesiae.

Sanctissimus dominus noster summa animi molestia intellexisse seditiones et populares tumultus, quibus Senensis civitas jam pluribus mensibus exagitata fuit, timuisseque semper ne aliquid maximi mali tam diurna commotio pareret, ut fieri solet; verum cum didicisset sanctitas sua illius populi modestia, et bonorum civium, et

1 (Clément VII?)

domini cardinalis praesertim Senensis solerti cura ac diligentia res in dies melius componi, et interposito maxime juramento coram sacratissima hostia reconciliationem factam fuisse, et summa quiete reipublicæ magistratus pro futuro tempore ordinatos imbursatosque, sperasse suam sanctitatem jam seditiones omnes esse sublatas , omnesque ad veram rediisse concordiam , ac spem certam datam omnia pro quiete illius civitatis in posterum melius successura, proinde quod jam prius cogitarat, destitisse ab aliquo oratore mittendo, qui suæ sanctitatis nomine concordiam inter eos procuret. Nunc vero cum sanctissimus dominus noster, relatione oratoris illius civitatis, cognoverit, procurante malo tyranniarum satore, novam scissuram factam esse ac seditionem priore pejorem, ita ut jam ad civile bellum proruperint, prudentissime considerans sua sanctitas rem banc perniciosam esse illi civitati , scripsit quamprimum ad dominos Florentinos, monuitque eos per breve apostolicum, ut ab omni favore et auxilii specie exulibus Senensibus, qui Montem regionis1 occupaverant, praestando abstinerent, et illud idem eidem oratori, ac aliis christianissimæ ligæ qui postea Romam venerunt, efficacissimis verbis replicavit, ostenditque quantum haec res suae sanctitati cordi esset, quantumque periculosi ignis ex hac scintilla posset conflari, statuit omnino aliquem ex reverendissimis dominis cardinalibus ad eos mittere, jussitque se quamprimum illuc conferre.

Exponat deinde sanctissimum dominum nostrum hoc novo tumultu valde commotu messe, dolereque vehementer illi civitati quae tantis vexetur angustiis. Verum cum nullum validius salubriusque tantis malis remedium sua sanctitas cognoscat, quam civium reconciliationem atque unionem, hortari atque obsecrari Senenses cives, et eos maxime qui rempublicam gerunt , ut dimissis odiis ac suspicionibus, quibus se ac rempublicam perdunt, tandem se uniant, veram animorum reconciliationem procurent, praeteritorum obliviscantur, patriae saluti in tanta necessitate succurrant, itaque agant, ut cives omnes quieti et securi in dulcissima patria vivere possint.

1 Montereggioni , dans le Siennois.

Quod si hactenus privatis passionibus simultatibusque superati facere noluerunt, nunc tandem intanto tamque manifesto libertatis patriaeque periculo facere non negligant; considerent rerum Italicarum praesentem statum, vicinorum dispositionem ac studia, quos habeant amicos, quosve inimicos aut émulos, sanctissimum dominum nostrum, propter superiorum temporum afflictiones, non multum de se polliceri posse, tamen defensioni eorum pro viribus non defuturum, civitatemque de sua sanctitate et apostolica sede bene meritam nullo unquam tempore deserturum ; sed nulla certiora validioraque praesidia Senenses habere posse , quam a seipsis. Uniant sese , condonentque patriae posterisque quicquid injuriarum hactenus utrinque exercitatum est, vere atque ex animo, non ficte sibi ipsis reconcilientur, et qui ejusdbm civitatis sunt cives , eodem sacro fonte renati, iisdem legibus moribusque nutriti, consanguinitatibus, affinitatibus , amicitiis , societatibus clientelisque conjuncti , idem sapiant, seque omnes ut concives, ut fratres ament, dentque operam ut nulli, aut quam paucissimi, extra civitatem manere cogantur. Hoc si fecerint, nullos esse qui eis nocere possint; inventuros semper adjutores et defensores, si sint uniti; sin vero, quod absit, pertinacius insolitis contentionibus perseverare malint, vereri sanctissimum dominum nostrum ne ita hoc malum crescat quod ei obviare non possit.

Audisse suam sanctitatem aliquos cives, indignatione vel timore impulsos, jam despicere ad desperatorum praesidia; cogitent quid agant, neque in eum locum prosiliant unde postea pro arbitrio resilire non liceat, curentque libertatem , quam a patribus suis accepere, etiam filiis relinquere, cum servitus malorum omnium sit extremum.

Et ob hanc praecipue causam missum se esse a sanctissimo domino nostro, ut hanc unionem et reconciliationem inter eos procuret omni studio et diligentia, et quae communi consensu conventa erunt, etiam, si opus sit, apostolica firmentur auctoritate , se paratissimum esse exequi quae sibi commissa sunt, neque se parsurum labori aut molestiae, dummodo prodesse queat.

4fi2

Hæc omnia praedictus reverendissimus dominus legatus amplioribus verbis pro sua prudentia et sapientia exponet, et bonam mentem paternamque charitatem sanctissimi domini nostri erga illam civitatem aperiet.

Deinde, si erit expediens, ibit Florentiam et excelsis dominis Florentinis eodem modo benedicet, et eos salutabit nomine sanctissimi domini nostri , praesentato brevi apostolico.

Tum exponet, sanctissimum dominum nostrum non sine animi molestia intellexisse, quae de novo, occasione terrarum illarum sive oppidorum, dominium illud contra Senenses intentaverint, de qua quidem novitate sanctitas sua, attenta temporum et rerum conditione, non parum miratur.

Debere considerare dominos Florentinos, Italiam satis superque esse turbatam ac implicitam, Senenses civili seditione ita esse afflictos, ut parum absint ab aperta desperatione, cum jam consilio propter perniciosam scissionem careant omnino. Non esse prudentis consdii eos impellere ad ruinam, quando quidem vicina domus sine collazione contiguae ruere non possit. Senenses Romanae curiae et Florentinis vicinos fuisse non timendos, cavendumque pro agno succedat lupus; proinde sua solita sapientia prudentiaque utantur, neque igni quo minus ardet Italia novum addant incendium, forsitan non minus periculosum.

Rem Ferrariensem sibi ante oculos ponere Florentinos debere , quae non parum mutationis haberet, si novum hinc suscitaretur bellum, quod non minorem illis molestiam afferre posset quam illud, et consilia pleraque de re Ferrariensi facile subverteret. Propterea sanctissimus dominus noster1, ut quietis amatorem et cupidum, ut Ferraria aliquando a periculo liberetur, ad tollendum omnia obstacula quae emergere possent, nuper per apostolicum breve monuisse eos ne, exulibus Senensibus qui Montem regionis occuparent, essent auxilio, et ipsorum oratori, ac aliis serenissimae ligae qui Romam venerunt, accuratissime replicasse.

Sanclissimum dominum nostrum.

Hanc totam controversiam in alia tempora reservent, ut sanctitati suæ remittant, non tam juris rigore, quam paterno affectu dirimendam.

Quod si omnino rem prosequi statuerint et Senenses hoc tempore infestare , sciant sanctissimum dominum nostrum non posse hoc dissimulare, tum quia civitati Senensi, et sibi confœderatæ et optime de sede apostolica merenti, deesse non potest, tum quia haec omnia suæ sanctitati merito possent ascribi, cum quando sua sanctitas aliis foederibus conjuncta erat, Florentini quieverint, nunc autem pontifici confoederatis Senensibus insultant.

Hortetur tandem reverendissimus dominus legatus excelsam Florentinam rempublicam, ut a novitatibus ac armis contra Senenses omnino abstineant, remque per concordiam finire curent; offerat ad hoc omnem sanctissimi domini nostri operam ac diligentiam, et eis significet quando alias statuerint, sanctitatem suam non posse cum Deo, et sanctae sedis apostolicæ honore, permittere, ut Senenses, confoederati sui, per vim opprimantur, praesertim occasione quae apud tribunal suæ sanctitatis agitatur, cum pendente lite nihil debeat innovari.

Esse praeterea Senenses invitatos ad intrandum ligam communem et eis reservatum locum, ut sciunt, quae omnia viderentur nunc violata ab omni via facti 1

Caetera pro sua solita prudentia et sapientia praefatus reverendissimus legatus ampliabit et ornabit, servata temporum, personarum et locorum conditione.

Lacune.

Page 1