TRACTATUS DE LAUDIBUS PARISIUS
1NC1P1T PROLOGUS IN TRACTATUM DE LAUDIRUS PARISIUS.
Benedicta sit illa divine Providentie ineffabiiis eternitas, que niichi dignata fuit illud ordinare propositum, ut Silvanectensium iocorum amenitates pro viribus conscriberem, et eorum preconia, per que sui creatoris magnificentia recognoscitur, non tacerem ! Ex istorum enim prospectu, utinam benivoio et ad intentionis mee sinceritatem directo, quidam vir facundus, quem Deus custodiat et dirigat, inotivum sumpsisse videtur ad illam precelsam et gloriosissimam turmam virorum sublimium, que vallem Parisiensem beatilîcat, collaudandam. Ego autem illorum laudes et honores tanto viscerosius atïecto per universi orbis circuitum promulgari, quanto sapientie eorum salutifera dogmata, quantum in ipsis extitit, me philosophicis notitiis instruxerunt.
Verum quia vir pretactus, quem Deus custodiat et dirigat, ad enarrandam gratiam Parisius, ad cujus descriptionem non sulficerent omnes lingue, nonnisi ex quibusdam universalibus que nichil movent aut modicum, et ex aliquibus similitudinibus methaphoricisque, etsi aliqualiter oblectant animum, paucis tamen aut nullis quietant certitudinibus intellectum; et rursus ex nonnullis verbis communibus aliunde collectis constituit suum opus; eapropter, invocato primitus Dei auxilio, ad gloriam magnificentie regni Francorum, cujus principativum iocum, utpote médium (|), vel quasi, tenet urbs inclita Parisius, proposui aliqua colligere per que virorum studiosorum, quorum generosos animos in Parisiensi studio labor nutrit, ex ipsorum propriis operibus, interne dignitates aliqualiter elucescent. Et ut copiosior sit iste libellus, reliquorum bonorum gênera quibus illa fecundissima parens Parisius urbes supergreditur universas, prout michi Deus concesserit, propalabo.
(I) Le mot médium a été ajouté par le manuscrit pas au centre du royaume; mais le jeune mode Vienne. On ne peut guère donner à cette ex- narque avait l'esprit entreprenant, et Jean de Janpression qu'un sens géographique, avec cette dis- dun, qui fait de lui un magnifique éloge (p. 60-62 tinction, toutefois, qu'il s'agirait alors de la Gaule et 64), voulait peut-être, en plaçant habilement le sous Jules César ou de la France sous Charle- mot médium, lui suggérer l'idée de reculer les fronmagne. Au temps de Charles le Bel, Paris n'était tières de son empire.
DE
PARIS