PARTIC1 LA IV
De
commuoi utililale régis.
PARTICULA V .
De
magistris requestarum el nntariis.
DE PALATIO REGIS, IN QUO EST ALIQUID DE MAGISTRIS PARLAMENTI ET REQUESTARUM,
ET DE NOTARIIS.
In illa monarchie Francorum iHustrissima sede, insigne quoddam regalis magnificentie signum, gloriosissimum palatium constructum est. Cujus inexpugnabiles mûri sunt ab invicem tante capacitatis amplitudine distantes, ut populum continere valeant infmitum. Pro inclite vero recordationis honore, ydola cunctorum regum Francie, qui hactenus precesserunt, sunt ibidem adeo perfecte representationis proprielate formata, ut primitus inspiciens ipsa fere judicet quasi viva. Sed et marmorea mensa, sue politissime planitiei uniformitate refulgens, sub occidentalium vitrearum lumine fixa, sic tamen quod ad oriens respiciunt convivantes, tante profecto magnitudinis existit, quod, si mensuram ejus absque probatione proponerem, timerem michi non credi.
Hla siquidem aula regia non propter obscenas bestialium voluptatum desidias decorata est; non pro fallacibus atque fictitiis inanis glorie preconiis conficta est; non propter superbie tyrannice perniciosos conventus roborata est; sed operose. efllcaci atque totali sollicitudini monarchice prudentie, publiée utilitati incrernenta jugiter imperantis, propriissime coaptata. Etenim super patentes lateralium sedium altitudines hujus aule, cunctis fere diebus, insident viri politici(1), quorum hii quidem magistri requestarum, illi vero régis notarii, ex oflichs propriis nominantur; a quibus, secundum suos ordines, precepto monarclie laborantibus rem publicam prosperari, nunc gratiarum benigni et honesti favores, nunc requeste, sinceri juris statera librate, fere incessanter émanant.
PARTICULA VI .
De magistris Parloraentorum.
In caméra vero spaciosa et speciosa(2), ad quod hostium, in boreali palatii muro constructum, ingressum prebet, que pro negociorum arduitatibus, majoris eget, tranquillitate secreti, sedent pro tribunalibus oculate pcritie viri, vocati magistri Parlamentorum; a quorum infallibilibus jurium et consuetudinum prudentiis, discussis hinc inde cum omni maturitate ac mansuetudine causis, irrefragabilia progrediuntur fulmina sententiarum, per quas justis et innoxiis hominibus letitie tripudia, partibus et muneribus prorsus exclusis, solo Dei et juris intuitu, largiuntur. Iniqui vero et impii, juxta sue iniquitatis mensuram, afïlictione et miseria saturantur.
(1) Ce mot marque très -nettement le caractère politique du Parlement. Dès le commencement du \ivc siècle , ce grand corps n'était pas seulement considéré comme une réunion de magistrats appelés exclusivement à rendre la justice : on les regardait comme chargés par le Roi de conlribuer à la pros-
périté de l'État : pnecepto inonarche laborantibus rem publicam prosperari.
(2) Nouvel exemple de ces jeux de mots qui ont été légués au moyen âge par la décadence latine : l'auteur n'a pas résisté au désir de rapprocher speciosa de spaciosa.