CAPITULUM SEPTIMUM
DE CIBARIIS SEU VICTUALIBUS.
Grande siquidem meum fragile dorsum pondus opprimeret, si cunctorum ciborum species mererentur in hoc opère loca nominibus propriis occupare dislincta. Omnes enim bestiarum terre, aque et aeris, adhuc autem plantarum, fructuum et leguminum differentias, quorum substancie per epsesim parate vel optesim1* esui conveniunt, quis enarrabit? Reor autem in presenti hoc esse sufiiciens quod omni tempore tôt et taies nutrimentorum maneries'21 muniunt urbem, ut excitatum famé, in sobriis aut in delicatis saporibus, palatum suo desiderio non frustretur. Pretium vero venditionis et emptionis talium sub tali rationis mensura decurrit, qualem temporis ydoneitas et ineptitudo permittit. Quod enim mirabile videtur, non nunquam visum est hoc accidere quod, quanto majores populorum turme inibi confluunt, tanto victualium exuberantior copia et copiosior exuberantia(3), prêter^4' analogum crementum caristie(5), presentatur ibidem.
CAPITULUM OCTAVUM<c>.