‹ PétrarqueChapitre 64 sur 252 · Novissime autem his diebus non hederas · texte numérisé non relu

Novissime autem his diebus non hederas

modo, vel pampinos, vel corymbos, sed ipsas cum

incolis suis sylvas, omne genus arborumac ferarum, et volucrum et hominum vultus, et quæcunque vel oculus vidit, audivitque auris vel mens finxit, in auro expressa, vel argento longa jam consuetudine non miratur, gemmis inhians de quibus paulo ante tractavimus.» [De Remediis; Opéra, éd. dei58i,p. 41.)

4. « Delectari quoque sacris imaginibus, quæ spectantes beneficii cœlestis admoneant, pium sæpe, excitandisque animis utile : prophanæ autem, etsi interdum moveant, atque erigant ad virtutem, dum tepentes animi rerum nobilium memoria recalescunt : amandæ tamen aut colendæ æquo amplius non sunt, ne aut stultitiæ testes, aut avaritiæ ministræ, aut fidei sint rebelles, ac religioni veræ, et præcepto illi famosissimo : Custodite vos a sirnulachris. » (De Remediis, éd. de t 58 1 , p. 40.)

Page 1