LETTRE D ALESSANDRO CORTESE A PIC DE LA MIRANDOLE
Alexander Cortesius Joanni Pico Mirandulano S. D.
Etsi frequens prius, Pice clarissime, ingenii tui gloriam admiratus, quod longe lateque celebraretur, tamen cum in Galliam visende gratia Provincie contenderem, eodem ferme itinere quo tu anno ante profectus fueras, ita multa de te passim tui, qui idem fuere mei hospites rettulerunt, ut ex illo ceperim magis magisque in dies teneri desiderio tui.Ardebam enim jampridem compellare te si quando locus esset et veras audire et reddere voces ; presertim cum pauci admodum viri essent setate nostra virtute clari quos non appetere ultro atque affari consuevissem, quorum tu princeps omnium consensu facile haberere. Sed eo te vehementius cupiebam, quod cum Galeotto olim inEthruria in castris, et nunc in Urbe cum Antonio, fratribus
tuis, principibus illustribus, non mediocris mecum intéressent familiaritas ac de moribus studiisque tuis sermones frequentissimi. Verum, quoniam nondum contigit ut una esse possemus, quod diu animo cogitavi ut perficerem est adhortatus Franciscus Puccius, vir (ut scis) magnuset utriusque nostrum amantissimus.Qui cum tuas laudes honorificentissimis verbis predicaret pollicereturque se inter nos absentes benivolentiam sua opéra conciliaturum non mediocrem, adeo me hujus rei cupiditate incensum inflammavit, ut ignotus ignoto novo exemplo scribere non dubitem, neque verear tanti viri gravissimum subire judicium, cum jactura etiam (si qua est de me) existimationis. Nam si meam hinc erga te perspectam exceperis voluntatem, non moleste feram tantum in eruditionis apud te opinionem amisisse, dummodo non minus in amoris gradu assequar auctoritatis. Quod quidem tamen demum adeptus videbor cum rescripseris. Id enim cum feceris, que sola sunt litteratorum hominum firmissima amoris summi, inter nos jecisse videbimur fundamenta. Et ego cum Fr. Puccio jurisconsulto officiosissimo, tum vel maxime tibi ipsi sapientum humanissimo, illud me debere profitebor quod nulla unquam possit ratione dissolvi. Et si etiam una cum epistola tua orationem illam
— io8 —
panagyricam (sici, quam divo Laurentio Medici nuper scripsisti, mittere non gravaberis, eo tibi me beneficio obligabis ut quotiens aliquid mearum ad te dederim ineptiarum, non arroganter quidem facere, sed maluisse credar prudentiam in me quam grati animi officium desiderari. Sed nimis fortasse familiariter cum latine principe juventutis. At tu hoc genio imputa, qui de te mihi omnia ita belle portendit ut jam me non pudeat, vel invita Minerva, mittere (ut dicitur) ^Xauxà; 'Aôriva?;. Nihil tamen moveor. Perfricui frontem et me adhortatur fj -XaTwviy-r) <piXav8pw-îa,cujuses studiosissimus.Oro igitur me âmes certoque scias ad summam omnia opinione posse augeri, sed meam in te affectionem majorera esse quam opinari queas. Vale '.
I. La réponse de Pic se trouve dans le recueil de ses EpistoUv, n° 41.