LETTRE D ERMOLAO BARBARO A ROBERTO SALVIATI
(4 mars 1487.)
Hermolaus Barbarus Roberto Salviato.
Litteras tuas voluptate magna lego semper quidem, sed quas ad me postremas dedisti, maxima. Non tam quod mihi reditum incolumem et decus équestre gratularis, quam quod video amicitiam te semel initam constanter et sancte colère. Cujus quidem rei nomine quantum debere tibi me sentiam, vix est ut assequi cogitando sufficiam, nedum ut explicare possim dicendo. Illud mirifice me delectat, quod Picum nostrum, eruditionis tante virum quantam tam tenera aetas nec sapere nec ferre potest, incredibili studio prosequeris, adeo ut, quemadmodum ille major fere quam sit effici non potest, ita tu hominem plus amare quam facis nequeas. Quod vero noningentas eum questiones proposuisse scribis, ad quas in publico doctissimorum hominum consessu respondere paratus sit, non quidem achademicorumperipateticorumve, sed Gorgie Leontini precellentis doctrina viri exemplo, ut non miror, ita certe laudo ; quo
— IIO —
minus (sic) 'enim eruditione sola etconscia litterarum contentos esse deceatfcum nihil sit ambitiosa et plausum captante sapientia stolidius), si tamen hoc non ad aucupandum populares aures, sed ad excitandos aliorum animes agatur, id quod ego sepe feci et facio cum meis et intra domesticos parietes, Ciceronem secutus, nihil est quamobrem reprehendi posse putem. Sed quid si ad famam quoque ingenii quaerendum publicitus aliqua propones de quibus disputes? Numquid hoc quasi ambitiosum et turgidum vitio dari potest? Et hercule si valitudinem, si vires, si colorem, si pecuniam, et cetera que sunt extra, quaerere vel optare crimen non est, cur sit honores? utique si referas quo referri debent et per eas artes petantur, per quas petere oportet. Queras tamen unde peripateticis et achademicis hocdisputandi genus alienum esse videatur: quia hoc nec tanquam philosophi,nec tanquam diale[c]tici faciant qui faciant ; propterea quod philosophi non quid quisque vel respondeat vel sentiat, sed ipsam, ut inquit Aristoteles, ver[i]tatem rerum spectant; diale[c]ticorum vero munus auctor idem est, contradicendi esse non respondendi, extra quam per accidens. Sed haec alias. Omnino dubium
:i. Il faut peut-être lire qiiomodo.
non est quin Picus noster et sibi gloriam immortalem et amicis incomparabilem voluptatem ex hac insigni disputatione sua consecuturus sit; id, quod ego plus optem an sperem, pro mea in illum constantissima et propensissima voluntate non facile dijudicare possum. Cujus luculentissimam, ut tu jure presag(ir)is, orationem si miseris ad nos cum primum ad te pervenerit, accessio magna fiet et amoris et pietatis in me tua\ Vale. Marsilium, Politianum, et cieteros istic litterarum sacris initiatos, immo alumnos et principes litterarum saluta meo nomine. Venetiis, un nonas martias M CCCCo LXXXVII.